Divus Aurelianus

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.

Cum autem Aurelianis vellet omnibus simul facta exercitus sui constipatione concurrere, tanta apud Placentiam clades accepta est ut Romanum [*](libri; si Baehrens, Peter 2 ; libris P. )

p.234
paene solveretur imperium, et causa quidem huius periculi perfidia et calliditas barbarici fuit motus. nam cum congredi aperto Marte non possent, in silvas se densissimas contulerunt atque ita nostros vespera incumbente turbarunt. denique nisi divina ope post inspectionem Librorum sacriflciorumque curas monstris quibusdam speciebusque divinis impliciti essent barbari, Romana victoria non fuisset. Finito proelio Marcomannico Aurelianus, ut erat natura ferocior, plenus irarum Romam petiit vindictae cupidus, quam seditionum asperitas suggerebat. incivilius denique usus imperio, vir alias optimus, seditionum auctoribus interemptis cruentius ea quae mollius fuerant curanda compescuit. interfecti sunt enim nonnulli etiam nobiles senatores, cum his leve quiddam et quod contemni a mitiore principe potuisset vel unus vel levis vel vilis testis obiceret. quid multa? magnum illud et quod iam fuerat et quod non frustra speratum est infamiae tristioris ictu contaminavit imperium, timeri coepit princeps optimus, non amari, cum alii dicerent perodiendum [*]() talem principem, non optandum, alii bonum quidem medicum, sed mala ratione curantem. his actis cum [*](perodiendum Salm., Hirschfeld, Hohl; perfodiendum P, Peter. )
p.236
videret posse fieri ut aliquid tale iterum, quale sub Gallieno evenerat, proveniret, adhibito consilio senatus muros urbis Romae dilatavit, nec tamen pomerio addidit eo tempore sed postea, pomerio autem neminem principum licet addere nisi eum qui agri barbarici aliqua parte Romanam rem publicam locupletaverit. addidit autem Augustus, addidit Troianus, addidit Nero, sub quo Pontus Polemoniacus et Alpes Cottiae Romano nomini sunt [*]() tributae.

Transactis igitur quae ad saeptiones atque urbis statum et civilia pertinebant contra Palmyrenos, id est contra Zenobiam, quae filiorum nomine orientale tenebat imperium, iter flexit, multa in itinere ac magna bellorum genera confecit, nam in Thraciis et [*](nomini sunt Salm., Peter; nominis P, *s . )

p.238
in Illyrico occurrentes barbaros vicit, Gothorum quin etiam ducem Cannaban sive Cannabaudem cum quinque milibus hominum trans Danuvium interemit. atque inde per Byzantium in Bithyniam transitum fecit eamque nullo certamine obtinuit, multa eius magna et praeclara tam facta quam dicta sunt, sed omnia libro innectere nec possumus fastidii evitatione nec volumus, sed ad intellegendos mores atque virtutem pauca libanda sunt. nam cum Tyanam venisset eamque obclusam repperisset, iratus dixisse fertur: Canem in hoc oppido non relinquam. tunc et militibus acrius incumbentibus spe praedae, et Heraclammone quodam timore, ne inter ceteros occideretur,

patriam suam prodente civitas capta est. sed Aurelianus duo statim praecipua, quod unum severitatem ostenderet, alterum lenitatem, ex imperatoria mente monstravit. nam et Heraclammonem proditorem patriae suae sapiens victor occidit et, cum milites iuxta illud dictum, quo canem se relicturum apud Tyanos negarat, eversionem urbis exposcerent, respondit his : Canem," inquit, "negavi in hac urbe me relicturum ; canes omnes occidite. grande prin- [*](i.e., the Goths, who invaded the country south of the Danube in the summer of 271. On the spoils and captives taken by Aurelian see c. xxxiii. 3-4 and xxxiv. 1. He commemorated the victory by assuming the name Gothicus Maximus and by coins with the legend Victoria Gothica; see Matt.-Syd. v. p. 303, no. 339. It was probably at this time that the districts north of the Danube were evacuated; see note to c. xxxix. 7. ) [*](Meanwhile the Palmyrenes were driven out of Egypt by Probus, according to Prob., ix. 5. This happened after 11 Mar., ) [*]((of which date there is a papyrus dated in the joint reign of Aurelian and Vaballathus) and before 29 Aug., 271, after which there are no Alexandrian coins of Vaballathus. )

p.240
cipis dictum, grandius militum factum 1; nam iocatum principis, quo praeda negabatur, civitas servabatur, totus exercitus ita quasi ditaretur accepit. Epistula de Heraclammone : Aurelianus Augustus Mallio Chiloni. occidi passus sum cuius quasi beneficio Tyanam recepi, ego vero proditorem amare non potui, et libenter tuli quod eum milites occiderunt; neque enim mihi fidem servare potuisset, qui patriae non pepercit, solum denique ex omnibus, qui oppugnabantur, campus accepit, divitem hominem negare non possum, sed cuius bona eius liberis reddidi, ne quis me causa pecuniae locupletem hominem occidi passum esse criminaretur.

Capta autem civitas est miro modo. nam cum Heraclammon locum ostendisset aggeris naturali specie tumentem, qua posset Aurelianus cultus ascendere, ille conscendit atque elata purpurea chlamyde intus civibus foris militibus se ostendit, et ita civitas capta est, quasi totus in muris Aureliani fuisset exercitus. Taceri non debet res quae ad famam venerabilis viri pertinet. fertur enim Aurelianum de Tyanae civitatis eversione vere dixisse, vere cogitasse ; verum Apollonium Tyanaeum, celeberrimae famae auctoritatisque sapientem, veterem philosophum, amicum verum [*]() deorum, ipsum etiam pro numine frequentandum, recipienti se in tentorium ea forma qua videtur [*](factum Gruter, Peter; uocatum P. ) [*]( uerum editors; uir P1; uirum P corr. )

p.242
subito adstitisse, atque haec Latine, ut homo Pannonius intellegeret, verba dixisse : Aureliane, si vis vincere, nihil est quod de civium meorum nece cogites. Aureliane, si vis imperare, a cruore innocentium abstine. Aureliane, clementer te age, si vis vivere. norat vultum philosophi venerabilis Aurelianus atque in multis eius imaginem viderat templis, denique statim adtonitus et imaginem et statuas et templum eidem promisit atque in meliorem rediit mentem. haec ego et a gravibus viris comperi et [*]() in Ulpiae Bibliothecae libris relegi et pro maiestate Apollonii magis credidi, quid enim illo viro sanctius, venerabilius, antiquius diviniusque inter homines fuit? ille mortuis reddidit vitam, ille multa ultra homines et fecit et dixit, quae qui velit nosse, Graecos legat libros qui de eius vita conscripti sunt. ipse autem, si vita suppetit, atque ipsius viri favori usque placuerit, [*]() breviter saltem tanti viri facta in litteras mittam, non quo illius viri gesta munere mei sermonis indigeant, sed ut ea quae miranda sunt omnium voce praedicentur.

Recepta Tyana Antiochiam proposita omnibus impunitate brevi apud Daphnem certamine [*](et *s ; om. in P. ) [*]( fauori usque quaque placuerit P corr.; favoriuscuerit P1; favor nos iuverit Peter. )

p.244
obtinuit atque inde praeceptis, quantum probatur, venerabilis viri Apollonii parens humanior atque clementior fuit. pugnatum est post haec de summa rerum contra Zenobiam et Zabam eius socium apud Emesam magno certamine, cumque Aureliani equites fatigati iam paene discederent ac terga darent, subito vi numinis, quod postea est proditum, hortante quadam divina forma per pedites etiam equites restituti sunt. fugata est Zenobia cum Zaba, et plenissime parta victoria, recepto igitur orientis statu Emesam victor Aurelianus ingressus est ac statim ad Templum Heliogabali tetendit, quasi communi officio vota soluturus. verum illic eam formam numinis repperit quam in bello sibi faventem vidit. quare et illic templa fundavit donariis ingentibus positis et Romae Soli templum posuit maiore honorificentia consecratum, ut suo dicemus loco.

Post haec Palmyram iter flexit, ut ea oppugnata laborum terminus fieret. sed in itinere a latronibus Syris male accepto frequenter exercitu multa perpessus est et in obsidione usque ad ictum sagittae periclitatus est. Epistula ipsius exstat ad Mucaporem missa, in qua [*](Septimius Zabdas (Zaba, see Claud., xi. 1), who had commanded in the battle near Antioch, after abandoning the city to Aurelian, fell back to the south along the Orontes to Emesa (Homs), where the great battle of the war was fought. Zenobia's troops, 70, 000 strong, greatly outnumbered the Romans, and her cavalry drove the Roman horse from the field, but her infantry was badly defeated by Aurelian. The defeated remnants of the Queen's army took refuge in the city, but the hostility of the towns-folk forced her to retreat across the desert to Palmyra, 90 miles distant, leaving behind a great amount of treasure. )

p.246
de huius belli difficultate ultra pudorem imperialem fatetur: Romani me modo dicunt bellum contra feminam gerere, quasi sola mecum Zenobia et suis viribus pugnet, atque hostium quantum si vir a me oppugnandus esset, illa [*]() conscientia et timore longe deteriore. dici non potest quantum hic sagittarum est, qui belli apparatus, quantum telorum, quantum lapidum ; nulla pars muri est quae non binis et ternis ballistis occupata sit; ignes etiam tormentis iaciuntur. quid plura? timet quasi femina, pugnat quasi poenam timens, sed credo adiuturos Romanam rem publicam vere [*]() deos, qui numquam nostris conatibus defuerunt. Denique fatigatus ac pro malis fessus litteras ad Zenobiam misit deditionem illius petens, vitam pro- mittens, quarum exemplum indidi : Aurelianus imperator Romani orbis et receptor orientis Zenobiae ceterisque quos societas tenet bellica. sponte facere debuistis id quod meis litteris nunc habetur, deditionem enim praecipio impunitate vitae proposita, ita ut illic, Zenobia, cum tuis agas vitam ubi te ex senatus amplissimi sententia conlocavero. gemmas, aurum, argentum, sericum, equos, camelos in Romanum aerarium conferatis. Palmyrenis ius suum servabitur. [*](illa Editor ; in P, Peter. ) [*]( uere Petschenig; uir P ; ueros Salm., Peter. )
p.248

Hac epistula accepta Zenobia superbius insolentiusque rescripsit quam eius fortuna poscebat, credo ad terrorem; nam eius quoque epistulae exemplum indidi: Zenobia regina orientis Aureliano Augusto. Nemo adhuc praeter te hoc quod poscis litteris petiit. virtute faciendum est quidquid in rebus bellicis est gerendum. deditionem meam petis, quasi nescias Cleopatram reginam perire maluisse quam in qualibet vivere dignitate, nobis Persarum auxilia non desunt, quae iam speramus, pro nobis sunt Saraceni, pro nobis Armenii. latrones Syri exercitum tuum, Aureliane, vicerunt, quid si igitur illa venerit manus quae undique speratur, pones profecto supercilium, quo nunc mihi deditionem, quasi omnifariam victor, imperas. Hanc epistulam Nicomachus se transtulisse in Graecum ex lingua Syrorum dicit ab ipsa Zenobia dictatam. nam illa superior Aureliani Graeca missa est.

His acceptis litteris Aurelianus non erubuit sed iratus est statimque collecto exercitu ac ducibus suis undique Palmyram obsedit; neque quicquam vir fortis reliquit quod aut imperfectum videretur aut incuratum. nam et auxilia, quae a Persis missa fuerant, intercepit et alas Saracenas Armeniasque corrupit atque ad se modo ferociter modo subtiliter transtulit, denique multa vi mulierem poten- [*](Otherwise unknown. ) [*](These were probably not very numerous, for the old enemy of the Romans, Sapor L, was nearing his end; he died in the autumn of 272, after making his son Hormizd I. king in his stead. )

p.250
tissiraam vicit. victa igitur Zenobia cum fugeret camelis, quos dromedas vocitant, atque ad Persas iter tenderet, equitibus missis est capta atque in Aureliani potestatem deducta. Victor itaque Aurelianus totiusque iam orientis possessor, cum in vinculis Zenobiam teneret, cum Persis, Armeniis, Saracenis superbior [*]() atque insolentior egit ea quae ratio temporis postulabat, tunc illatae illae [*]() vestes, quas in Templo Solis videmus, consertae gemmis, tunc Persici dracones et tiarae, tunc [*]() genus purpurae, quod postea nec ulla gens detulit nec Romanus orbis vidit.

De qua pauca saltem libet dicere, meministis enim fuisse in Templo Iovis Optimi Maximi Capitolini pallium breve purpureum lanestre, ad quod cum matronae atque ipse Aurelianus iungerent purpuras suas, cineris specie decolorari videbantur ceterae divini comparatione fulgoris. hoc munus rex Persarum ab Indis interioribus sumptum Aureliano dedisse perhibetur, scribens : Sume purpuram, qualis apud nos est. sed hoc falsum fuit. [*]() nam postea diligentissime et Aurelianus et Probus et proxime Diocletianus missis diligentissimis confectoribus requisierunt tale genus [*](superbior Salm., editors; superior P. ) [*]( illatae illae Purser; illae P; allatae Peter; illatae Eyssenhardt, Hohl. ) [*](tunc Peter; tum P. ) [*]( sed fuit *s , Hohl; om. in P and by Peter. )

p.252
purpurae nec tamen invenire potuerunt, dicitur enim sandyx Indica talem purpuram facere, si curetur.

Sed ut ad incepta redeamus: ingens tamen strepitus militum fuit omnium Zenobiam ad poenam poscentium. sed Aurelianus indignum aestimans mulierem interimi occisis plerisque, quibus auctoribus illa bellum moverat, paraverat, gesserat, triumpho mulierem reservavit, ut populi Romani oculis esset ostentui, grave inter eos qui caesi sunt de Longino philosopho fuisse perhibetur, quo illa magistro usa esse ad Graecas litteras dicitur, quem quidem Aurelianus idcirco dicitur occidisse, quod superbior illa epistula ipsius diceretur dictata consilio, quamvis Syro esset sermone contexta. Pacato igitur oriente in Europam Aurelianus rediit victor atque illic Carporum copias adflixit et, cum illum Carpicum senatus absentem vocasset, mandasse ioco [*]() fertur : Superest, patres conscripti, ut me etiam Carpisculum vocetis. carpisclum enim genus [*](ioco Cornelissen, Hohl; loco P; e loco Peter. )

p.254
calciamenti esse satis notum est. quod cognomen deforme videbatur, cum et Gothicus et Sarmaticus et Armeniacus et Parthicus et Adiabenicus iam ille diceretur. [*]()