De Benedictionibus Patriarcharum Liber Unus

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Nephthalim uitis remissa, porrigens in germine [*]( D ) decorem. sarmentum uitis aliud amputatur, quod uidetur inutile, ne cassa uitis sarmentorum exultatione luxuriet, aliud paulisper reciditur ac remittitur, ut fructum adferat, cuius decus in generatione porrigitur, quia dum ad superna se [*]( E ) subrigit, uitem amplectitur et ad uerticem ascendens iugi quaedam colla uitium pretiosi palmitis uestit monili. est et ille decus in generatione, quia plenis palmitibus multos fructus exundat.

decorum hoc, sed multo illud pulchrius, quod haerentem palmitem uiti significat spiritali, cuius nos sarmentum sumus et fructum adferre possumus, si maneamus in uite: sin autem, praecidimur.