Tyranni Triginta

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.

Est 1 hoc familiare populi Aegyptiorum ut velut [*]() furiosi ac dementes de levissimis quibusque [*]() ad summa rei publicae pericula perducantur ; saepe illi ob neglectas salutationes, locum in balneis non concessum, carnem et olera sequestrata, calceamenta servilia et cetera talia usque ad summum rei publicae periculum in [*]() seditiones, ita ut armarentur contra eas exercitus, pervenerunt. familiari ergo sibi furore, cum quadam die cuiusdam servus curatoris, qui Alexandriam tunc regebat, militari ob hoc caesus esset quod crepidas suas meliores esse quam militis diceret, collecta multitudo ad domum Aemiliani ducis venit atque eum omni seditionum instrumento et furore persecuta est; ictus est lapidibus, petitus est ferro, nec defuit [*]() ullum seditionis telum, qua re coactus Aemilianus sumpsit imperium, cum sciret sibi undecumque pereundum. consenserunt ei Aegyptiacus exercitus, maxime in Gallieni odium, nec eius ad regendam rem publicam vigor defuit, nam Thebaidem [*](est Peter; et P. ) [*]( uelut Baehrens, Peter 2 ; uel P, *s . ) [*](quibusque Editio Princ.; quibus usque P; quibusque usque Peter. ) [*]( in ins. by Petschenig and Hohl; om. in P. ) [*](defuit Cod. Laurent, foll, by Peter; de P. )

p.120
totamque Aegyptum peragravit et, quatenus potuit, barbarorum gentes forti auctoritate summovit. Alexander denique vel Alexandrinus (nam incertum id quoque habetur) virtutum merito vocatus est. et cum contra Indos pararet expeditionem, misso Theodoto duce Gallieno iubente dedit poenas, et [*]() quidem strangulatus in carcere captivorum veterum more perhibetur. Tacendum esse non credo quod, cum de [*]() Aegypto loquor, vetus suggessit historia, simul etiam Gallieni factum, qui cum Theodoto vellet imperium proconsulare decernere, a sacerdotibus est prohibitus, qui dixerunt fasces consulares ingredi Alexandriam non licere, cuius rei etiam Ciceronem, cum contra Gabinium loquitur, meminisse satis novimus, denique nunc [*]() exstat memoria rei frequentatae. quare scire oportet Herennium Celsum, vestrum parentem, cum [*]() consulatum cupit, hoc quod desiderat non licere. fertur enim apud Memphim in aurea columna Aegyptiis esse litteris scriptum tunc demum Aegyptum liberam fore cum in eam venissent Romani fasces et praetexta Romanorum, quod apud Proculum grammaticum, doctissimum sui temporis virum, cum de peregrinis regionibus loquitur, invenitur. [*](et Baehrens, Peter 2 ; sed P. ) [*]( de E, Peter; om. in. P. ) [*](nunc Petschenig, Peter ; non P. ) [*]( cum ins. by Peter and Hohl; om. in P. )
p.122

Optimus ducum Gallieni temporis, sed Valeriano delectus, Saturninus fuit. hic quoque, cum dissolutionem Gallieni, pernoctantis in publico, ferre non posset et milites non exemplo imperatoris sui sed suo regeret, ab exercitibus sumpsit imperium, vir prudentiae singularis, gravitatis insignis, vitae amabilis, victoriarum barbaris etiam ubique notarum. hic ea die, qua est amictus a militibus peplo imperatorio, contione adhibita dixisse fertur: Commilitones, bonum ducem perdidistis et malum principem fecistis. denique cum multa strenue in imperio fecisset, quod esset severior et gravior militibus ab iisdem ipsis a quibus factus fuerat interemptus est. huius insigne est quod convivio discumbere milites, ne inferiora denudarentur, [*]() cum sagis iussit, hieme gravibus, aestate perlucidis.

Interfecto Victorino et eius filio mater eius Victoria sive Vitruvia Tetricum senatorem populi Romani praesidatum in Gallia regentem ad imperium [*](denudarentur *s , Peter, Hohl; nudarentur P. )

p.124
hortata, quod eius erat, ut plerique loquuntur, adfinis, Augustum appellari fecit filiumque eius Caesarem nuncupavit. et cum multa Tetricus feliciterque gessisset diuque imperasset, ab Aureliano victus, cum militum suorum impudentiam et procacitatem ferre non posset, volens se gravissimo principi et severissimo dedit. versus denique illius fertur, quem furtim [*]() ad Aurelianum scripserat: Eripe me his, invicte, malis. Quare cum Aurelianus nihil simplex neque mite aut tranquillum facile cogitaret, senatorem populi Romani eundemque consularem, qui iure praesidali omnes Gallias rexerat, per triumphum duxit, eodem tempore quo et Zenobiam Odaenathi uxorem cum filiis minoribus Odaenathi, Herenniano et Timolao. pudore tamen victus vir nimium severus eum quem triumphaverat correctorem totius Italiae fecit, id est Campaniae, Samnii, Lucaniae, Bruttiorum, Apuliae, Calabriae, Etruriae atque Umbriae, Piceni et Flaminiae omnisque annonariae regionis, ac Tetricum non solum vivere, sed etiam in summa dignitate manere [*](furtim Peter; statim P, Hohl. )
p.126
passus est, cum illum saepe collegam, nonnumquam commilitonem, aliquando etiam imperatorem appellaret.