Divus Aurelianus

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.

Non iniucundum est ipsas inserere litteras quas a senatum exercitus misit: Felices ac fortes exercitus senatui populoque Romano. Aurelianus imperator noster per fraudem unius hominis et per errorem bonorum ac malorum interemptus est. hunc inter deos referte, sancti domini patres conscripti, et de vobis aliquem, sed dignum vestro iudicio, principem mittite, nos enim de iis qui vel errarunt vel [*]() male fecerunt, imperare nobis neminem patimur. Rescriptum ex senatus consulto. cum die III nonarum Februariarum senatus amplissimus in Curiam [*](delectus est Salm.; delegit P. ) [*]( qui uel P. )

p.276
Pompilianam convenisset, Aurelius Gordianus consul dixit: Referimus ad vos, patres conscripti, litteras exercitus felicissimi. quibus recitatis Aurelius Tacitus, primae sententiae senator, ita locutus est (hic autem est qui post Aurelianum sententia omnium imperator est appellatus): Recte atque ordine consuluissent di immortales, patres conscripti, si boni principes ferro inviolabiles exstitissent, ut longiorem ducerent vitam, neque contra eos aliqua esset potestas iis qui neces infandas tristissima mente concipiunt. viveret enim princeps Aurelianus, quo neque fortior [*]() neque utilior fuit quisquam. respirare certe post infelicitatem Valeriani, post Gallieni mala imperante Claudio coeperat nostra res publica, at eadem reddita fuerat Aureliano toto penitus orbe vincente. ille nobis Gallias dedit, ille Italiam liberavit, ille [*]() Vindelicis iugum barbaricae servitutis amovit, illo vincente Illyricum restitutum est, redditae Romanis legibus Thraciae. ille, pro pudor! orientem femineo pressum iugo in nostra iura restituit, ille Persas, insultantes adhuc Valeriani nece, fudit, fugavit, oppressit, illum Saraceni, Blemmyes, Axomitae, Bactriani, Seres, Hiberi, Albani, Armenii, populi etiam Indorum veluti praesentem paene venerati sunt deum. illius donis, [*](neque fortior ins. by Salm.; om. in P. ) [*]( inde P. )
p.278
quae a barbaris gentibus meruit, refertum est Capitolium, quindecim milia librarum auri ex eius liberalitate unum tenet templum, omnia in urbe fana eius micant donis, quare, patres conscripti, vel deos ipsos iure convenio, qui talem principem interire passi sunt, nisi forte secum eum esse maluerunt. decerno igitur divinos honores idque vos omnes aestimo esse facturos, nam de imperatore deligendo ad eundem exercitum censeo esse referendum, etenim in tali genere sententiae nisi fiat quod dicitur, et electi periculum erit et eligentis invidia. probata sententia est Taciti, attamen cum iterum atque iterum mitteretur, ex senatus consulto, quod in Taciti vita dicemus, Tacitus factus est imperator.

Aurelianus filiam solam reliquit, cuius posteri etiam nunc Romae sunt. Aurelianus namque pro consule Ciliciae, senator optimus sui vere iuris vitaeque venerabilis, qui nunc in Sicilia vitam agit, eius est nepos. Quid hoc esse dicam, tam paucos bonos exstitisse principes, cum iam tot Caesares fuerint? nam ab Augusto in Diocletianum Maximianumque principes quae series purpuratorum sit, index publicus tenet. sed in his optimi ipse Augustus, Flavius Vespasianus, Flavius Titus, Cocceius Nerva, divus Traianus, divus Hadrianus, Pius et Marcus Antonini, Severus Afer,

p.280
Alexander Mamaeae, divus Claudius et divus Aurelianus. Valerianum enim, cum optimus fuerit, ab omnibus infelicitas separavit. [*]() vide, quaeso, quam pauci sint principes boni, ut bene dictum sit a quodam mimico scurra Claudii huius temporibus in uno anulo bonos principes posse perscribi atque depingi. at contra quae series malorum! ut enim omittamus Vitellios, Caligulas et Nerones, quis ferat Maximinos et Philippos atque illam inconditae multitudinis faecem? tametsi Decios excerpere debeam, quorum et vita et mors veteribus comparanda est.

Et quaeritur quidem quae res malos principes faciat; iam primum, mi amice, licentia, deinde rerum copia, amici praeterea improbi, satellites detestanda, eunuchi avarissimi, aulici vel stulti vel detestabiles et, quod negari non potest, rerum publicarum ignorantia, sed ego a patre meo audivi Diocletianum principem iam privatum dixisse nihil esse difficilius quam bene imperare. colligunt se quattuor vel quinque atque unum consilium ad decipiendum imperatorem capiunt, dicunt quid probandum sit. imperator, qui domi clausus est, vera non novit, cogitur hoc tantum scire quod illi loquuntur, facit iudices quos fieri non oportet, amovet a re publica quos debeat obtinere, quid multa? ut Diocletianus ipse dicebat, bonus, cautus, optimus, venditur imperator. [*](separauit Gruter; paruit P. )

p.282
haec Diocletiani verba sunt, quae idcirco inserui ut prudentia tua sciret nihil esse difficilius bono principe.

Et Aurelianum quidem multi neque inter bonos neque inter malos principes ponunt, idcirco quod ei clementia, imperatorum dos [*]() prima, defuerit. Verconnius Herennianus praefectus praetorii Diocletiani teste Asclepiodoto saepe dicebat Diocletianum frequenter dixisse, cum Maximiani asperitatem reprehenderet, Aurelianum magis ducem esse debuisse quam principem, nam eius nimia ferocitas eidem displicebat. Mirabile fortasse videtur quod compertum Diocletiano Asclepiodotus Celsino consiliario suo dixisse perhibetur, sed de hoc posteri iudicabunt, dicebat enim quodam tempore Aurelianum Gallicanas consuluisse Druiadas, sciscitantem utrum apud eius posteros imperium permaneret, cum illas respondisse dixit nullius clarius in re publica nomen quam Claudii posterorum futurum, et est quidem iam Constantius imperator, eiusdem vir sanguinis, cuius puto posteros ad eam gloriam quae a Druiadibus pronuntiata sit pervenire, quod idcirco ego in Aureliani vita constitui quia haec ipsi Aureliano consulenti responsa sunt.

Vectigal ex Aegypto urbi Romae Aurelianus vitri, chartae, lini, stuppae, atque anabolicas species [*](dos *s ; om. in P. )

p.284
aeternas constituit, thermas in Transtiberina regione Aurelianus facere paravit hiemales, quod aquae frigidi-oris copia illic deesset, forum nominis sui in Ostiensi ad mare fundare coepit, in quo postea praetorium publicum constitutum est. amicos suos honeste ditavit et modice, ut miserias paupertatis effugerent et divitiarum invidiam patrimonii moderatione vitarent. vestem holosericam neque ipse in vestiario suo habuit neque alteri utendam dedit, et cum ab eo uxor sua peteret, ut unico pallio blatteo sedeo uteretur, ille respondit, Absit ut auro fila pensentur. libra enim

auri tunc libra serici fuit. habuit in animo ut aurum neque in cameras neque in tunicas neque in pelles neque in argentum mitteretur, dicens plus auri esse in rerum natura quam argenti, sed aurum per varios brattearum, filorum et liquationum usus perire, argentum autem in suo usu manere, idem dederat facultatem, ut aureis qui vellent et vasis uterentur et poculis. dedit praeterea potestatem, ut argentatas privati carruchas haberent, cum antea aerata et eburata vehicula fuissent, idem concessit, ut blatteas matronae tunicas haberent et [*]() ceteras vestes, cum antea coloreas habuissent et ut multum oxypaederotinas. ut fibulas [*](et om. in P. )

p.286
aureas gregarii milites haberent idem primus concessit, cum antea argenteas habuissent. paragaudas vestes ipse primus militibus dedit, cum ante non nisi rectas purpureas [*]() accepissent, et quidem aliis monolores, aliis dilores, trilores aliis et usque ad pentelores, quales hodie lineae sunt.

Panibus urbis 2 Romae unciam de Aegyptio vectigali auxit, ut quadam epistula data ad praefectum annonae urbis etiam ipse gloriatur : Aurelianus Augustus Flavio Arabiano praefecto annonae, inter cetera, quibus dis faventibus Romanam rem publicam iuvimus, nihil mihi est magnificentius quam quod additamento unciae omne annonarum urbicarum genus iuvi. quod ut esset perpetuum, navicularios Niliacos apud Aegyptum novos et Romae amnicos posui, Tiberinas exstruxi ripas, vadum alvei tumentis effodi, dis et Perennitati vota constitui, almam Cererem consecravi. nunc tuum est officium, Arabiane iucundissime, elaborare ne meae dispositiones in irritum veniant, neque enim populo Romano saturo quicquam potest esse laetius.

Statuerat et vinum gratuitum populo Romano dare, ut, quemadmodum oleum et panis et porcina gratuita praebentur, sic etiam vinum daretur, [*](rectas purpureas editors; rectis purpureis P, Hohl. ) [*]( urbis *s ; uerbis P. )

p.288
quod perpetuum hac dispositione conceperat. Etruriae per Aureliam usque ad Alpes maritimas ingentes agri sunt iique fertiles ac silvosi. statuerat igitur dominis locorum incultorum, qui tamen vellent, pretia [*]() dare atque illic familias captivas constituere, vitibus montes conserere atque ex eo opere vinum dare, ut nihil redituum fiscus acciperet, sed totum populo Romano concederet, facta erat ratio dogae, cuparum, navium et operum, sed multi dicunt Aurelianum ne id faceret praeventum, alii a praefecto praetorii suo prohibitum, qui dixisse fertur: Si et vinum populo Romano damus, superest ut et pullos et anseres demus. argumento est id vere Aurelianum cogitasse, immo etiam facere disposuisse vel ex aliqua parte fecisse, quod in porticibus Templi Solis fiscalia vina ponuntur, non gratuita populo eroganda sed pretio, sciendum tamen congiaria illum ter dedisse, donasse etiam populo Romano tunicas albas manicatas ex diversis provinciis et lineas Afras atque Aegyptias puras, ipsumque primum donasse oraria populo Romano, quibus uteretur populus ad favorem.

Displicebat ei, cum esset Romae, habitare in Palatio, ac magis placebat in Hortis Sallustii vel in [*](pretia editors ; gratia P; gratis *s , Hohl. )

p.290
Domitiae vivere, milliarensem denique porticum in Hortis Saliustii ornavit, in qua cottidie et equos et se fatigabat, quamvis esset non bonae valetudinis, servos et ministros peccantes coram se caedi iubebat, ut plerique dicunt, causa tenendae severitatis, ut alii, studio crudelitatis, ancillam suam, quae adulterium cum conservo suo fecerat, capite punivit. multos servos ex familia propria qui peccaverant legibus audiendos iudiciis publicis dedit. Senatum sive senaculum matronis reddi voluerat, ita ut primae illic quae sacerdotia senatu auctore meruissent, calceos mulleos et cereos et albos et hederacios viris omnibus tulit, mulieribus reliquit, cursores eo habitu quo ipse habebat senatoribus concessit, concubinas ingenuas haberi vetuit, eunuchorum modum pro senatoriis professionibus statuit, idcirco quod ad ingentia pretia pervenissent, vas argenti eius numquam triginta libras transiit, convivium de assaturis maxime fuit. vino russo maxime delectatus est.

medicum ad se, cum aegrotaret, numquam vocavit, sed ipse se inedia praecipue curabat, uxori et filiae annuum sigillaricium quasi privatus instituit, servis suis vestes easdem imperator quas et privatus dedit praeter duos senes, quibus quasi libertis plurimum [*](On the northern slope of the Quirinal Hill, extending northward as far as Aurelian's wall, and bounded on the east by the Via Salaria Vetus (Via di Porta Salaria). Laid out by Sallust the historian, they became imperial property, probably under Tiberius. Only scanty ruins of the buildings in them are extant. ) [*](On the right bank of the Tiber, containing the Mausoleum of Hadrian (Castel S. Angelo); see Pius, v. 1. )

p.292
detulit, Antistium et Gillonem; qui [*]() post eum ex senatus sententia manu missi sunt. erat quidem rarus in voluptatibus, sed miro modo mimis delectabatur, vehementissime autem delectatus est phagone, qui usque eo multum comedit ut uno die ante mensam eius aprum integrum, centum panes, vervecem et porcellum comederet, biberet autem infundibulo adposito plus orea. Habuit tempus praeter seditiones quasdam domesticas fortunatissimum. populus eum Romanus amavit, senatus et timuit. [*](qui om. in P. )