De Benedictionibus Patriarcharum Liber Unus

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

quae causa est quod super omnes filios uberius Ioseph filium prosecutus est pater nisi quia in eo praefigurantia Christi uidebat mysteria? unde benedicens illum magis [*]( 3 Gen. 49, 22 -26 ) [*]( 2 scriptura conclusa (fort. conclusa est) diuina scripsi scripturam (scribturam B) conclusam diuinam BP P\' scriptura conclusa diuinam P ml 0 scriptura conclusit diuina P m2 U\'1DTT\' et (diuina om.) V scriptura diuina conclusit UxE scripturam conclusam diuinam <uidemus> Hmricus Schenkl sancti iacob de NVD, om. cet. 4 zelatus ND zelatua meus V; cf. de Ioseph 3, 13 5 consilia UxE 7 contristati BPPxT\'0 8 bracchiorum B (c pr. eras.) brachiorum cet. 9 indeque tacite Maurini indequi B (d in ras. m2) P (qui exp. m2) %\'D inde quia V inde OT\' ille qui cet. 10 istrahel B (t exp.) isrt cet. 12 habentes B et (-is corr.) P 13 benedictionis BV benedictionęs (i s. e, sed eras.) P benedictio DET 14 praeualujt P (isti 8. it) praeualuisti T\' praeualebit Px praeualuerunt P\' super exp. m2 91\', om. WE benedictiones B (es ex is m3) 15 desideriis ΠΟТ\' et m1 91\' (cr. de Ioseph 3,13) desideria 31\' m2 cet., cf. s. 52 17 ioseph uberius (om. filium) N\' 18 in eo praefignrantia nOT\' in eo praefigurata iam U\'VDT praefigurata in eo iam WE )

151
qui expectabatur quam illum qui uidebatur ait: filius ampliandus meus Ioseph. qui est ampliandus nisi Christus, cuius gratia semper augetur et finem processus sui non habet gloria? [*]( F ) de quo et Iohannes dicit: illum oportet crescere, me autem minorari, quia per ipsius illud salutare perfectumque nomen cumulata est in hoc mundo et abundauit gratia - filius ampliandus meus - et ideo quia uidebant eum crescere fratres ei inuidere coeperunt, intellegibilis autem Ioseph et . zelum incidit ab iis quos magis fouebat. denique dicebat: non ueni nisi ad oues perditas domus Istrahel. et illi dicebant: nescimus unde sit. ille curabat eos et illi negabant eum.

Filius inquit meus adulescentior. re uera adulescentior, [*]( 527 A ) qui erat paene ultimus natu. denique et scriptura dicit: amabat eum Iacob, quia filius erat senectutis illi. quod etiam ad Christum refertur. senescenti enim mundo et iam occidenti inlucescens dei filius per Mariae uirginis partum serus aduenit. tamquam filius senectutis secundum sacramentum suscepit corpus, qui erat ante saecula semper aput patrem. unde dicit .