Gallieni Duo

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.

oppressi sunt. et haec omnia Gallieni contemptu fiebant, neque enim quicquam est ad audaciam malis, ad spem bonorum bonis promptius, quam cum vel malus timetur vel [*]() dissolutus contemnitur imperator. [*](quoque Peter; qui P. ) [*]( So Salm. to fill lacunae in P. ) [*](malis *s , Peter; magis P. ) [*]( Astacum Egnatius, Peter 1; contum P. ) [*]( uel *s , Peter; om. in P. )

p.26
Gallieno et Fausiano [*]() consulibus inter tot bellicas clades etiam terrae motus gravissimis fuit et tenebrae per multos dies 2; auditum praeterea tonitruum terra mugiente, non Iove tonante. quo motu multae fabricae devoratae sunt cum habitatoribus, multi terrore emortui; quod quidem malum tristius in Asiae urbibus fuit. mota est et Roma, mota et Libya, hiatus terrae plurimis in locis fuerunt, cum aqua salsa in fossis appareret, maria etiam multas urbes occuparunt. pax igitur deum quaesita inspectis Sibyllae libris, factumque Iovi Salutari, ut praeceptum fuerat, sacrificium, nam et pestilentia tanta exstiterat vel Romae vel in Achaicis urbibus, ut uno die quinque milia hominum pari morbo perirent. Saeviente fortuna, cum hinc terrae motus, inde hiatus soli, ex diversis partibus pestilentia orbem Romanam vastaret, capto Valeriano, Gallis parte maxima obsessis, cum bellum Odaenathus inferret, cum Aureolus perurgueret Illyricum, [*]() cum Aemilianus Aegyptum occupasset, Gothorum pars 4 --- , quod nomen, ut [*]() dictum est superius, Gothis inditum est, occupatis Thraciis, Macedoniam vastaverunt, Thessalonicam obsederunt, neque usquam quies mediocriter [*](Fausiano from C.J.L. xiv. 5357 ; Faustiano P. ) [*](dies om. in P. ) [*]( Illyricum ins. by Salm.; lacuna in P. ) [*](So Hohl; gothoridodius P corr., *s ; Gothori Clodius Peter. ) [*](So Jordan; a quo dictum P. )
p.28
saltem [*]() ostentata [*]() est. quae omnia contemptu, ut saepius diximus, Gallieni fiebant, hominis luxuriosissimi et, si esset securus, ad omne dedecus paratissimi.