Divus Aurelianus
Scriptores Historiae Augustae
Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.
Cum autem Aurelianis vellet omnibus simul facta exercitus sui constipatione concurrere, tanta apud Placentiam clades accepta est ut Romanum [*](libri; si Baehrens, Peter 2 ; libris P. )
Transactis igitur quae ad saeptiones atque urbis statum et civilia pertinebant contra Palmyrenos, id est contra Zenobiam, quae filiorum nomine orientale tenebat imperium, iter flexit, multa in itinere ac magna bellorum genera confecit, nam in Thraciis et [*](nomini sunt Salm., Peter; nominis P, *s . )
patriam suam prodente civitas capta est. sed Aurelianus duo statim praecipua, quod unum severitatem ostenderet, alterum lenitatem, ex imperatoria mente monstravit. nam et Heraclammonem proditorem patriae suae sapiens victor occidit et, cum milites iuxta illud dictum, quo canem se relicturum apud Tyanos negarat, eversionem urbis exposcerent, respondit his : Canem," inquit, "negavi in hac urbe me relicturum ; canes omnes occidite. grande prin- [*](i.e., the Goths, who invaded the country south of the Danube in the summer of 271. On the spoils and captives taken by Aurelian see c. xxxiii. 3-4 and xxxiv. 1. He commemorated the victory by assuming the name Gothicus Maximus and by coins with the legend Victoria Gothica; see Matt.-Syd. v. p. 303, no. 339. It was probably at this time that the districts north of the Danube were evacuated; see note to c. xxxix. 7. ) [*](Meanwhile the Palmyrenes were driven out of Egypt by Probus, according to Prob., ix. 5. This happened after 11 Mar., ) [*]((of which date there is a papyrus dated in the joint reign of Aurelian and Vaballathus) and before 29 Aug., 271, after which there are no Alexandrian coins of Vaballathus. )
Capta autem civitas est miro modo. nam cum Heraclammon locum ostendisset aggeris naturali specie tumentem, qua posset Aurelianus cultus ascendere, ille conscendit atque elata purpurea chlamyde intus civibus foris militibus se ostendit, et ita civitas capta est, quasi totus in muris Aureliani fuisset exercitus. Taceri non debet res quae ad famam venerabilis viri pertinet. fertur enim Aurelianum de Tyanae civitatis eversione vere dixisse, vere cogitasse ; verum Apollonium Tyanaeum, celeberrimae famae auctoritatisque sapientem, veterem philosophum, amicum verum [*]() deorum, ipsum etiam pro numine frequentandum, recipienti se in tentorium ea forma qua videtur [*](factum Gruter, Peter; uocatum P. ) [*]( uerum editors; uir P1; uirum P corr. )
Recepta Tyana Antiochiam proposita omnibus impunitate brevi apud Daphnem certamine [*](et *s ; om. in P. ) [*]( fauori usque quaque placuerit P corr.; favoriuscuerit P1; favor nos iuverit Peter. )
Post haec Palmyram iter flexit, ut ea oppugnata laborum terminus fieret. sed in itinere a latronibus Syris male accepto frequenter exercitu multa perpessus est et in obsidione usque ad ictum sagittae periclitatus est. Epistula ipsius exstat ad Mucaporem missa, in qua [*](Septimius Zabdas (Zaba, see Claud., xi. 1), who had commanded in the battle near Antioch, after abandoning the city to Aurelian, fell back to the south along the Orontes to Emesa (Homs), where the great battle of the war was fought. Zenobia's troops, 70, 000 strong, greatly outnumbered the Romans, and her cavalry drove the Roman horse from the field, but her infantry was badly defeated by Aurelian. The defeated remnants of the Queen's army took refuge in the city, but the hostility of the towns-folk forced her to retreat across the desert to Palmyra, 90 miles distant, leaving behind a great amount of treasure. )
Hac epistula accepta Zenobia superbius insolentiusque rescripsit quam eius fortuna poscebat, credo ad terrorem; nam eius quoque epistulae exemplum indidi: Zenobia regina orientis Aureliano Augusto. Nemo adhuc praeter te hoc quod poscis litteris petiit. virtute faciendum est quidquid in rebus bellicis est gerendum. deditionem meam petis, quasi nescias Cleopatram reginam perire maluisse quam in qualibet vivere dignitate, nobis Persarum auxilia non desunt, quae iam speramus, pro nobis sunt Saraceni, pro nobis Armenii. latrones Syri exercitum tuum, Aureliane, vicerunt, quid si igitur illa venerit manus quae undique speratur, pones profecto supercilium, quo nunc mihi deditionem, quasi omnifariam victor, imperas. Hanc epistulam Nicomachus se transtulisse in Graecum ex lingua Syrorum dicit ab ipsa Zenobia dictatam. nam illa superior Aureliani Graeca missa est.
His acceptis litteris Aurelianus non erubuit sed iratus est statimque collecto exercitu ac ducibus suis undique Palmyram obsedit; neque quicquam vir fortis reliquit quod aut imperfectum videretur aut incuratum. nam et auxilia, quae a Persis missa fuerant, intercepit et alas Saracenas Armeniasque corrupit atque ad se modo ferociter modo subtiliter transtulit, denique multa vi mulierem poten- [*](Otherwise unknown. ) [*](These were probably not very numerous, for the old enemy of the Romans, Sapor L, was nearing his end; he died in the autumn of 272, after making his son Hormizd I. king in his stead. )
De qua pauca saltem libet dicere, meministis enim fuisse in Templo Iovis Optimi Maximi Capitolini pallium breve purpureum lanestre, ad quod cum matronae atque ipse Aurelianus iungerent purpuras suas, cineris specie decolorari videbantur ceterae divini comparatione fulgoris. hoc munus rex Persarum ab Indis interioribus sumptum Aureliano dedisse perhibetur, scribens : Sume purpuram, qualis apud nos est. sed hoc falsum fuit. [*]() nam postea diligentissime et Aurelianus et Probus et proxime Diocletianus missis diligentissimis confectoribus requisierunt tale genus [*](superbior Salm., editors; superior P. ) [*]( illatae illae Purser; illae P; allatae Peter; illatae Eyssenhardt, Hohl. ) [*](tunc Peter; tum P. ) [*]( sed fuit *s , Hohl; om. in P and by Peter. )
Sed ut ad incepta redeamus: ingens tamen strepitus militum fuit omnium Zenobiam ad poenam poscentium. sed Aurelianus indignum aestimans mulierem interimi occisis plerisque, quibus auctoribus illa bellum moverat, paraverat, gesserat, triumpho mulierem reservavit, ut populi Romani oculis esset ostentui, grave inter eos qui caesi sunt de Longino philosopho fuisse perhibetur, quo illa magistro usa esse ad Graecas litteras dicitur, quem quidem Aurelianus idcirco dicitur occidisse, quod superbior illa epistula ipsius diceretur dictata consilio, quamvis Syro esset sermone contexta. Pacato igitur oriente in Europam Aurelianus rediit victor atque illic Carporum copias adflixit et, cum illum Carpicum senatus absentem vocasset, mandasse ioco [*]() fertur : Superest, patres conscripti, ut me etiam Carpisculum vocetis. carpisclum enim genus [*](ioco Cornelissen, Hohl; loco P; e loco Peter. )
Rarum est ut Syri fidem servent, immo difficile, nam Palmyreni, qui iam victi atque contusi fuerant, Aureliano rebus Europensibus occupato non mediocriter rebellarunt. Sandarionem enim, quem in praesidio illic Aurelianus posuerat, cum sescentis sagittariis occiderunt, Achilleo cuidam parenti Zenobiae parantes imperium, verum adeo Aurelianus, ut erat paratus, e Rhodope revertit atque urbem, quia ita merebatur, evertit, crudelitas denique Aureliani vel, ut quidam dicunt, severitas eatenus exstitit ut epistula eius feratur confessionem inmanissimi furoris ostentans, cuius hoc exemplum est : Aurelianus Augustus Cerronio Basso. non oportet ulterius progredi militum gladios, iam satis Palmyrenorum caesum atque concisum est. mulieribus non pepercimus, infantes occidimus, senes iugulavimus, rusticos interemimus. cui terras, cui urbem deinceps relinquemus? parcendum est iis qui remanserunt, credimus enim tam paucos tam multorum suppliciis [*](diceretur *s ; disceretur P. )
Securior denique iterum in Europam rediit atque illic omnes qui vagabantur hostes nota illa sua virtute contudit, interim res per Thracias Europamque omnem Aureliano ingentes agente Firmus quidam exstitit, qui sibi Aegyptum sine insignibus imperii, quasi ut esset civitas libera, vindicavit. ad quem continuo Aurelianus revertit, nec illic defuit felicitas solita, nam Aegyptum statim recepit atque, ut erat ferox animi, cogitationem ultus, vehementer irascens, quod adhuc Tetricus Gallias obtineret, occidentem petiit atque ipso Tetrico exercitum suum prodente, quod eius scelera ferre non posset, deditas sibi legiones [*]() obtinuit. princeps igitur totius orbis Aurelianus pacatis oriente et [*]() Gallis atque ubique [*](de ins. by Salm.; om. in P.) [*]( regiones P, *s . ) [*]( so Peter; orientem P. )
Non absque re est cognoscere qui fuerit Aureliani triumphus, fuit enim speciosissimus. currus regii tres fuerunt, in his unus Odaenathi, argento, auro, gemmis operosus atque distinctus, alter, quem rex Persarum Aureliano dono dedit, ipse quoque pari opere fabricatus, tertius, quem sibi Zenobia composuerat, sperans se urbem Romanam cum eo visuram. quod illam non fefellit; nam cum eo urbem ingressa est victa et triumphata. fuit alius currus quattuor cervis iunctus, qui fuisse dicitur regis Gothorum. quo, ut multi memoriae tradiderunt, Capitolium Aurelianus invectus est, ut illic caederet cervos, quos cum eodem curru captos vovisse Iovi Optimo Maximo ferebatur. praecesserunt elephanti viginti, ferae mansuetae Libycae, Palaestinae diversae ducentae, quas statim Aurelianus privatis donavit, ne fiscum annonis gravaret; tigrides quattuor, camelopardali, alces, cetera talia per ordinem ducta, gladiatorum paria octingenta, [*](So Helm in Hohl's ed.; terrori uicto P, after which P has eripe me his, invicte, malis, evidently a repetition from Tyr. Trig., xxi v. 3. )
principes civitatis et Aegyptii ob rebellionem, ductae sunt et decem mulieres, quas virili habitu pugnantes inter Gothos ceperat, cum multae essent interemptae, quas de Amazonum genere titulus indicabatâ—praelati sunt tituli gentium nomina continentes, inter haec fuit Tetricus chlamyde coccea, tunica galbina, bracis Gallicis ornatus, adiuncto sibi filio, quem imperatorem in Gallia nuncupaverat. incedebat etiam Zenobia, ornata gemmis, catenis aureis, quas alii sustentabant, prae ferebantur coronae omnium civitatum aureae titulis eminentibus proditae. iam populus ipse Romanus, iam vexilla collegiorum atque castrorum et cataphractarii milites et opes regiae et omnis exercitus et senatus (etsi aliquantulo tristior, quod senatores triumphari videbant) multum pompae addiderant. denique vix nona hora in Capitolium pervenit, sero autem ad Palatium, sequentibus diebus [*](poteras cesserunt P. )
Non praetereundum videtur quod et populus memoria tenet et fides historica frequentavit, Aurelianum eo tempore quo proficiscebatur ad orientem bilibres coronas populo promisisse, si victor rediret, et, cum aureas populus speraret neque Aurelianus aut posset aut vellet, coronas eum fecisse de panibus, qui nunc siliginei vocantur, et singulis quibusque donasse, ita ut siligineum suum cottidie toto aevo suo unusquisque [*]() et acciperet et posteris suis dimitteret, nam idem Aurelianus et porcinam carnem populo Romano distribuit, quae hodieque dividitur. Leges plurimas sanxit, et quidem salutares. sacer- [*](So Peter; et unusquisque P, Hohl. )
Et causa occidendi eius quae fuerit et quemadmodum sit occisus, ne res tanta lateat, brevi edisseram. Aurelianus, quod negari non potest, severus, truculentus, sanguinarius fuit princeps, hic, cum usque eo severitatem tetendisset, ut et filiam sororis occideret non in magna neque in satis idonea [*](pontifices P, *s , dei. by Purser; porticibus Scaliger, foll. by Peter and Hohl. )
Hic finis Aureliano fuit, principi necessario magis quam bono. quo interfecto cum esset res prodita, et sepulchrum ingens et templum illi detulerunt ii a quibus interemptus est. sane Mnestheus postea subreptus ad stipitem bestiis obiectus est, quod statuae marmoreae positae in eodem loco utrimque [*](eo Peter, Hohl; quo P, 27, def. by Purser. ) [*]( hi *s , Hohl; hic P, Peter. . ) [*]( quod ins. by Salm. and Hohl; om. in P and by Peter. )
factionum, Aurelianus toto penitus orbe purgavit, hoc quoque ad rem pertinere arbitror, Vaballathi filii nomine Zenobiam, non Timolai et Herenniani, imperium tenuisse quod tenuit. Fuit sub Aureliano etiam monetariorum bellum [*](eum derelictum Peter; ea delectum P. )
Tetricum triumphatum correctorem Lucaniae fecit, filio eius in senatu manente. Templum Solis magnificentissimum constituit. muros urbis Romae sic ampliavit, ut quinquaginta prope [*](militibus P. )
Quam difficile sit imperatorem in locum boni principis legere, et senatus sanctioris gravitas probat et exercitus prudentis auctoritas; occiso namque severissimo principe de imperatore deligendo exercitus rettulit ad senatum, idcirco quod nullum de iis faciendum putabat, qui tam bonum principem occiderant. verum senatus hanc eandem electionem in exercitum refudit, sciens non libenter iam milites accipere imperatores eos quos senatus elegerit, denique id tertio factum est, ita ut per sex menses imperatorem Romanus orbis non habuerit, omnesque iudices ii permanerent, quos aut senatus aut Aurelianus elegerat, nisi quod pro consule Asiae Faltonius Probus in locum Arellii Fusci delectus est. [*]()