Gallieni Duo

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.

Pugnatum est in Achaia Marciano duce contra eosdem Gothos, unde victi per Achaeos recesserunt. Scythae autem, hoc est pars Gothorum, Asiam vastabant, etiam templum Lunae Ephesiae despoliatum et incensum est, cuius operis fama satis nota per [*]() populos. pudet prodere inter haec tempora, cum ista gererentur, quae saepe Gallienus malo generis humani quasi per iocum dixerit, nam cum ei nuntiatum esset Aegyptum descivisse, dixisse fertur: Quid? sine lino Aegyptio esse non possumus! cum autem vastatam Asiam et elementorum concussionibus et Scytharum incursionibus comperisset, Quid, inquit, sine aphronitris esse non possumus! perdita Gallia risisse ac dixisse perhibetur : Num sine Atrebaticis sagis tuta res publica est? sic denique de omnibus partibus mundi, cum eas amitteret, [*]() quasi detrimentis vilium ministeriorum videretur affici, iocabatur. ac ne quid mali deesset Gallieni temporibus, Byzantiorum civitas, clara navalibus bellis, claustrum Ponticum, per eiusdem Gallieni milites ita omnis vastata est, ut prorsus nemo superesset, denique nulla vetus familia [*](saltem Ellis, Hohl; salutem P, *s , Peter 2. ) [*]( So Salm., Peter 1, Hohl; ostentare P, *s . ) [*]( So Petschenig, Hohl; ope fama satis nota populos P. ) [*]( amitteret *s ; mitteret P. )

p.30
apud Byzantios invenitur, nisi si aliquis peregrinatione vel militia occupatus evasit, qui antiquitatem generis nobilitatemque repraesentet.