Gallieni Duo

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.

nominis dedit, ubi de Valeriano patre comperit quod captus esset, id quod philosophorum optimus de filio amisso dixisse fertur, Sciebam me genuisse mortalem, ille sic dixit 2: Sciebam patrem meum esse mortalem. Nec defuit Annius Cornicula, qui eum quasi constantem principem falso [*]() sua voce laudaret, peior tamen ille qui credidit. [*]() saepe ad tibicinem processit, ad organum se recepit, cum processui et recessui cani iuberet, lavit ad diem septimo aestate vel sexto, hieme secundo vel tertio, bibit in aureis semper poculis aspernatus [*]() vitrum, ita ut [*]() diceret nil esse communius. semper vina variavit neque umquam in uno convivio ex uno vino duo pocula bibit, concubinae in eius tricliniis saepe accubuerunt. mensam secundam scurrarum et mimorum semper prope habuit. cum iret ad hortos nominis sui, omnia Palatina officia sequebantur, ibant et praefecti et magistri officiorum omnium adhibebanturque conviviis et natationibus [*]() lavabant simul cum principe, admittebantur saepe etiam mulieres, cum ipso pulchrae puellae, cum illis anus deformes, et iocari se dicebat, cum orbem [*](consulatum P. ) [*]( So Peter ; mortalem, nec defuit an ille se dixit P; nec defuit mortalem dei. by Hohl. ) [*]( falsu P. ) [*]( peior credidit om. in *s and dei. by Hohl. ) [*](natus P. ) [*]( ita ut *s , Hohl; om. in P; cum Salm., Peter. ) [*]( natationibus *s , Peter, 2 Hohl; nationibus P. )

p.54