Gallieni Duo

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.

terrarum undique perdidisset. fuit tamen nimiae crudelitatis in milites ; nam et terna milia et quaterna militum singulis diebus occidit. Statuam sibi maiorem Colosso fieri praecepit Solis habitu, sed ea imperfecta periit, tam magna deni- que coeperat fieri, ut duplex ad Colossum videretur. poni autem illam voluerat in summo Esquiliarum monte, ita ut hastam teneret, per cuius scapum [*]() infans ad summum posset ascendere, sed et Claudio et Aureliano deinceps stulta res visa est, si quidem etiam equos et currum fieri iusserat pro qualitate statuae atque in altissima [*]() base poni. porticum Flaminiam usque ad Pontem Mulvium et ipse paraverat ducere, ita ut tetrastichae fierent, ut autem alii dicunt, pentastichae, ita ut primus ordo pilas haberet et ante se columnas cum statuis, secundus et tertius et deinceps dia\ tessa/rwn columnas. Longum est [*]() eius cuncta in litteras mittere, quae qui volet scire legat Palfurium Suram, qui ephemeridas eius vitae composuit. nos ad Saloninum revertamur. [*](scapum Scaliger; caput P, *s . ) [*]( altissima Haupt, Peter 2; actussima P1. ) [*]( est *s ; om. in P. )

p.56