Apologia Prophetae David Ad Theodosium Augustum

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Apologiam prophetae Dauid praesenti adripuimus stilo [*]( 675 A ) scribere, non quo ille indigeat hoc munere, qui tantis meritis [*]( B ) enituit uirtutibusque effloruit, sed quia plerique gestorum eius lecta serie non introspicientes uim scripturarum uel occulta mysteriorum mirantur quomodo tantus propheta adulterii primo, deinde homicidii contagia non declinauerit. ideo nobis studio fuit ipsam recensere historiam.

quae patuisse peccato uidetur. namque in secundo Regnorum legimus libro [*]( C ) quoniam deambulans Dauid in domo sua regia prospexerit lauantem mulierem — nomen illi Bersabee - formae egregiae et gratia et uultu decoram praestantique admodum facie. quibus inlecebris delenitum potiendi eius sumpsisse affectum. erat autem mulier uiro nupta; Uri nomen marito, cui [*]( 8 Reg. II 11, 2 eqq. ) [*]( INCIPIT TRACTATUS EIUSDEM DE APOLOGIA PROPHETAE DAUID AD THEODOSIUM AUGUSTUM P INCIPIT LIBER SCI AM- BROSn AD THEODOSIUM AUGUSTUM DE APOLOGIA DAUID D\' INCIPIT APOLOGIA DAUID RB\'.AD INCIPIT DE APOLOGIA SANCTI DAUID TL SCI AMBROSII INCIPIT DE APOLOGIA SANCTI PATRIS DAUID C TRACTATUS SCI AMBROSII DE DAUID T. deest inecriptio in Px et spatio vacuo relicto in B\'\'. de P1 confer praefationem 1 apologian 0 apollogiam (1 exp. m2) P4 2 quod C (d t. u. m2) Bx 4 tecta PxD\'0 lecta (t t 8. 1) Px intro aspicientes P\'ADT\' 5 misterioram P 6 primo (8. t primum) P\' primum D\' 9 regali P\'D\'OT\' regia (8. i regali) Px 10 bersabee D\'0 bethsabeae ÂBuL et (h fl. u. m2) T bersabeae cet. formae egregiae et gratia et uultu decora PBx et (in mg. m2 add. ai) T\' (eadem praebet Thuaneut recentior a Mau- rinis adhibitus, in quo legitlW decoraro, quod recepi) formae gratia (grate 0) et uultus decore T\' (in teztu) cet. 11 praestanti (om. que) P\'D\'0 facie om. P1 12 delenitum Pml delinitum Pm2 P (li ex le) cet. 13 urie P1 (e 8. u. m2) T (e eraa.) uriae PxD\'T\' uiri A (in quo uriae pro marito) ṇο̣mendatis (a s. e) P\' )

300
mandatis regiis conposita scaena est necis. nam etsi nihil ad impedimentum cupiditatis, plurimum tamen ad uerecundiam adulterii obstare uita eius aestimabatur.

itaque ut a planioribus [*]( D ) exordiamur, quem deus iustificauit ne tu diiudices. pro minimo mihi est inquit Paulus ut a uobis diiudicer aut ab humano die, sed neque me ipsum diiudico. [*]( 676 A ) et adhuc erat in corpore situs, adhuc temptationi obnoxius, sed ideo se non diiudicabat, quia spiritalis a nemine diiudicatur nisi a solo deo. denique subdidit: qui diiudicat me dominus est. itaque nolite ante tempus quid iudicare. sed Dauid iam tempus inpleuit et gratiam meruit et iustificatus a Christo est, quandoquidem Dauid se dici filium ipse dominus gratulabatur et qui eum ita confitebantur inluminabantur. cur hominem dei a praemio in iudicium uocas? [*]( B ) iudicauit iam de eo dominus, de quo dixit ad Solomonem: si ambulaueris in conspectu meo, sicut ambulauit Dauid pater tuus in sanctitate cordis et iustitia ad hoc, ut faceret secundum omnia quae mandaui ei. hic ergo iudicio dignus an praemio est, qui fecit secundum omnia mandata caelestia ambulans in sanctitate et iustitia cordis? ubi aliorum peccata et uitia delitescunt, ibi Dauid [*]( 4 I Cor. 4, 3 8 1 Cor. 2, 15 9 I Cor. 4, 4 sq. 12 Matth. 15, 22; 20, 30 sqq. 16 Reg. III 9, 4 ) [*]( 1 regiis Px (i jpr. 8. u.) regis RB\'ACT\' scena libri est scena LTT 2 inpedimentum (in ex im) P 8 uitae (e exp. m2) P4 aestimabatnr (8 s. u.) P 4 exordiamur BxL exoriamur cet. ne PBx et (8. u. m2) R, om. cet. diiudices P (es ex is) diiudicas PlCLOTTi et (di 8. u.) Px iudicas AD 5 minimo (mi ex me) P diiadicer P (di ex de) D\' (di 8. «.) iudicer AOT\' 6 indico AD 8 diiudicabat (di ex de) P\' anemi.ne B animi ne (est m2 8. ne) B1 diiadicatur P1 (di ex de) et (e m2 8. *) B\' 10 quid PD\'O et (d 8. u. m2) P, om. cet. diiudicare P\'PxBxD\'Т\' 12 quandoquidem (n 8. u. m2) P 18 confitebantur (n alt. 8. u.) P4 15 solomoneDi P salomonem cet. 18 secundum... ei infra in mg. P\' 19 iudicio dei P1 (dei 8. u. m.8) D\'0 an praemio est qui fecit] a peccato uidetur P\'D\' aut praemio uidetur L aut praemio uidetur ambulans T (in ras., in quo ambulans deinde deletum est) 21 uitia et peccata P\'T\' )

301
uirtutis et gloriae suae diuinum accepit testimonium. et de eius peccato disputamus otiosi, pro cuius merito et gratia [*]( c ) aliorum peccata reuelata sunt! nam cum offendisset Solomon, quod non custodisset mandata domini, et regnum eius disposuisset deus scindere in plurimas partes, ait ad eum: uerum tamen in diebus tuis non faciam haec propter Dauid patrem tuum. de manu filii tui accipiam illud. uerum tamen non totum regnum accipiam, sceptrum unum dabo propter Dauid seruum meum. iustificante igitur domino quis est qui tantum diiudicat uirum? quod deus inquit mundauit tu [*]( D ) commune ne dixeris.

saluo tamen iudicio caelesti, quo etiam ipse honorifices tantum prophetam, in eius actus moresque ingredere. non miraris hominem et angelis [*]( 677 A ) adaequandam iudicas plurimum uitae suae, immo a pueritia in diuitiis honoribus imperiis demorantem, in multis temptationibus positum semel tantum locum errori dedisse et ei errori, quo etiam angeli caelorum, ut scriptura memorat, de sua gratia et uirtute deiecti sunt ? sane et alter legitur error ipsius, quod numerari fecerit populum.

Unusquisque nostrum per singulas horas quam multa [*]( B ) delinquit, et tamen unusquisque de plebe peccatum suum confitendum non putat: ille rex tantus ac potens ne exiguo [*]( 6 Reg. III 11, 12 sq. 11 Act. 10, 15 18 Gen. 6, 2 19 Reg. n 24, 10 ) [*]( 3 releuata AT\', ex reuelata ml PxBx m2 C redeitata (s. m2 releuata) 0 solomon P salomon cet. 6 hoc 0 9 post dabo excidisse uidetur filio tuo (tiji υἱψ̃ 300 LXX); tibi post dabo add. 0 s. fl., illi s. u. P\'D\', tibi add. post meum BxCDLT, post unum T\' 11 diiudicat P (di ex de) et te s. a) Px diiudicet BxT\' 12 ne commune LT 13 honori- ▼ fices (es ex is) P honorificat PD\'O actis R actis (u s. i m2) B\' 14 non ex nom L nam ABuT miraris B\' (e s. 9. m2) adaequandum P\' (um ex am) B\' (um ex 0 m2) 16 diuitiis (i ali, s. u.) honorihus (ri s. u.) P 17 locum s. u. P1 errori locum T\' errori (t eras.) B eo K eo (i 8. Q) Px, om. A 23 confitendum non PPBxD\'0 non confitendum cet. )

302
quidem momento manere penes se delicti passus est conscientiam sed praematura confessione atque inmenso dolore [*]( C ) reddidit peccatum suum domino. quem mihi nunc facile repperias honoratum ac diuitem, qui si arguatur alicuius culpae reus, non moleste ferat? at ille regio clarus imperio, tot diuinis probatus oraculis, cum a priuato homine corriperetur quod grauiter deliquisset, non indignatus infremuit, sed confessus ingemuit culpae dolore. denique dominum dolor intimi mouit affectus, ut Nathan diceret: quoniam paenituit et dominus transtulit peccatum tuum.\' maturitas 10 [*]( D ) itaque ueniae profundam regis fuisse paenitentiam declarauit, quae tanti erroris offensam traduxerit.

alii homines cum a sacerdotibus corripiuntur, peccatum suum ingrauant, dum negare cupiunt aut defendere, ibique eorum maior est lapsus, ubi speratur correctio. sancti autem domini, qui consummare certamen pium gestiunt et currere cursum salutis, sicubi forte ut homines corruerunt naturae magis fragilitate quam peccandi libidine, acriores ad currendum resurgunt pudoris [*]( E ) stimulo maiora reparantes certamina, ut non solum nullum adtulisse aestimetur lapsus inpedimentum, sed etiam uelocitatis incentiua cumulasse. ergo si currentium non soluitur cursus, cum aliqui forte ceciderunt, non luctantium contentio, [*]( 6 Reg. U 12, 1 sqq. 10 Reg. II 12, 13 ) [*]( 1 pgnes P 2 praemâtura (ur 8. u. m2) P\' premitur a D\' inmenso (o ex e) P\' inmens? (o s. g m2) A 4 honoratum ac diuitem in ras. T diuitem ac honoratum B\'T\' diuitem ac (ac s. u.) honoratum px diuitem honoratum AC ac diuitem honoratum R et (ac eras.) D arguatur P1 (ur postea add.) 5 ad (t 8. (J) P 6 cumque RBxC et (que eras.) PxDT 8 pro culpae B4 - culpae T dolore P L dolorum RB\' dolorem T (m exp.) cet. doloris P\' (is s. u. m2) D\' 9 affectu D4 12 transduierit P\'T\' et (ns 8. M.) PxT traduxerit ad ueniam (ad ueniam add. m2) B\' 17 corruerunt PBx conruerint P R (hi int ex unt) cet. 18 acrius PD\'0 22 ceciderunt PRCT ceciderint P1 (int ex unt) cet. luctantium P\'D\'LO et (c s. u.) T laetantium cd. contentio PRB\'ACD contentio est PD\'LOT\' et (est s. u.) T contentio (s. t cunctatio est) Px continentia Bx )

303
sed inoffensa manent certamina, quin etiam plerique post unum aut alterum lapsum gratia maiore uicerunt: quanto magis agonem pietatis ingressi non debent unius prolapsionis offensione censeri, cum beatus sit qui se potuerit reparare [*]( F ) post lapsum, quoniam post mortem quoque resurgere munus beatorum est.

Alias quoque prodesse peccatum possumus conprehendere et prouidentia domini sanctis obrepsisse delicta. propositi enim ad imitandum nobis sunt, et ideo curatum est, ut et ipsi aliquando laberentur. nam si inoffensum a uitiis inter tot lubrica huius saeculi curriculum peregissent, dedissent nobis occasionem infirmioribus aestimandi cuiusdam superioris eos naturae ac diuinae fuisse, ut delictum recipere et culpae consortium habere non possent, quae opinio utique ut exortes nos illius substantiae ab inpossibili imitatione reuocaret. praeteriit igitur illos paulisper dei gratia, ut nobis ad [*]( 678 A ) imitationem uita eorum fieret disciplina et sicut innocentiae ita etiam paenitentiae magisterium de eorum actibus sumeremus. ergo dum lapsus eorum lego, consortes etiam illos infirmitatis agnosco: dum credo consortes, imitandos esse praesumo.

admonet etiam apostolus Paulus prospexisse dominum deum nostrum, ne uel reuelationum sublimitate uel secundo operum continuante processu humanus etiam in sanctis extolleretur adfectus nec sibi deputarent uirtutique adtribuerent suae quod [*]( B ) [*]( 21 n Cor. 12, 7 ) [*]( 1 quid PD\'LO et (quid ex quin) T etiam quod L et (quod add. m2) T 4 censeri R e alt. m2 in ras.) et (i s. ę alt.) B\' 8 sancti P et (Banctis m2) P\'R oprepsisse R (m2 ex opripisse) opripisse (b 8. p) B\' obressissae A obrepisse C 9 nobis ad imitandum LTT et (add. dati) V 10 inoffensaip P1 inoffensa Bx (in s. u.) D\'0 11 curricula. P (r pr. 8. u. m2) P\'B\'\'D\'O et (V ex a) Px 18 immo (m2 8. u.) naturae B\' ac PPBuD\'O, om. cet. 15 in (eras. R, exp. P\'Т) illius RB\'CPxT 17 uita PPBuO uitae T (in mg. m2 at uita) cet. 18 etiam] et P D\'O 19 consortes (es ex is) P 22 reuelationum (la 8. 11.) P uel pr. in ras. m3 T\', om. CDLT opere PD\'O 28 continuato (to ex nt) R )

304
diuina sibi operatione conlatum foret. ergo ne in tantum iudicium ruerent atque in perfidiae foueam deciderent, passus est illis dominus subintrare culpam, ut et ipsi aduerterent diuinis se auxiliis indigere ducemque salutis suae quaerendum esse cognoscerent. denique Paulus infirmitatem sibi profuisse testatur dicente domino roganti sibi, ut a se stimulus carnis suae discederet: sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate consummatur. meritoque gloriatur in [*]( C ) infirmitatibus; sciebat enim uirtutis abundantia plurimos etiam sanctos sine remedio conruisse. quanto igitur commodius uni aut duabus reprehensionibus locum dedisse quam traxisse in perpetuum diuinitatis offensam!

Quid etiam illa adiciam quae ex ipso usu mundi conicere [*]( D ) possumus, quia plerosque cum in aliquo probauerimus officio, eosdem quasi industrios atque inpigros in alio munere uolumus experiri? quam multi athletae cum isto certandi genere praeualuerint, ad aliud genus uocantur certaminis! [*]( E ) quid, si et te dominus deus tuus, cum aliquod specimen uirtutis dederis tuae. in alio uirtutum genere uult probare? Iob sanctum currentem inoffense temptari tamen filiorum interitu et corporis totius ulceribus passus est, ut in hoc quoque eius uirtutem probaret, si nec iniuriis et acerbitatibus coactus deuotionem sui minueret affectus. non liquet quod etiam sanctum Dauid fide nobilem, praestantissimum mansuetudine, manu fortem probare uoluerit, quemadmodum uitium[*]( F ) [*](6 II Cor. 12, 7—9 8 II Cor. 12, 9 20 Iob 1, 19; 2, 7 ) [*]( 1 operationem (m eras.) R furet P 3 illos PxBxCDLT aubintroire RB\'APxCDT\' subire LT 6 dno PPBxD\'0 dd cet. 11 uni aut duabus (ex duobus m2 D) reprehensionibus PDD\'LOT\' et ex corr. PxT uno (unil B\') aut duobus reprehensioni PxT (hi ante corr.) ca. 13 illam RB\'AC et (m tras.) T quam RB\'AP\'C quae (ex quam) T 18 quid] qui CDO si et C (et s. ti. m2) et si LTT\' cum alio P\'D\' 19 alio te P4 (te s. u. m2) T (0 in ras.) D\'L aliquo RB\'ABxCD ali- 0 qyQ Px 21 totius corporis LTT\' ulceribus om. R (in mg. m2 aegritudine) 22 probarent (n del. m2) P sic (c del.) BPx et] nec T\' 23 no P nam (e.r non) T nunc D )

305
tegeret, lapsum emendaret, ut nos doceret quemadmodum possemus admissum operire peccatum ?

nisi forte uilis causa alicui uidetur, ut propter nostram correctionem tantus errarit propheta, cum propter omnium redemptionem infirmitates nostras Christus susceperit, qui peccatum pro nobis factus est, cum peccatum non cognouerit. et indignum aestimatur nec ueri simile creditur quod Dauid propter posteritatis profectum unius lapsus opprobrium inciderit, cum ipse dominus pro nobis sit factus obprobrium, sicut ipse ait: ego autem sum uermis et non homo, obprobrium hominum et abiectio plebis et alibi: et opprobria exprobrantium ceciderunt super me? ergo futurae dispensationis mysterium [*]( 679 A ) in suis ante praemisit, et seruuli quidem condicionis suae peccata portarunt, ideo non potuerunt etiam ipsi exortes esse peccati: dominus autem onus suscepit alienum, ideo solus fuit sine consortio delictorum.

Ad summam apostolo quoque docente cognouimus in figura gesta esse conpluria, quae temporibus gesta superioribus sunt. nam cum dixisset in deserto patres a serpentibus uulneratos non aliter potuisse sanari, nisi Moyses serpentem suspendisset [*]( B ) aereum, quo uiso letales illi morsus atque infusiones ueneni noxiae curabantur, subiecit: haec autem in figura facta sunt illis ad nostram conrectionem. in figura aereus [*]( 5 II Cor. 5, 21 9 Psalm. XXI 7 11 Psalm. LXVIII 10 19 I Cor. 10, 9 Num. 21, 8 sq. 22 I Cor. 10, 11 ) [*]( 2 possemus RB\'AP\'T\' possimus cet. 3 nostram s. u. m2 P erraret P (et ex it) cet. 7 ueri ex uiri m2 P 8 opprobriuum (u pr. del. m2) P 9 sqq. opprobrium (p pr. ex b) P 10 opprobrium (o alt. ex u) P 11 et alt. PP\'B\'\'D\'0, om. cet. exprobrantium tibi BxCDD\'LOTT\' (τω̃ν ὀνειδιζόντων os LXX) 15 onus om. RB\'A, a. u. Px solus (o ex u) P 17 summa RB\'T summi (ã m2 ex a) D, ad summam •om. D\' figuram P\'D\' figura. T 18 conpluria (a 8. u.) P quam plura BxDT\' conplura cet. 19 uulneratos (os ex us) P 21 aeneum BxT\' letalis P morsum P infusiones P (es ex is) R (es ex em) infusionem B\'A infusio PxLT 22 figuram (m eras.) P 23 correptionem RB\'ACDP\'T ) [*]( XXXII. Ambr. pars 2. ) [*]( 20 )

306
serpens tamquam confixus cruci, quia uerus crucifigendus generi adnuntiabatur humano, qui serpentis diaboli uenena uacuaret, in figura maledictus, in ueritate autem qui totius mundi maledicta deleret. alibi quoque, id est ad Galatas ait quia duos filios habuit Abraham, unum de ancilla et[*]( C ) unum de libera et subdidit: sed is quidem qui de ancilla secundum carnem natus est, qui autem de libera per repromissionem. quae sunt per allegorian dicta. quid sit per allegorian sequentibus exposuit euidenter dicens duas illas generationes, unam de ancilla, alteram de libera, duo esse testamenta, unum quidem a monte Sina in seruitutem generans, in quo monte legem Moyses accepit a domino, alterum autem ab Hierusalem, quae est libera, quae in Isaac filios, hoc est in libertate gratiae, non [*]( D ) litterae seruitute generauit; seruis enim poena decernitur, liberis confertur gratia. nonne in typo geminae plebis Iacob duas accepit uxores, ex quibus diuersam subolem procreauit? cur patriarcha ludas propriae nurus post filii sui mortem legitur expetisse concubitum, quo geminorum partus est editus, nisi ut figura praecederet utroque Iesu domini testamento, quorum alterum in typo futurae mortis eius est [*]( E ) conditum, alterum in euangelii ueritate, duos populos esse [*]( 4 Galat. 4, 22 6 Galat. 4, 23 sq. 16 Gen. 29, 25 et 28 18 Gen. 38, 11 sqq. ) [*]( 4 ideşţ (m a. st m2) P idem T (em ex 8) ACDLTI idēṣṭẹ (ṣṭẹ eras.) Px galatas PO galathas cet. 6 his P (h exp.) J2 (h eras.) B\' quidem om. APxBxT\' 8 inde a uerbo repromissionem incipit B allegorian B allegoiiam cet. 9 allegorian B et (m2 allegoria in) P allegoriam cet. in sequentibus P\' (in 8. u. m2) D\' 10 generationes P (es ex is) 12 seruitute ALT monte post Moyses transponunt- RBIACD. jy monte T 14 isac B isaac (a alt. 8. u.) P filio LT in om. BP\'0 non BPP\' AD\'O non in cet. atramento in uu.16-20 detrito paucae tantum scripturae libri B dignosci possunt 17 duaby? (s s. ḅụṣ) P\' uxores P (es ex is) 20 ihu dni PRDO dni ihu RI\'T\' ihs dns BP\'D\'L iesus (s alt. postea add.) dns (s in ras.) T ihu dno B\'AC ihu dno (i s. o) Px 21 coram RBI )
307
generandos, quorum posterior in crucis signo saepem omnem ac munitionem populi superioris incideret — hic est populus manu prior, ortu posterior — uel quia ipse dominus Iesus natus ex tribu Iuda opera sua ante praemisit quam nobis ex uirgine nasceretur?

Quid de Ioseph loquar, qui a fratribus adpetitus, exutus patrio uestimento, in lacum missus, in seruitutem uenditus euidens dominicae incarnationis expressit indicium, eo quod ille dilectus patri cum esset in dei forma, non rapinam [*]( 680 A ) arbitraretur esse se aequalem deo, sed ipse se exinaniret, ut formam serui accipiens ueniret et se usque ad mortem crucis humiliaret, cuius pretio et emptus et uenditus a suis fratribus genus redemit humanum? in cuius typo Dauid minor electus ex fratribus, unctus in regnum solus belli grauis periculo singulari certamine uniuersum populum liberauit, triumphauit in decem milibus, ita ut puellae cum tympanis psallerent: Saul triumphauit in milibus, Dauid in decem [*]( B ) milibus. quae figura in illis iuuenculis nisi animarum, quae triumphalem psalmum concinunt Christo? genuit ex se filios, unum incestum et alium parricidam, eo quod incestus et parricidalis populus adfixam patibulo crucis carnem proprii uiolaturus esset auctoris. denique in tertio psalmo Abessalom [*]( 1 Psalm. LXXXVIII 41 6 Gen. 37, 23 sqq. 9 Philipp. 2, 6-8 12 Matth. 26, 14 sq. 13 Reg. I 16, 11 sqq. 15 Reg. I 17, 32 sqq. 17 Reg. I 18, 7 19 Reg. II 13, 1 sqq.; 17, 4 22 Psalm. III 1 ) [*]( 1 saepe RB\'ABxC sepem (8. ras.) T 2 ac BP\'DDILT\' et T (omnem ac in ras.), P (ex haec), Px (ex hanc), hanc Bx (n s. u.) cet. 3 ortu posterior om. BP\'DO 4 ante praemisit opera sua CDLT 6 quid (d s. tt.) P 10 ipse se BP\'O se ipse D\' se ipsum Bx semet ipsum PxT\' ipsum se cet. et formam BP\'D\'0 11 usque adque (adque del.) P 15 triumfauit BPRO 16 decem (e alt. cx i) pi, X. (s. decim) R puella RB\' 17 triumfauit BPO 19 triumfalem BPO filios (o ex u) P, (o in ras.) T 20 et om. T\' 21 populus (u alt. ex o) adfi.am (x m2 a. ras.) P patibulis RB\'.AC et (o s. j§) Px patibulo (o in ras. ex is) T carne propius RB\' carnem propius C 22 solaturus RB\'.AC uiolaturus (s. uio ras.) Px et (ex solaturus) T deque RB\' de quo APxT habessalom BP abissalon (n ex m) P\' abessalon RB\' ) [*]( 20* )

308
titulus praemittitur et passio domini prophetatur.

quid de Solomone sancto loquar, cuius posteriora cum graui errore non careant, uulgus tamen Iudaicum ipsum aestimat uenisse [*]( C ) pro Christo? et quam multos grauis erroris offensa reuocauit! maior itaque culpa plus profuit, ne supra hominem crederetur qui uitio non caruisset humano. fuit igitur in eo inuidiosa sapientia et culpa suasoria, quae hominem conprobaret.

quid igitur obstat, quominus etiam Bersabee sancto Dauid in figura sociata fuisse credatur, ut significaretur congregatio nationum, quae non erat Christo legitimo quodam fidei copulata conubio,[*]( D ) quod auersariis quibusdam foret uestibulis in eius gratiam praeter legis ingressura praescriptum, in qua nuda mentis sinceritas et aperta simplicitas lauacri iustificante mysterio ueri Dauid et regis aeterni mentem transduceret, lacesseret caritatem? merito uenit occultus et qui falleret principem mundi tamquam Uri illum, qui interpretatione dicitur lumen meum, transfigurantem se in angelum lucis. uenit inquam in hunc mundum et uenit occultus, tamquam adulter intrauit, [*]( E ) ut ius legitimum uindicaret.

Distinximus allegationes ualidas, ut arbitramur, et in figura fuisse textum huius historiae conprobauimus: nunc superiora repetamus et tamquam exutum spiritalibus indumentis [*]( 681 A ) [*]( 2 Reg. III 11, 4 sqq. 17 II Cor. 11, 14 ) [*]( 1 profetatur BP 3 aestimant RB\'ACPxV et (n exp.) T estimauit D (uit in ras. m2) uenisse (s pr. 8. u. m2) P 4 graues errores RB\'ACDPxTx, grauis erroris in ras. T offensa P (a m2 ex e) uerba inde a reuocauit usque ad p. 309 u. 20 tam facile desunt in B, in quo excidit folium 8 bereabee PP\'D\' bersabeg RB\'CO bethsabee D (ta in ras., h s. u. m2), bethsabeę, betsabee, bethsabee cet. sancto om. P\'D\' 10 erant RB\'APxBx conubio P (b ex u) conuiuio 0 coniugio T (in ras.) L 11 auersariis scripsi aduersariis P transuersariis cet. 12 leges (es ex is) P ingressura PP D\'LO H (in spatio uacuo postea add.) T iura cet. praescribto P praescripta DT\' 14 ueri (e ex i m2) P transduceret P (tra in ras.) traduceret L 15 et om. RB\'ACDPxLT 16 urie (e s. u. m2) P\' urie D\' uira A (in ras., s. m2 t uria) huriam Px uriam T\' 20 allegationes PAD (hi e pr. ex i) PIIYLO alligationes cet. 22 uestimentis RB\'ACPxLTT )

309
introspiciamus errorem. peccauit Dauid, quod solent reges, sed paenitentiam gessit, fleuit, ingemuit, quod non solent reges, confessus est culpam, obsecrauit indulgentiam, humi stratus deplorauit aerumnam, ieiunauit, orauit, confessionis suae testimonium in perpetua saecula uulgato dolore transmisit. quod erubescunt facere priuati rex non erubuit confiteri. qui tenentur legibus audent suum negare peccatum, dedignantur rogare indulgentiam, quam petebat qui nullis legibus tenebatur [*]( B ) humanis. quod peccauit condicionis est, quod subplicauit correctionis. lapsus communis, sed specialis confessio. culpam itaque incidisse naturae est, diluisse uirtutis. quis gloriatur inquit castum se habere cor? nec unius diei infans mundus esse scripturae testimonio declaratur.

da mihi aliquem sine prolapsione delicti. ualidissimus omnium Sampson legitur, qui leonem etiam suis manibus strangulauit; sed utinam [*]( C ) amorem suum suffocare potuisset! messes incendit allophylorum et ipse mulieris unius arsit igniculo. Iephthae uictor ab hoste remeauit, sed uexilla referens triumphalia suo uictus est sacramento, ut pietatem occurrentis filiae parricidio remunerandam putaret. primum omnium quid opus fuit tam facile iurare et incerta uouere pro certis, quorum nesciret euentum? [*]( 3 Reg. II 12, 13 sqq. 11 Prouerb. 20, 9 12 Iob 14, 4 sq. 15 Iudd. 14, 6 et 17 16 ludd. 15, 5; 16, 4 sqq. 17 Iudd. 11, 30 sqq. ) [*]( 3 obeepirauit (c a. pi m2) P\' humo BxCDLT stratis (v s. i) P\'R 5 et (eras. B) testimonium BB\'A perpetua (a m2 ex um) P\' 8 tenebantur P 9 subplicauit (p a. b m2) P supplicauit cet. 11 deljsse (e 8. i m2) P\' delesse Px (ex diluisse) D\'OTI diluisse (s. m21 delesse) T gloriabitur ABxDPxTT\' 13 **+ aliquem P1 14 proṃι̣ṣsione (lap 8. ṃι̣ṣ) B\' sampson P sanson AD\' samson cet. 15 leonem etiam PP\'BxD\'0 etiam leonem cet. strangulabit (v s. b m2) P utin RBI 16 alIophylorum P (ph ex f ni2) allophilorum ABxDD\'T\' allofilorum cet. 17 arsit (r ex s) Px cersit RB\' cessit BxODLT iephthe D\'T iepte PAPxT heptae (h eras.) R hiepte ]J\' iepte 0 iepthe cet. 18 uexilla (e ex i) P triumphalia (ph ex f m2) P 19 filio B\' 20 quid (i ex o) Px quod RB\'ABx )

310
deinde aliquis sacramenta tristia domino deo reddit, ut cruentis soluat sua uota funeribus? [*]( D )

Nec de sacerdotibus silendum arbitror. ne nostra uidear dissimulare delicta. Aaron ipse summus sacerdos, quo duce pariter ac Moyse rubrum pedes mare transiuit populus Hebraeorum, rogatus a plebe ut deos sibi faceret quos adorarent aurum poposcit, in ignem misit, et caput uituli figuratum est, cui sunt oblata sacrificia. quo indicio claruit auri cupiditatem materiam esse perfidiae et auaritiae studio sacrilegia solere generari. iterum tantus sacerdos locum incidit offensionis[*]( E ) cum sorore sua Maria. nam dum fratri uterque obtrectant quod alienigenam accepisset uxorem, ilico Mariam contagio maculosae carnis effloruit.

quo loci euidentis fuit figura mysterii, quod sacerdotalis ille populus patrum fraterno populo posterioribus temporibus derogaret Aethiopissae illius nesciens sacramentum. nam si cognouisset, non reprehendisset quod cum ueteri mysterio conueniret. itaque cum Iudaeus [*]( F ) eum qui ex gentibus credidit dicit esse communem et uult a lege secernere, lepram habet, quam non poterit euadere, nisi spiritalis ei legis agnitio ad ueniam fuerit suffragata.

ergo et Dauid, qui sciret hominem se esse natum lapsui, ueniam postulauit, domini autem non desperauit misericordiam. [*]( 4 Exod. 82, 4 10 Num. 12, 1 sqq. 15 Num. 12, 1 ) [*]( 1 aliquis (ali e-rus.) T quis LT\' quod Bx tristitia PC tristitiae BVjyO reddidit RCDPxLTT\' 3 uidear BPP\'D\'0 uideatur B (tu eras.) B\'Px uideamur cet. 4 delicta (i ex e) B 5 pedes BPPlf pede cet. 6 rogatur RBI facerent RB\' quod (a s. d) f 8 cupiditate materia mense R (materium esse corr. ml) B\' 10 indicit RB\'ACT et (corr. ml) Bx incidit (cid in ras. m2) D incidicat (ci 8. u.) Px 11 dum BPP\'BxD\'O cum cet. obtrectapt T obtrectat BPPxBxD\'LO 12 accepisset BPP\'BxD\'LO et (in ras.) T duxit cet. ilico T (in ras.) Px (co in ras.) igitur RB\'AO mariam P maria cet. 13 quod PBx loci (i ex 0) Px loci (0 8. i m2) P\' loco DD\' euidenti§ P\' euidenti RВ\' A euidendi C 14 misterii P 15 posteriori BP\'D\' et (-rũ corr.) 0 tempore D\' derogaret (et ex it) P 17 conuenerit R (0 ex u) B\'C conuenit D conueniret (iret ia ras.) T 18 et] ut P )

311

Nec parabola uidetur a mysterio discrepare. quis enim diues [*]( 682 A ) nisi dominus noster Iesus, qui de se ait, ut hodie lectum est, quod homo quidam cum diues esset, abiit in regionem longinquam acciper.e regnum et reuerti. [*]( B ) et uere diues erat maiestatis suae opibus et diuinitatis propriae plenitudine, cui angeli et archangeli, uirtutes et potestates et principatus, throni et dominationes, Cherubin et Seraphin indefesso obsequio seruiebant. sed tamen cum diues esset, reliquit XCVIIII in montibus oues et unam ouem, quae lassa remanserat, requisiuit. hanc princeps istius mundi contemplatione illius diuitis egenus et pauper quasi filiam alimentis propriis nutriebat. merito itaque defecerat cui [*]( C ) substantia erat cibus saeculi. errauerat haec ouis in Adam insidiis sollicitata serpentis.