De Benedictionibus Patriarcharum Liber Unus

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

denique super omnes decorus [*]( B ) quod habet donat, quia nemo potest donare quod non habet, ideoque dictum est: dominus regnauit, decorem induit. induit enim decorem ecclesiae gratia, quae in illo lauacro deponens foeditatem omnium delictorum splendore gratiae caelestis enituit. ideoque sponsus de ea dicit: quaenam esthaecprospiciens tamquam diluculum, speciosa sicut luna, electa sicut sol, miraculum sicut ornatus? [*]( 10 Malach. 4, 2 18 Psalm. LXXXXII 1 21 Cant. 6, 9 ) [*]( 1 et repletur V 2 affricum PPxUxE 3 qupd (i 8. Q) PT quod D quid cet. Comm. in Cant. hoc eat post gratiam transponunt N\' 7 est B (t s. u.) confesBionis B (is ex es) 8 * positus 91\' ppositus Uindob. 705 10 profeta B esaias V 11 tripudiabunt B (t pr. eras.) et (tri ex tre m2) PW trepidabunt UxE a uinculis P4 (a exp.) DT 13 pascuo B Uindob. 705 et fe s. Q) PO pascuae cet. edocatus B refectionis (nis in ras. m2) P refectionis educatus ND 18 regnabit 0 19 gratiam NVD 21 post dicit add. V bona soror mea ut bene placita spetiosa sicut hierusalem et infra 22 respiciens V diluculum NVD diluculo B (di ex de) cet. electa sicut sol apeciosa sicut luna WE 23 mirabilis WE )

150

Nunc ut tamquam epilogo quodam concludamus historiam. [*]( C ) sicut et scriptura conclusa diuina, prophetiam sancti Iacob de sancti Ioseph nomine digeramus: filius ampliandus meus Ioseph, filius ampliandus meus zelandus, filius meus [*]( D ) adulescentior, ad me reuertere. in quem consilium conferentes maledicebant et intendebant in eum domini arcum. et contriti sunt cum potentia arcus eorum et dissoluti sunt nerui bracchiorum manus eorum per manus potentis Iacob, indeque praeualuit Istrahel a deo patris tui. et adiuuit te deus meus et benedixit te benedictione caeli a summo et benedictione terrae habentis omnia propter benedictionem uberum et uuluae, benedictiones patris tui et matris. praeualuit super benedictiones montium manentium [*]( E ) et desideriis collium aeternorum: erunt super caput Ioseph et super uerticem eorum quibus praefuit fratrum.