Interest epistulas nosse de Aureliano scriptas et ipsam adrogationem. epistula Valeriani ad Aurelianum : Si esset alius, Aureliane iucundissime, qui Llpii Criniti vicem posset implere, tecum de eius virtute ac sedulitate conferrem. nunc tuâ—cum alium non [*]() requirere potuissemâ—suscipe bellum a parte Nicopolis, ne nobis aegritudo Criniti obsit. fac quicquid potes, multa non dico. in tua erit potestate militiae magisterium. habes sagittarios Ituraeos trecentos, Armenios sescentos, Arabas centum quin- [*](cum P. ) [*]( So Editor; tecum P ; lacuna assumed by Peter 2 after tu, cum; te cum non meliorem Hohl. )
p.214
quaginta, Saracenos ducentos, Mesopotamenos auxiliares quadringentos ; habes legionem tertiam Felicem et equites cataphractarios octingentos. tecum erit Hariomundus, Haldagates, Hildomundus, Charioviscus. commeatus a praefectis necessarius in omnibus castris est constitutus, tuum est pro virtutibus tuis atque sollertia illic hiemalia et aestiva disponere ubi tibi nihil deerit, quaerere praeterea ubi carrago sit hostium, et vere scire quanti qualesque sint, ut non in vanum
[*]() aut annona consumatur aut tela iaciantur, in quibus res bellica constituta est. ego de te tantum deo favente spero quantum de Traiano, si viveret, posset sperare res publica, neque enim minor est, in cuius locum vicemque
[*]() te legi. consulatum cum eodem Ulpio Crinito in annum sequentem a die undecimo kal. Iuniarum in locum Gallieni et Valeriani sperare te convenit sumptu publico. levanda est enim paupertas eorum hominum, qui diu in re publica viventes pauperes sunt, et nullorum magis. his quoque litteris indicatur quantus fuerit Aurelianus ; et re vera,
[*]() neque enim quisquam aliquando ad summam rerum pervenit qui non a prima aetate gradibus virtutis ascenderit.
Litterae de consulatu : Valerianus Augustus Aelio Xiphidio praefecto [*](uanum Madvig, Peter 2; uinum P, *s . ) [*]( uicemque Cas., Cornelissen, Hohl; fidemque P, *s , Peter. ) [*]( So P, 27, foll, by Hohl ; a puero Peter 2. )
p.216
aerarii. Aureliano, cui consulatum detulimus, ob paupertatem, qua ille magnus est, ceteris maior, dabis ad editionem circensium aureos Antoninianos trecentos, argenteos Philippeos minutulos tria milia, in aere sestertium quinquagies, tunicas multicias viriles decem, lineas Aegyptias viginti, mantelia Cypria paria duo, tapetia Atra decem, stragula Maura decem, porcos centum, oves centum, convivium autem publicum edi iubebis senatoribus et
[*]() equitibus Romanis, hostias maiores duas, minores quattuor. Et quoniam etiam de adrogatione aliqua me dixeram positurum quae ad tantum principem pertinerent, quaeso ne odiosior verbosiorve in ea re videar, quam fidei causa inserendam credidi ex libris Acholii, qui magister admissionum Valeriani principis fuit, libro actorum eius nono:
Cum consedisset Valerianus Augustus in thermis apud Byzantium, praesente exercitu, prae- sente etiam officio Palatino, adsidentibus Nummio [*]() Tusco consule ordinario, Baebio Macro praefecto praetorii, Quinto Anchario praeside orientis, adsidentibus etiam a parte laeva Avulnio Saturnino Scythici limitis duce et Murrentio Mauricio ad [*](et om in P. ) [*]( Nummio Fasti Cons., Hohl; Nemmio P; Memmio Peter. )
p.218
Aegyptum destinato et Iulio Tryphone orientalis limitis duce et Maecio Brundisino praefecto annonae orientis et Ulpio Crinito duce Illyriciani limitis et Thracici et Fulvio Boio duce Raetici limitis, Valerianus Augustus dixit: Gratias tibi agit, Aureliane, res publica, quod eam a Gothorum potestate liberasti, abundamus per te praeda, abundamus gloria et iis omnibus quibus Romana felicitas crescit, cape igitur tibi pro rebus gestis tuis coronas murales quattuor, coronas vallares quinque, coronas navales duas, coronas civicas duas, hastas puras decem, vexilla bicolora quattuor, tunicas russas ducales quattuor, pallia proconsularia duo, togam praetextam, tunicam palmatam, togam pictam, subarmalem profundum, sellam eburatam. nam te consulem hodie designo, scripturus ad senatum, ut tibi deputet scipionem, deputet etiam fasces ; haec enim imperator non solet dare, sed a senatu, quando fit consul, accipere.
post haec Valeriani dicta Aurelianus surrexit atque ad manus accessit agens gratias militaribus verbis, quae propria et ipsa adponenda decrevi. Aurelianus dixit: Et ego, domine Valeriane, imperator Auguste, ideo cuncta feci, ideo vulnera patienter excepi, ideo et [*](Made of gold with a decoration in the form of a battlement, presented to the man who first scaled the enemy's wall. ) [*](Made of gold with a decoration in the form of a rampart, presented for forcing a way into a hostile camp. ) [*](Made of gold and adorned with the beaks of ships, presented to the man who first boarded an enemy's ship. ) [*](See Marc, xii. 8 and note. ) [*](Frequently presented as a mark of distinction (so also Prob., v. 1.) ) [*](See note to Gord., iv. 4. ) [*](Originally carried by the triumphant general on the day )
p.220
equos et coniuratos meos lassavi, ut mihi gratias ageret res publica et canscientia mea. at tu plus fecisti, ago ergo
[*]() gratias bonitati tuae et accipio consulatum, quem das. deus faciat, et deus certus, ut et senatus de me sic iudicet. agentibus igitur gratias omnibus circumstantibus Ulpius Crinitus surrexit atque hac oratione usus est : Apud maiores nostros, Valeriane Auguste, quod et familiae meae amicum ac proprium fuit, ab optimis quibusque in filiorum locum fortissimi viri semper electi sunt, ut vel senescentes familias vel fetus matrimoniis iam caducos substitutae fecunditas prolis ornaret. hoc igitur, quod Cocceius Nerva in Traiano adoptando, quod Ulpius Traianus in Hadriano, quod Hadrianus in Antonino et ceteri deinceps proposita suggestione fecerunt, in adrogando Aureliano, quem mihi vicarium iudicii tui auctoritate fecisti, censui esse referendum. iube igitur ut lege agatur, sitque Aurelianus heres sacrorum, nominis et bonorum totiusque iuris Ulpio Crinito iam consulari viro, ipse actutum te iudice consularis.
longum est cuncta pertexere. nam et actae sunt Crinito a Valeriano gratiae, et adoptio, ut solebat, impleta, memini me in quodam libro Graeco legisse, quod tacendum esse non credidi, mandatum [*](ego P. )
p.222
esse Crinito a Valeriano ut Aurelianus adoptaretur, idcirco praecipue quod pauper esset; sed hoc in medio relinquendum puto, Et quoniam superius epistulam posui, qua sumptus Aureliano ad consulatum delatus est, quare posuerim rem quasi frivolam eloquendum putavi: vidimus proxime consulatum Furii Placidi tanto ambitu in Circo editum ut non praemia dari aurigis sed patrimonia viderentur, cum darentur tunicae subsericae, lineae paragaudae, darentur etiam equi, ingemescentibus frugi hominibus, factum est enim ut iam divitiarum sit, non hominum consulatus, quia utique si virtutibus defertur, editorem spoliare non debet. perierunt casta illa tempora et magis ambitione populari peritura sunt. sed nos, ut solemus, hanc quoque rem in medio relinquemus.
[*]() His igitur tot ac talibus praeiudiciis muneribusque fultus Claudianis temporibus tantus enituit, ut post eum Quintilio quoque eius fratre interempto solus teneret imperium Aureolo interfecto, cum quo Gallienus fecerat pacem, hoc loco tanta est diversitas historicorum, et quidem Graecorum, ut alii dicant invito Claudio ab Aureliano Aureolum interfectum, [*](relinquemus von Winterfeld; relinquimus P, editors. )
p.224
alii mandante ac volente, alii ab imperatore iam Aureliano eundem occisum, alii vero adhuc a privato. sed haec quoque media relinquemus, ab ipsis petenda, per quos in litteras missa sunt. illud tamen constat omne contra Maeotidas bellum divum Claudium nulli magis quam Aureliano credidisse.
Exstat epistula, quam ego, ut soleo, fidei causa, immo ut alios annalium scriptores fecisse video, inserendam putavi: Flavius Claudius Valerio Aureliano suo salutem, expetit a te munus solitum nostra res publica, adgredere. quid moraris? tuo magisterio milites uti volo, tuo ductu tribunos. Gothi oppugnandi sunt, Gothi a Thraciis amovendi. eorum enim plerique Haemimontum Europamque vexant, qui te pugnante fugerunt, omnes exercitus Thracicos, omnes Illyricianos, totumque limitem in tua potestate constituo; solitam en nobis ede virtutem, tecum erit etiam frater Quintillus, cum occurrerit. ego aliis rebus occupatus summam belli illius virtutibus tuis credo, misi sane equos decem, loricas duas et cetera quibus munire ad bellum euntem necessitas cogit. Secundis igitur proeliis usus auspiciis Claudianis rem publicam in integrum reddidit atque ipse statim, [*](i.e., the Eruli, thus called because they came from the shores of Lake Maeotis (the Sea of Azov); on their invasion see Claud., vi.-xi. Aurelian seems to have distinguished himself in the course of this war (see also c. xvii. 5), and after a serious disaster to the cavalry toward its close (Claud., xi. 6-8) to have been appointed by Claudius to the command of the whole cavalry (c. xviii. 1) and thereupon to have avenged the previous defeat. ) [*](These names were never borne by Claudius and Aurelian; see note to Claud., i. 1. )
p.226
ut supra diximus, consensu omnium legionum factus est imperator.
Equites sane omnes ante imperium sub Claudio Aurelianus gubernavit. cum offensam magistri eorum incurrissent, quod temere Claudio non iubente pugnassent. Item Aurelianus contra Suebos et Sarmatas iisdem temporibus vehementissime dimicavit ac florentissimam victoriam rettulit, accepta est sane clades sub Aureliano a Marcomannis per errorem, nam dum iis a fronte non curat occurrere subito erumpentibus, dumque illos a dorso persequi parat, omnia circa Mediolanum graviter evastata sunt. postea tamen ipsi quoque Marcomanni superati sunt. In illo autem timore, quo Marcomanni cuncta vastabant, ingentes Romae seditiones motae sunt paven-
p.228
tibus cunctis, ne eadem quae sub Gallieno fuerant provenirent. quare etiam Libri Sibyllini noti beneficiis publicis inspecti sunt, inventumque ut in certis locis sacrificia fierent, quae barbari transire non possent. facta denique sunt ea quae praecepta fuerant in diverso caerimoniarum genere, atque ita barbari restiterunt, quos omnes Aurelianus carptim vagantes occidit. Libet ipsius senatus consulti formam exponere, quo libros inspici clarissimi ordinis iussit auctoritas:
Die tertio iduum Ianuariarum Fulvius Sabinus praetor urbanus dixit : Referimus ad vos, patres conscripti, pontificum suggestionem et Aureliani principis litteras, quibus iubetur ut inspiciantur fatales libri, quibus spes belli terminandi sacrato deorum imperio continetur. scitis enim ipsi, quotiescumque gravior aliquis exstitit motus, eos semper inspectos, neque prius mala publica esse finita quam ex iis sacrificiorum processit auctoritas. tunc surrexit primae sententiae Ulpius Silanus atque ita locutus est: Sero nimis, patres conscripti, de rei publicae salute consulimur, sero ad fatalia iussa respicimus more languentium, qui ad summos medicos nisi in summa desperatione non mittunt, proinde quasi peritioribus viris maior facienda
p.230
sit cura, cum omnibus morbis occurri sit melius, meministis enim, patres conscripti, me in hoc ordine saepe dixisse, iam tum cum primum nuntiatum est Marcomannos erupisse, consulenda Sibyllae decreta, utendum Apollinis beneficiis, inserviendum deorum inmortalium praeceptis,
[*]() recusasse vero quosdam, et cum ingenti calumnia recusasse, cum adulando dicerent tantam principis Aureliani esse virtutem ut opus non sit deos consuli, proinde quasi et ipse vir magnus non deos colat, non de dis inmortalibus speret, quid plura? audivimus litteras, quibus rogavit opem deorum, quae numquam cuiquam turpis est.
[*]() ut vir fortissimus adiuvetur. agite igitur, pontifices, qua puri, qua mundi, qua sancti, qua vestitu animisque sacris commodi, templum ascendite, subsellia laureata construite,
[*]() velatis
[*]() manibus libros evolvite, fata rei publicae, quae sunt aeterna, perquirite, patrimis matrimisque pueris carmen indici te. nos sumptum sacris, nos apparatum sacrificiis, nos arvis Ambarvalia indicemus.
[*]() post haec interrogati plerique senatores sententias dixerunt, quas longum est innectere. deinde [*](insermendum praeceptis ins. from *s by Hohl; om. in P and by Peter. ) [*]( deorum est ins. from *s by Hohl; dei, the rest om. in P and by Peter. ) [*]( construite *s ; constuite P; constituite editors. ) [*]( uelatis Salm.; uetanis P1; ueteranis P corr. ) [*]( patrimis indicemus ins. from *s by von Winterfeld and Hohl; om. in P and by Peter. )
p.232
aliis manus porrigentibus, aliis pedibus in sententias euntibus, plerisque verbo consentientibus conditum est senatus consultum, itum deinde ad templum, inspecto Libri, proditi versus, lustrata urbs, cantata carmina, Amburbium celebratum, Ambarvalia promissa, atque ita sollemnitas, quae iubebatur, expleta est. Epistula Aureliani de Libris Sibyllinisâ—nam ipsam quoque indidi ad fidem rerum: Miror vos, patres sancti, tamdiu de aperiendis Sibyllinis dubitasse Libris, proinde quasi in Christianorum ecclesia, non in templo deorum omnium tractaretis. agite igitur et castimonia pontificum caerimoniisque sollemnibus iuvate principem necessitate publica laborantem. inspiciantur Libri; si
[*]() quae facienda fuerint celebrentur ; quemlibet sumptum, cuiuslibet gentis captos, quaelibet animalia regia non abnuo sed libens offero, neque enim indecorum est dis iuvantibus vincere, sic apud maiores nostros multa finita sunt bella, sic coepta, si quid est sumptuum, datis ad praefectum aerarii litteris decerni iussi, est praeterea vestrae auctoritatis arca publica, quam magis refertam reperio esse quam cupio.