Tyranni Triginta

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.

Hic vir militaris, simul etiam civilium virtutum gloria pollens, proconsulatum Achaiae dato a Gallieno tunc honore gubernabat, quem Macrianus vehementer reformidans, simul quod in omni genere [*](iam uinum Peter 2, Hohl; iam in P. ) [*]( agit *s , Lessing, Hohl; ait P, Peter. ) [*]( tribunum Cornelissen foll, by Hohl; et tribunum P, Peter. )

p.114
vitae satis clarum norat, simul quod inimicum sibi esse invidia virtutum sciebat, misso Pisone, nobilissimae tunc et consularis familiae viro, interfici praecepit. Valens diligentissime cavens et providens neque aliter sibi posse subveniri aestimans sumpsit imperium et brevi a militibus interemptus est.

Et bene venit in mentem, ut, cum de hoc Valente loquimur, etiam de illo Valente qui superiorum principum temporibus interemptus est aliquid diceremus. nam huius Valentis, qui sub Gallieno imperavit, avunculus magnus fuisse perhibetur. alii tantum avunculum dicunt, sed par in ambobus fuit fortuna, [*]() nam et ille, cum [*]() paucis diebus Illyrico imperasset, occisus est.

Hic a Macriano ad interficiendum Valentem missus, ubi eum providum futurorum imperare cognovit, Thessaliam concessit atque illic paucis sibi consentientibus sumpsit imperium Thessalicusque appellatus vi [*]() interemptus est, vir summae sanctitatis [*](forma P. ) [*]( cum om. in P ; ins. by Hohl; before ille in *s . ) [*]( ui P ; om. by Peter and Hohl. )

p.116
et temporibus suis Frugi dictus et qui ex illa Pisonum familia ducere originem diceretur cui se Cicero nobilitandi causa sociaverat. hic omnibus principibus acceptissimus fuit. ipse denique Valens, qui ad eum percussores misisse perhibetur, dixisse dicitur non sibi apud deos inferos constare rationem, quod, quamvis hostem suum, Pisonem tamen iussisset occidi, virum cuius similem Romana res publica non haberet, Senatus consultum de Pisone factum ad noscendam eius maiestatem libenter inserui: Die septimo kal. Iuliarum cum esset nuntiatum Pisonem a Valente interemptum, ipsum Valentem a suis occisum, Arellius Fuscus, consularis primae sententiae, qui in locum Valeriani successerat, ait: Consul, consule. cumque consultus esset, " Divinos " inquit, honores Pisoni decerno, patres conscripti, Gallienum et Valerianum et Saloninum imperatores nostros esse id probaturos [*]() confido, neque enim melior vir quisquam fuit neque constantior. post quem ceteri consulti [*]() statuam inter triumphales et currus quadriiugos Pisoni decreverunt. sed statua eius videtur, quadrigae autem, quae decretae fuerant, quasi transferendae ad alium locum [*]() positae sunt nec adhuc redditae, nam in his locis fuerunt in quibus Thermae Diocletianae sunt exaedificatae, tam aeterni nominis quam sacrati. [*](id probaturos Salm.; imperaturos P. ) [*]( citer consultum P. ) [*]( locum ins, by Richter and Hohl; om. in P and *s ; alibi Peter. )
p.118