De Benedictionibus Patriarcharum Liber Unus
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Primum omnium quantam discimus parentibus referre reue- I [*]( 513 A ) rentiam, cum legimus quoniam qui benedicebatur a patre [*]( B ) benedictus erat et qui maledicebatur maledictus erat! ideo hanc parentibus gratiam donauit deus, ut filiorum pietas prouocetur. praerogatiua igitur parentum disciplina est filiorum. honora ergo patrem, ut benedicat te. honoret patrem pius propter gratiam, ingratus pro timore. etsi pauper est pater et non habet diuitiarum copias, quas relinquat filiis, habet [*]( C ) tamen ultimae benedictionis hereditatem, qua sanctificationis opes successoribus largiatur. et multo plus est beatum quam diuitem fieri.
festinabat-Ioseph sumere benedictionem. denique et filios suos optulit Manassem et Ephraem, quos benedixit Iacob, ut quia duodecim habebat filios et tertius decimus apostolus futurus erat Paulus quasi posterior electus, tertia decima tribus de Manasse et Ephraem nepotibus sanctificaretur [*]( D ) in utrumque diuisa, quo Paulus non extra paternarum tribuum numerum inueniretur, qui ueteris testamenti et noui egregius praedicator paternae benedictionis hereditatem sibi quoque [*]( 2 Gen. 9, 25 sq. 6 Eiod. 20, 12 11 Gen. 48, 1 sqq. 12 Gen. 48, 8 sq. ) [*]( INC. DE PATRIARCHIS BO INCIPIT LIBER ILBEATI AMBROSII DE PATRIARCHIS Px INCIPIT LIB EIUSDE (LIB EIUSDE om. W.\'T, EIUSDEM om. DET\', LIB om. V; LIB VIII 21x) DE BENEDICTIONI- BUS PATRIARCHARUM PNVDT\'. in P\' non est inscriptio 6 ergo 8. u. P prius B et P (r eras.) V (r exp.) 0 (corr. m2) pius patrem WED pius patrem T 7 propter timorem NVD 12 filios B (o ex u) manassen 91\' (en ex em) PP\'1lET manasen 0 manaese V efrem BV effraim Px effrem cet. (jsemper) 14 futurus erat apostolus U\'DT erat futurus apostolus UxE quasi B (i s. u.) 16 tribuum B (u pr. 8. u.), fort. tribum scribendum numerum tribuum 91 xE 17 ueteris B- (is ex es) )