De Benedictionibus Patriarcharum Liber Unus

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

hic ergo panis factus est esca sanctorum. possumus et ipsum dominum accipere, qui suam carnem nobis dedit, sicut ipse [*]( 525 A ) ait: ego sum panis uitae. patres uestri manducauerunt mannam in deserto et mortui sunt, hic est autem panis, qui de caelo descendit, ut, si quis ex ipso manducauerit, non moriatur. et ne quis putaret quia de hac morte dicit, quae per animae et corporis secessionem uenit, et iure dubitet, cum sciat sanctos apostolos hac morte esse defunctos, addidit: ego sum panis uiuus, qui de caelo descendi. si quis manducauerit ex hoc, uiuet in aeternum, hoc est: non de temporali uita dixi [*]( B ) supra nec de morte istius uitae, qua etiamsi quis mortuus fuerit, tamen si panem meum acceperit, uiuet in aeternum. ille enim accipit qui se ipsum probat; qui autem accipit non morietur peccatoris morte, quia panis hic remissio peccatorum est.

Moyses quoque pulcherrime prophetauit in benedictionibus suis dicens: benedictus a filiis Aser, et erit acceptus a fratribus suis et intinguet in oleo pedem suum. ferrum et aeramentum erit calciamentum eius, et [*]( C ) sicut dies tui sunt, sic erunt uirtutes tuae. non est quisquam sicut est deus tuus in caelo, adiutor [*]( 1 Matth. 15, 36 5 Ioh. 6, 48-50 11 Ioh. 6. 51 19 Deut. 33. 24-28 ) [*]( 1 apostolis P (is ex us) et om. NP\'PxD 2 cotidie sacerdos con- Eecrat N cotidie : consecrat : sacerdos D 5 patres B (e ex i) 6 mannam B manna cet. 8 ipso] eo N\' ut P (s. et) BO putaret P (i s. e) putarit T\' 11 addidit B (i pro ex e) 12 manducarit 91x hoc pane V et (pane m2) W 13 uiuit V dixit BPxT\' et (t eras.) P ut dixi T 14 qua] qui P (a s. i) qu.a E (i eras.) 15 acciperit B et (corr. m2) P 17 morietur V (e eras.) moritur ND peccatorum NVD peccatoris cet. 18 mosys B (s pr. lI. u. m2) 20 et om. V intinguit B et (corr. m2) P 21 aeramentum] es 91x erit] est B (st in ras., fuit erit) et V om. 31x eat cet. calciamentum eius infra in mg. m2 B 22 tue P (e m2 ex i) 23 est alt. s. u. P\' ) [*]( 10* )

148
tuus et magnus et decens firmamenti et protegens deus initii et per uires bracchiorum potentium. et eiciet a facie tua inimicum dicens: pereat. et inhabitabit Istrahel fidens solus super terram Iacob in frumento et uino, et caelum tibi cum nebula roris erit.