De Benedictionibus Patriarcharum Liber Unus
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Gad, temptatio temptabit eum, et ipse temptabit [*]( 524 A ) eos secus pedes. temptatio est congregatio et astutia scribarum et sacerdotum, qui dominum Iesum de tributo Caesaris et de Iohannis baptismate, ut docuit scriptura, temptabant, quibus dominus Iesus in sua iustitia temptamentum retorsit. secus pedes, hoc est continuo sine ulla [*]( B ) deliberatione referens, quo temptantes magis ipse concluderet. dicentibus enim: in qua potestate haec facis? non ad quaesita respondit, sed etiam ipse proposuit dicens: interrogabo uos et ego unum uerbum. quod si dixeritis mihi, et ego uobis dicam in qua potestate haec facio. iterum dicentibus: licet tributum dare Caesari an non? ait: quid me temptatis, hypocritae? ostendite mihi nomisma census. et offerentes iterum interrogauit: cuius est imago et superscriptio? dicunt ei: Caesaris. ibi igitur eos ligauit ipsorum [*]( C ) sermonibus, ipsorum obligatione constrinxit — tunc ait illis: reddite quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt dei deo —, ut contra uerba sua uenire non possent. denique mirati abierunt ab eo. sed non est mirum, si secus pedes » respondebat, qui ante pedes uidebat.
exposuit euidenter Moyses hanc prophetiam Iacob sancti esse de Christo; sic enim ait:. [*]( 5 Gen. 49. 19 Philo de somniis II 5 (I 663, 41) 7 Matth. 22, 17 sqq. 8 Matth. 21, 25 12 Matth. 21, 23 sq. 16 Matth. 22, 17 sq. 17 Matth. 22. 20 sq ) [*]( enim me confessua fuerit c. h. confitebor et ego e. c. p. m. q. in caelis est, in Px turba qui me confusus... confundam ... caelis est erasa sunt, in OTx omissa 5 temptabit (bis) scripsi temptauit (bis) libri 6 eum iV 8 de om. V 13 et ego nos 91x 15 dico N\' dico (exp. ml) nobis dicam D 16 dare BPFWET\' et U\' m2 dari 2(1 ml eet. aut non V 17 nommisma PP\'U\' m2 WET nommisma D (m pr. exp.) T numisma 91\' ml 0 18 est hęc imago T eat imago hec PxD 19 ubi JVK 20 et ipsorum V 24 moyses euidenter UxE 25 iacob B (c ex i) ) [*]( XXXII. Ambr. pars g. ) [*]( 10 )