De Benedictionibus Patriarcharum Liber Unus
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
quam praeclara in hoc mysteria, quod sumens Ioseph filios suos, quos susceperat in Aegypto, [*](514 A ) Ephraem ad dexteram suam, ad sinistram autem Istrahel patris sui, Manassem autem ad sinistram suam, ad dexteram autem Istrahel, adplicuit eos ante patrem, extendens autem Istrahel manum dexteram inposuit supra caput Ephraem, qui erat iunior et stabat ad sinistram aui, et sinistram suam inposuit supra Manassen, qui erat ad dexteram, et ita inmutatis manibus benedixit eos! in quo et Ioseph naturae ordinem [*]( B ) seruauit, ut seniori filio plus deferret, sicut Isaac quoque in Esau priorem filium benedictionem deferre cupiebat, sed minorem filium in typo iunioris populi credidit praeferendum, sicut erat ipse a matre praelatus.
denique Manasses ex obliuione Latina interpretatione signatur, eo quod populus Iudaeorum oblitus est deum suum, qui fecit eum, et quicumque ex ea plebe crediderit tamquam ex obliuione reuocatur. Ephraem autem fecunditatem fidei interpretatione nominis pollicetur, [*]( C ) qui auxit patrem, sicut ait ipse Ioseph dicens: quia auxit [*]( 2 Gen. 48, 13 sqq.; 41, 50 sqq. 13 Gen. 41, 51 Philo de sobrietate 6 (I 397, 1 M.) de congr. quaer. erud. grato 8 (I 525, 6) 15 Deut. 32, 18 17 Philo Legg. alleg. III 30 (I 105, 46) 18 Gen. 41, 52 ) [*]( 1 proficisse B et (corr. m2) P facile profecisse Ux E quam B ml N\'VD quamquam B m2 cet. in B m1 D haec in B m2 P\'PxO haec (8. et) in P et in cet. hoc B (c 8. u.) 3 dextram PT istrahel B (t eras.) israhel V isrt cet. 4 manassen VPWEOT manasse 91\' manassen (s pro et n s. u.) D autem malim abesse a sinistra 91\' (corr. m. ant.) suam B (m s. u. m3) ad B ml NV ut ad B m3 (ut extra u.) D (ut s. u.) cet. 5 autem B m1 N\'V esset_ (s. u.) autem B m3 auteip (s. esset.) D esset T (in ras.) cet. istrahel B isrt cet. (semper) adplicuit B m1 PxU\'ET applicauit 9(x (a (alt. exp.) V et adplicuit B m3 (et s. u.) D (et s. u.) cet. ante patrem om. V patrem B ml N\' patrem snum B m3 (suum s. u.) D et T (suum 8. u.) cet. 6 supra BPx super cet. 7 a sinistra N\' posuit W\'JE 8 super caput (man.) NVD manassen BPx0 manasse V manassem 91\' (m alt. eras.) cet. 10 isaac B (a alt. s. u.) 11 conferre V praeferre WoxE 16 ex s. u. P, om. Px 17 interpraetationeiji B 18 qui BPx )
denique spiritaliter de populis hoc esse mysterium senior declarauit. nam cum filius eum putaret errasse uitio hebetioris aspectus, conuertere uoluit manus eius dicens: non sic pater; hic enim primitiuus est. [*]( D ) inpone dexteram tuam supra caput eius. et noluit, sed dixit: scio, fili, scio. et hic erit in populum, et hic exaltabitur, sed frater eius iunior maior illo erit, et semen illius erit multitudo gentium. denique praeferendum Ephraem seniori germano etiam benedictionis serie prophetauit dicens: in uobis benedicetur Istrahel dicentibus: faciat uobis deus sicut [*]( 515 A ) Ephraem et Manasse. et ideo cum essent nepotes, in locum filiorum sunt adoptati, ut non essent auitae benedictionis expertes.
Hac benedictione celebrata uocauit etiam filios suos. et [*]( B ) qui ante iuniorem seniori praetulerat coepit a primo, ut in illo mysterii praeferret gratiam, in hoc ordinem seruaret aetatis, simul quia ante in duobus benedixerat uniuersos cum omni posteritate et progenie futurorum, ne aut superflua uideretur plebis iterata benedictio aut prior aestimaretur infirma. meritoque repetitam magis adnuntiationem eorum quae posterioribus [*]( C ) essent euentura temporibus quam benedictionem conferre se dicit.
denique sic coepit: Ruben primitiuus meus, tu [*]( 6 Gen. 48, 18 sq. 12 Gen. 48, 20 17 Gen. 49, 1. 25 Gen. 49, 8 sq. ) [*]( 1 proprium est ND 3 denique et filiQş suos P 4 putaret eum WE 5 hebetioris (is ex es) BE haebetioris (be ex bi) P 7 supra BPPxT\' super cet. sed noluit 91\' (sed exp.) UxE 8 set T (et in ras.) et UxE 10 ill. P (e eras., 0 s. ras.) illius in ras. T 12 serie ... 16 benedictionis infra in mg. P profetauit B (f in talibus semper) benedicetur (e tert. ex i) B 13 uos NVD 14 manassen BPP UTi et 8. u. m3 B 19 praeferret B (r alt 8. u. m2) 20 omni om. PT\' 22 priora B et (a eras.) P 23 repetita PVPDOTTI adnuntiatione BPOT\' annuntiatio P\' 24 essent B esset P\'Px0 uentura DT v benedictionem B (m s. u.) 25 roben B (saepe) primogenitus N\' )
et ludaei putant quia propterea haec senex ad Ruben filium dicat, quia cum Bala concubina patris concubuit et torum patrium polluit — sed facile refelluntur; hoc enim ante erat gestum —, Iacob autem quae uentura essent in nouissimis diebus, non ea quae gesta erant spondet se esse dicturum. ergo patriarchae sibi congruit et constat sententia, qui uidens persequentibus ludaeis futuram domini [*]( E ) passionem execratur immanem primogenitae plebis audaciam, quae incredula nec dei legi subdita et iugum Christi dura nesciens portare ceruice auctorem uitae non solum scelere necis, sed etiam sacrilegae insultationis adfecit iniuria.
non efferueas inquit sicut aqua, ne in maiorem prorumpat amentiam et feruor furoris atque insaniae non sinat resipiscere peccatores, sed agant paenitentiam delictorum, quoniam durus populus ascendit cubile patris et torum polluit sanctum, hoc [*]( 16 et 129, 6 Exod. 33, 3 ) [*]( 1 meorum onto V 2 adfecisti B (ci ex ce) P (fe ex fi) me contumelia 91\' (me s. U. m. ant.) WE 3 in s. u. PD 4 tui VT (tof) r itatpo; 300 LXX) om. cet. polluisti P (0 ex u) quo B (∻ refertur ad adnotationem margine absciso deperditam; adscriptum fuisse uidetur quando) quo NV qn ex quis D quando cet. 6 etenim T (et s. u.) WVDT\', om. E 8 collatio est VPP \' et exp. P, om. OT\' iudei B (i alt. s. u.) putabant ВUxE putant ex putabant mJ P m2 91\' propterea om. N\' hapc P (e s. y) 9 balla B (1 pr. eras.) bala ex balla m2 PĮ(\' 10 polluit P (0 ex u) 11 erat ante PPxWDT 12 spondit 9t\' (-et m2) spopondit DT 13 patriarcha P (a ult. ex ae m2) T\' 14 praeuidens Px 15 plebis s. u. P 16 legis P (s eras.) legi dei VP4 18 sacrilegaę B 19 elferucas P (f pr. s. u.) pro- T rumpas P\'DT 20 & P ut OT\' 22 ascendit populus N\' )
Contestatur iustus et abdicat posteritatem, quae patrium [*]( B ) non seruaret adfectum, et quia praeuidit flagitium, perhorrescit consilii contagium. in consilium inquit eorum non ueniat animameaetin congregationem eorum non [*]( C ) contendant uiscera mea, quoniam in ira sua occiderunt hominem et in cupiditate sua subneruauerunt taurum. quod dicit de filiis quidem dicit Symeon et Leui. sed eorum nomine tribus signat, quae appellatione simili uocabantur. quam interpretationem pulcherrimam deriuant Iudaei et arbitrantur quia propterea arguat filios Iacob, quia propter stuprum sororis Sicimitas isti duo prae ceteris fratribus [*]( 18 Gen. 49, 6 22 Gen. 49, 5 25 Gen. 34, 13 sqq. ) [*]( 2 qua P (a ex o) uelut in quo extra u. P 3 requiescant T ! qui ex sci) DO 5 esse om. PP\'T\' 6 durae ceruicis N\'VP\'D 7 tam post et om. NIV. s. u. T (m2) D 12 caifa BV caypha U\'P\'EOT\' 14 principatum OT\' 17 fort. seruarit 19 conpregatione NVD 21 homines U\'UxVD 22 simeon BplO leuui B 23 significat P\'DT eignatur 21\' (ur postea add.) WE 24 uocabatur U\' (atur ex antur) WE 25 et scripsi ut libri arbitrantur B (e 8. 9 alt.) N\' arbitrentur cet. 26 aichimitas P (h 8. u) PxJT\' isti B (i pr. s. u.) ) [*]( XXXII Ambr. pars 2. ) [*]( 9 )
sed in hoc quoque errant Iudaei. isti enim causas doloris sui praestiterant patri adserentes se in illa licet[*]( E ) aetate iuuenili uindices laesae fuisse pietatis et uiolatae casas ultores. quod utique sanctus <Iacob> condemnare non poterat, quia non passi sunt inultam sororem suam loco esse meretricis, quae et uirginitatem amiserat et uindictae solacium non habebat, maxime cum ipse sic factum probauerit, ut <cum> Sicimam possideret, in morte donaret eam filio suo dilectissimo Ioseph dicens ad eum: do tibi Sicimam praecipuam super omnes fratres tuos. quam accepi de manibus [*]( F ) Amorraeorum in machaera mea et arcu. quod factum negari non potest, interpretari tamen possumus per Sicimam umeros significari, per umeros opera. heredem ergo bonorum operum sanctum Ioseph prae ceteris elegit, cuius opera fratres aequare non poterant.
quis enim facta Christi potuit adaequare ? tum praeterea immaculatus et castus de hoc terreno deuorsorio et [*]( 17 Gen. 48, 22 20 Philo Legg. alleg. III 8 (I 92, 25) ) [*]( 1 ultu BV ultQ iri pi (il ex u) T 2 oportere circumcidi eos N et (oportere in mg.) D suaserunt illis 9P (is ex os m2) 7lxE 4 adhuc B (huc s. u.), om. P\' 5 quas P (0 s. a m2) quos 0 (0 ex a) T\' fractas 91\' (as ex os m. ant.) 31xE 6 tertio T (0 in ras.) tertia P\' et in ras. B 10 causas (as s. u.) doloris (is ex es) B 12 Iacob addidi 15 probauerit B (b ex u) cum addidi sichimam P (h 8. u.) PxT\' 16 possederet B ct in P (et s. u.) P\' (et s. u. m2) DO 17 et 20 sichimam P (h s. u.) PxTT\' 18 accipe B (e in ras.) 18 amorreorum ct 19 machera libri 20 umeros B humeros 91\' (h s. u. m2) cet. 21 umeros B humeros cet. 24 deuorsorio BY diuersorio P (di ex de m2) cet. )
Tribus igitur sunt quae designanturnominibus patriarcharum, quia de tribu Svmeon scribae sunt, de tribu Leui principes sacerdotum, qui perfecerunt nequitiam suam in domini passione mensuram omnem paternae inpietatis inplentes. ipsi consilium [*]( B ) cogitauerunt aduersum dominum Iesum, ut occiderent eum, sicut Esaias dicit: uae animae ipsorum, quia cogitauerunt consilium malum aduersum se dicentes: alligemus iustum, quia inutilis est nobis. ipsi occiderunt prophetas et apostolos adnuntiantes domini salutaris aduentum, passionis eius et resurrectionis gloriam praedicantes. ipsi postea in sua cupiditate. quia terrena flagitia desiderabant diuina consortia refugientes, corporis castimoniam, sobrietatem [*]( C ) mentis, contemptum pecuniae, lucrum gratiae, subneruauerunt taurum, illum uidelicet cornua producentem et ungulas, quem uident pauperes et laetantur, quoniam uerbo dei exaltauit cornum populi sui, quo et inimicos reppulit et praemium coronae caelestis emeruit. hic est taurus, quo ecclesia figuratur in luna tunc plenior, cum uelut cornibus nixa taurinis spatium [*]( 11 Matth. 23, 32 13 Esai. 3, 9 sq. 22 Psalm. CXXXXVIII 14 ) [*]( 3 spiritalia P (a alt. enis.) 4 luxoriae BV et (v s. o) P 6 in- tegritatia B (is ex es) 9 himeon B (i ex e) Px scribae B (ae iu ras.) leuui B (u pr. eras.) 12 ailuersuni (urn ex us) FT aducrsus X\'D 13 eseias B isaias PT\' eorum T {■in ras.) P\' 15 alligemus B (i ex e) qm (s. i quia) D 16 apostoloa B (os ex UH) saluatoris ND saluataris Tx (a alt. s. u. m2) 18 quia V (i eras.) qua PxU\'ET, om. 21x 21 autem taurum W (autem del. m2) UxE et (autem eras.) T 22 uerbum N\'D 23 cornum B cornu eet. 25 lunam B (m exp.) 91\' (m eras.) VP\'Dl\' iam pleniore P (m2 ex tunc plenior) OT\' ) [*]( 9* )
tamen prophetiae huic etiam gratiam [*]( D ) uidetur benedictionis adiungere. nam et ad primogenitum Ruben dicendo: nonefferuescasut aqua peccatum statuit, quia aqua mundare magis delicta mentesque nostras ab omni solet uitiorum feruore reuocare, et iterum dicendo ad Symeon et Leui: diuidam uos in Iacob et dispergam in Istrahel ostendit gentium congregatione redimendos; percusso enim pastore grex ille dispersus est, qui fuerat ante conlectus, ut qui non erat introiret et sic omnis Istrahel saluus fieret. [*]( E ) et maxime propter tribum Leui debemus hoc credere, quia ex ea tribu dominus Iesus uidetur secundum corporis susceptionem genus ducere. ex qua tribu sunt sacerdotes Leui et Nathan, quos sanctus Lucas in euangelii libro, quem ipse scripsit, inter maiores domini conputauit. sacerdos enim patris et princeps omnium sacerdotum, sicut scriptum est: tu es sacerdos in aeternum, sacerdotalis originis successionem debuit uindicare.
unde et Moyses benedixit hanc tribum dicens: [*]( F ) date Leui sortem suffragii sui et ueritatem eius uiro sancto. benedixit Moyses etiam tribum Ruben, sicut habes scriptum: uiuat Ruben et non moriatur et sit multus in numero. neque enim benedixisset, si secundum patriarchae sententiam benedictionis scisset indignos. certe quod strictim ille praeteriit iste conpleuit. [*]( 3 Gen. 49, 4 6 Gen. 49, 7 7 Matth. 26, 31 9 Rom. 11, 26 12 Lue. 3, 29 et 31 15 Psalm. CVIIII 4 18 Deut. 33, 8 20 Deut. 33, 6 ) [*]( 1 gratiam 8. u. P, om. V uidetur etiam gratiam 91x etiam uidetur gratiam E 2 et\'s. u. D, om. T 3 dicendo B (0 ex um) efferuescasut B (su 8. u.) efferuescat 2T efferueas ut UxEO efferueas sicut VD 4 delicta (i ex e) menteequae (te ex ti) B 5 simeon BPx 9 fort. non <in eo> omnis B (i ex e; 13 natham BPx et ml P leuite et nathinnei P m2 T\' leuitg et nathanei P (tha ex thi) 0 (in i X 8. a alt.) euangelii 91\' (i alt. a. u. m2) 14 conposuit B (in mg. conp reliquis cum margine abseisis) conputauit (t alt. s. u. m2) couposuit (exp. m2) P 18 suffragii eius N\' 19 etiam moyses N\' 22 sententiam B (ten 8. u.) benedictionis scripsi benedictiones (s eras.) BW benedictione cet. )
Et quia per admixtionem generis Iuda et Leui tribus iunctae [*]( 518 A ) sunt, ideo Matthaeus ex tribu Iuda discribit eius familiam.
et apostolus ait: quoniam de Iuda ortus est dominus noster, ut ex tribu Leui sacerdotalis et plena sanctitatis [*]( B ) adnumeretur hereditas, ex tribu autem Iuda, ex qua Dauid et Solomon et reliqui reges fuerunt. regalis successionis splendor effulgeat, ut idem rex et sacerdos scripturarum testimonio demonstretur. meritoque se circa gratiam Iudae Iacob sanctus effudit dicens: Iuda, te laudabunt fratres tui; manus tuae super dorsum inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui. catulus leonis Iuda. ex germine, fili, mihi ascendisti. recumbens dormisti ut leo et tamquam [*]( C ) catulus: quis suscitabit eum? non deerit index ex Iuda et princeps de femoribus eius, donec uenit cui repositum est, et ipse exspectatio gentium: alligans ad uitem asinam suam et cilicio pullum asinae suae lauabit in uino stolam suam et in sanguine uuae anaboladium suum: hilares oculi eius a uino et dentes \'candidiores quam lac.
ad ludam quidem patriarcham dirigi uidetur alloquium, sed Iuda ille posterior uerus confessor exprimitur, qui ex ea tribu natus est, qui solus laudatur a [*]( D ) fratribus, de quibus dicit: narrabo nomen tuum fratribus meis, dominus per naturam, frater per gratiam, cuius manus, [*]( 2 Mattb. 1, 3 8 Hebr. 7, 14 9 Gen. 49, 8-12 22 Psalm. XXI 23 ) [*]( 2 matthens BPx matheus eet. discribit B descripsit ND describsit V descripbit Px describit P (e ex i) cet. 5 adnumeratur P (e 8.$m2) 6 solomon B salemon WE salomon cet. regalis B (a in ras.) 81\' (8 8. v. m. ant.) splendor effulgeat B (ef in ras., ex ec?) PVP\'PxDT\' aplendor eifulgeat T splendor refulgeat N\' 8 sanctus iacob P\' 11 mihi BY (cf: p. 134, 22 et 135, 10) mi cet. (uU fioo LXX) 13 qui P suscitabit (b ex u) BP 14 uenit B et ml P ueniat P m2 cet.; fort. recte, cf. p. 136, 7 et 14 15 ipse erit 91\' (erit 8. u. m2) UxP\'Px ipse..erit T\' ipse est DT eispectatio BO expectatio cet. 17 lanabit T (bit 8, «.) lauit D 18 anaboladium B (ad eras.) VT anabuladium N\'D anobolium P\' anabolium cet. a om. N\' dentes eius PPxOT\' (ol ὸδόνττες aotoo LXX); cf. p. 138, 19 )
Catulus leonis Iuda. nonne euidenter et patrem expressit et filium declarauit? quid tam euidens, quo unius naturae filius deus cum patre esse doceatur? leo ille, hic catulus leonis. uili conparatione eiusdem naturae aut potentiae unitas intellegitur. rex ex rege processit, fortis ex forte. quia futuros praeuidebat qui filium adsererent iunioris aetatis, occurrit his subiciens: ex germine mihi ascendisti. recumbens dormisti ut leo et tamquam catulus. et alibi habes [*]( 5 Psalm. CVIIII 2 7 Ephes. 6, 12 10 Psalm. CXXVIII 3 ) [*]( 2 iuimicoruin suorum VW isdem BVPx iisdem P (i alt. 8. ft. m2) T hisdem cet. 3 et subiugauit in mg. P 4 exsortes B (s pr. s. u., in mg. m3 sine sorte) PT\' 5 in medio om. ND 7 spiritales B (c ex i) 8 solebant B (s. LR W) 9 dauit B se «. «. P, super se om. WE triumfantium BV 11 subditae B (i ex e) triumfo BV triumpho xpi UxE 13 subeunt B (s. B ö) est addidi qui BVP1xUx, eras. in NIl, om. cet. ac fortasse praestat omisso est illud qui ut ex praecedenti que orlum dclere 18 deus IIOT\' dei cet. 19 aut BP\' et ml P ut Px ac P m2 cet. 20 futuros B (s. m3 hereticos) 21 hiis P (i pr. s. U. m2) is T\', om. 0 22 germine fili mi T (fili in ras., mi s. u.) P\'PxDO 23 tamquamJ quasi E )
ille probat aequalem qui filium confitetur. mirifice [*]( B ) autem et incarnationem eius expressit dicens: ex germine mihi ascendisti, eo quod tamquam frutex terrae in aluo uirginis germinau<er>it et ut flos boni odoris ad redemptionem mundi totius maternis uisceribus splendore nouae lucis emissus ascenderit, sicut Esaias dicit: exiet uirga ex radice Iessae et flos ex radice ascendet. radix familia Iudaeorum, uirga Maria, flos Mariae Christus. recte uirga, quae regalis est generis de domo et patria Dauid, cuius nos Christus est, [*]( c ) qui faetorem mundanae conluuionis aboleuit, odorem uitae infudit aeternae.
habes ergo incarnationem, accipe passionem. recumbens inquit dormisti ut leo, quando iacuit in sepulchro uelut quodam corporis sui somno quietus, sicut ipse ait: ego dormiui et requieui et surrexi, quoniam dominus suscipiet me. unde et Iacob ait: quis suscitabit [*]( 1 Apoc. 5, 5 13 Esai. 11, 1 16 Luc. 1, 27 21 Psalm. III 6 ) [*](1 catulus om.*NVD 7 patris B (s exp.) 31 (s eran.) patri eet. 8 mirifice P (i alt. ex c) 10 fili mi P\'PxOT et (in ras. ni2) D 11 germinauerit scripsi germinauit libri 12 splendorew B in splendore 21x in splendorem U\'VED et (in et m eras.) T 13 ascenderet P (-it corr.) N D ascendit V eseias B (a s. ?) ex in ras. Ux de P\'ET radiceiesse P (e pr. add. m2) iessae BO iesse cet. 14 de radice P\'T radice eius P\'UxEDTT\' et (rills e.l\'p.) 0 ascendit P (-ct m2) V 15 recte B (c ex d) quia U\'VD 16 patria B (a all. 8. u.) de patria V 17 faetorem BVPxDO foetorem PP\' fetorem cet. conluuionis (s. uith /ues) B abolenit et ed. Rom. 18 aeternae infudit UxE 20 sepulchro B (r s. u.) sepulcro Px 21 quieui V reaurrexi VPx 22 suscipiet BWV et m2 P suscipit OT\' suscepit Pml cet. quis B (s 8. u. ml) 0 (s s. u. m2) qui WT\' suscitabit (b ex u) B m3 P m2 )
ideo, donec ille ueniat, non deficiet dux ex Iuda. ut usque ad eius ortum regalis successionis fides incorrupta seruetur. postea enim. ut docuimus tractatu habito in euangelium, per Herodem adulterata successio[*]( E ) praerogatiuam dignitatis amisit. etenim quia uerum regem negarunt, falsos habere coeperunt. ergo hoc dicit patriarcha: seruabitur in iudicibus uel regibus Iudaeorum intemeratae successionis hereditas ducta per reges, donec ueniat cui repositum est, ut ecclesiam dei congreget ex conuentu nationum omnium et gentilium deuotione populorum, hoc est ipsum manet, ipsi debitum reseruatur, ipsi tantae gratiae praerogatiua defertur.