Gordiani Tres

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.

Sed boni mores nihil ei profuerunt, hac enim vita venerabilis, cum Platone semper, cum Aristotele, [*](litteras Jordan, Lessing; litteris P, Peter.) [*](familiam Damsté; familia P, Peter. )

p.392
cum Tullio, cum Vergilio ceterisque veteribus agens alium quam merebatur exitum passus est. Nam cum temporibus Maximini, hominis saevi atque truculenti, pro consule Africam regeret, filio [*]() iam ex consulibus sibimet legato a senatu dato, cumque quidam rationalis acrius contra plurimos Afrorum saeviret quam Maximinus ipse pateretur, proscribens plurimos, interficiens multos et sibi ultra procuratorem omnia vindicans, retunsus deinde a proconsule atque legato nobilibus et consularibus viris ipsis minaretur excidium, Afri tam insolentes iniurias ferre nequiverunt et primum ipsum rationalem adiunctis sibi plerisque militibus occiderunt, occiso deinde eo, cum iam orbis terrarum odio contra Maximinum arderet, coeperunt cogitare quemadmodum seditio inter Maximinianos et rusticos vel Afros orta placaretur. tunc quidam Mauritius nomine, potens apud Afros decurio, iuxta Thysdrum nobilissima posthac oratione apud plebem vel urbanam vel rusticanam in

agro suo velut contionabundus est locutus: Gratias dis inmortalibus, cives, quod occasionem dederunt, et quidem necessariam, providendi nobis contra hominem furiosissimum Maximinum. nos enim, qui procuratorem eius moribus et vitae consimilem occidimus, [*](filio ins. by Salm. and Peter; om. in P. )

p.394
nisi facto imperatore salvi esse non possumus, quocirca, si placet, quoniam non longe est nobilissimus vir pro consule cum filio, consulari legato, quorum utrique mortem pestis illa est minata, sublata de vexillis purpura imperatores eos dicemus adhibitisque insignibus Romano iure firmabimus. tunc adclamatum est, Aequum est, iustum est. Gordiane Auguste, di te servent. feliciter imperes, cum filio imperes. His actis propere ventum est ad oppidum Thysdrum, inventusque senex venerabilis post iuris dictionem iacens in lectulo, qui circumfusus purpura humi se abiecit ac retrectans elevatus est. et cum aliud facere nihil posset, evitandi periculi gratia, quod a Maximinianis dubie, a fautoribus necessario [*]() imminebat, imperatorem se appellari senex passus est.

erat autem iam octogenarius et plurimis provinciis, ut diximus, ante praefuerat; populo Romano ita commendatus suis actibus erat ut toto dignus videretur imperio. de rationali quidem occiso Gordianus [*]() ante nescierat. sed ubi rem comperit, iam mortis vicinus et filio magis timens, maluit honestas causas habere moriendi quam dedi vinculis et carceri Maximini. Appellato igitur Gordiano imperatore iuvenes, qui auctores huius facinoris erant, statuas Maximini deiecerunt, imagines perfregerunt, nomen publicitus [*](So Peter2, following Herodian, vii. 5, 5; quod Maximinianis necessario fautoribus dubie P.) [*](So Baehrens; alii quidem occiso Gordianus P, Peter. )

p.396
eraserunt. ipsum etiam Gordianum Africanum appellaverunt, addunt quidam Africam cognomen- tum Gordiano idcirco inditum, non quod in Africa imperare coepisset, sed quod de Scipionum familia originem traheret. in plurimis autem libris invenio et hunc Gordianum et filium eius pariter imperatores appellatos et Antoninos cognominatos, in aliis [*]() vero Antonios. Post hoc Carthaginem ventum cum pompa regali et fascibus laureatis, filiusque legatus patris, exemplo Scipionum, ut Dexippus Graecae historiae scriptor [*]() auctor est, pari [*]() potestate succinctus est. missa deinceps legatio Romam est cum litteris Gordianorum haec, quae gesta fuerant in Africa, indicans, quae per Valerianum, principem senatus, qui postea imperavit, gratanter accepta est. missae sunt et ad amicos nobiles litterae, ut homines potentes et rem probarent et amiciores fierent ex amicis.

Sed tanta gratulatione factos contra Maximinum imperatores senatus accepit, ut non solum gesta haec probarent sed etiam viginti viros eligerent, inter quos erat Maximus sive Pupienus et Clodius Balbinus. qui ambo imperatores sunt creati, posteaquam Gordiani duo in Africa interempti sunt. illos sane [*](in aliis Peter; alii P.) [*](scriptor ins. by Eyssenhardt and Peter; om. in P.) [*](pari Peter; erased in P; erarii P corr.; rari B. )

p.398
viginti senatus ad hoc creaverat, ut divideret his Italicas regiones contra Maximinum pro Gordianis tuendas. tunc legationes a Maximino Romam venerunt abolitionem praeteritorum spondentes. sed vicit Gordianorum legatio, quae bona omnia pollicebatur, ita ut eidem crederetur et ingens militibus stipendium et populo agros atque congiaria promittenti. usque adeo autem magis Gordianis quam Maximinis est creditum, ut Vitalianus quidam, qui praetorianis militibus praeerat, per audacissimos quaestorem et milites iussu senatus occideretur, quod se antea crudeliter egerat, et tunc eius magis inmanitas timebatur, amica et familiaris moribus Maximini. de cuius morte haec fabella fertur, fictae sunt litterae Maximini, signatae quasi eiusdem anulo, et missi cum quaestore milites, qui eas ferrent, addentes quaedam praeter litteras secreto esse dicenda. longam igitur porticum petiverunt, et cum ille ea quae sibi erant secreto dicenda perquirere!, hortantibus ut prius signum inspiceret epistulae, dum considerat, interemptus est. persuasum deinde est militibus iussu Maximini Vitalianum interemptum. peractisque rebus in Castris Gordianorum et litterae et vultus sunt propositi.

Interest, ut senatus consultum, quo1 Gordiani imperatores appellati sunt et Maximinus hostis, litteris [*](quo om. in P. )

p.400
propagetur. non legitimo sed indicto senatus die consul iam domi conventus cum praetoribus, aedilibus et tribunis plebis venit in Curiam, praefectus urbi, cui nescio quid redoluerat, et qui publicas litteras non acceperat, a conventu se abstinuit. sed profuit, nam consul ante solitas adclamationes, priusquam aliquid in Maximinum feliciter diceretur, ait: Patres conscripti, Gordiani duo, pater et filius, ambo ex consulibus, unus vester pro consule, alter vester legatus, magno Afrorum consilio imperatores sunt appellati, gratias igitur agamus Thysdritanae iuventuti, gratias Carthaginiensi populo semper de voto; ab inmani nos belua, ab illa fera vindicaverunt. quid timide auditis? quid circumspicitis? quid cunctamini? hoc est quod semper optastis. hostis est Maximinus; di facient ut esse iam desinat, et Gordiani senis felicitatem atque prudentiam, iuvenis virtutem atque constantiam laeti experiamus. post haec litteras legit Gordianorum ad senatum et ad se missas, tunc adclamavit senatus: Di, vobis gratias, liberati ab hostibus sumus, sic penitus liberemur. Maximinum hostem omnes iudicamus. Maximinum cum filio dis in feris devovemus. Gordianos Augustos appellamus. Gordianos principes agnoscimus. imperatores de [*](adclamauit Peter; clamauit P. sic Mommsen; si P, Peter. )
p.402
senatu di conservent, imperatores nobiles victores videamus, imperatores nostros Roma videat, hostes publicos qui occiderit, praemium meretur.

Dicit Iunius Cordus tacitum senatus consultum fuisse, quod quale sit aut quare sic appellatum, brevi exponam: omnino exemplum senatus consulti taciti non aliud est hodie, quam quo vestra Clementia convocatis ad interiora maioribus ea disponit quae non sunt omnibus publicanda. de quibus adiurare etiam soletis, ne quis ante rem completam quicquam vel audiat vel intellegat. hunc autem morem apud veteres necessitates publicae reppererunt, ut, si forte aliqua vis ab hostibus inmineret, quae cogeret vel humilia captare consilia vel aliqua constituere, quae non prius oporteret dici quam effici, vel si nollent ad amicos aliqua permanare, senatus consultum tacitum fieret, ita ut non scribae, non servi publici, non censuales illis actibus interessent, senatores exciperent, senatores omnium officia censu alium scribarumque complerent, ne quid forte proderetur. factum est ergo senatus consultum tacitum, ne res ad Maximinum pervenire!

Sed statim illa, ut se habent hominum mentes, eorum dumtaxat qui erubescunt per se ea non agnosci quae sciunt, et qui humiles se putant, si commissa non prodant, omnia comperit Maximinus, ita ut exemplum senatus consulti taciti acciperet, [*](It is hard to know how much of all this learned discussion about the senatus consultum tacitum is true. No other instance of such a secret document is known. ) [*](The clerks attached to the bureau of the magister censuum, who was charged with the duty of assessing the property of the )

p.404
quod numquam antea fuerat factitatum. exstat denique eius epistula ad praefectum urbi talis: Senatus consultum tacitum nostrorum illorum principum legi, quod tu, praefectus urbi, factum esse fortasse non nosti, nam nec interfuisti. cuius exemplum ad te misi, ut scires quomodo Romanam rem publicam regeres. enarrari autem non potest, quae commotio fuerit Maximini, cum audivit contra se Africam descivisse, nam senatus auctoritate percepta incurrere in parietes, vestem scindere, gladium arripere, quasi omnes posset occidere, prorsus furere videbatur. Praefectus urbi acceptis litteris acrioribus populum et milites adlocutus est, dicens Maximinum iam occisum. ex quo gaudium maius fuit, statimque delectae sunt statuae atque imagines eius qui hostis fuerat iudicatus, usus est sane senatus pendente bello potestate qua debuit, nam delatores, calumniatores, procuratores et omnem illam faecem Maximinianae tyrannidis occidi iussit, atque parum fuit quod senatus iudicaverat, illud populi iudicium fuit quod occisi fracti sunt et in cloacam missi, tunc et praefectus urbi Sabinus, consularis vir, fuste iam percussus occisus et in publico derelictus est.

Haec ubi comperit Maximinus, statim cohortatus est milites hoc genere contionis: Sacrati conmilitones, immo etiam mi consecranei et quorum [*](faecem Eyssenhardt, Peter; facem P. )

p.406
mecum plerique vere militatis, dum nos a Germania Romanam defendimus maiestatem, dum nos Illyricum a barbaris vindicamus, Afri fidem Punicam praestiterunt, nam duos nobis Gordianos, quorum alter senio ita fractus est ut non possit adsurgere, alter ita luxurie perditus ut debilitatem habeat pro senectute, imperatores fecerunt, et ne hoc parum esset, factum Afrorum nobilis ille senatus agnovit, et pro quorum liberis arma portamus, hi contra nos viginti viros statuerunt et omnes velut contra hostes sententias protulerunt. quin immo agite, ut viros decet, properandum est ad urbem, nam et viginti viri consulares contra nos lecti sunt, quibus resistendum est nobis fortiter agentibus, vobis feliciter dimicantibus. lentas militum mentes et non alacres animos hac contione et Maximinus ipse cognovit, denique statim ad filium scripsit, qui longe post sequebatur, ut adceleraret, ne quid contra eum se absente milites cogitarent, litterarum exemplum tale Iunius Cordus edidit: Refert ad te stipator meus Tynchanius quae gesta cognovi vel in Africa vel Romae, refert quae sint militum mentes. quaeso, quantum potes, properes, ne quid, ut solet, militaris turba plus faciat, quid verear ex eo audies quem ad te misi.

Dum haec aguntur, in Africa contra duos Gordianos Capelianus quidam, Gordiano et in privata vita semper adversus et ab ipso imperatore iam cum Mauros Maximini iussu regeret veteranus dimissus, conlectis [*](See note to Maxim., xviii. 1. ) [*](The governor of Numidia. For parallel accounts of the defeat and overthrow of the Gordians see Maxim., xix. and Herodian, vii. 9. )

p.408
Mauris et tumultuaria manu accepto a Gordiano successore Carthaginem petiit, ad quem omnis fide Punica Carthaginiensium populus inclinavit. Gordianus tamen fortunam belli experiri cupiens filium suum iam natu grandiorem, quadraginta et sex annos agentem, quem tunc legati loco, ut diximus, habuerat, contra Capelianum et Maximinianos misit, virum de cuius moribus suo loco dicemus, sed cum in re militari et Capelianus esset audacior et Gordianus iunior non tam exercitatus, quippe qui nobilitatis deliciis tardabatur, pugna commissa vincitur et in eodem bello interficitur.

Fertur autem tanta multitudo Gordiani partium in bello cecidisse, ut, cum diu quaesitum sit corpus Gordiani iunioris, non potuerit inveniri, fuit praeterea ingens, quae raro in Africa est, tempestas, quae Gordiani exercitum ante bellum ita dissipavit ut minus idonei milites proelio fierent, atque ita facilis esset Capeliani victoria. Haec ubi comperit senior Gordianus, cum in Africa nihil praesidii, et a Maximino multum timoris et fides Punica perurgueret, et acerrime Capelianus instaret, luctus deinde mentem atque animum fatigaret, laqueo vitam finivit. Hic exitus duorum Gordianorum fuit, quos ambos senatus Augustos appellavit et postea inter divos rettulit. [*](See c. xviii-xix. ) [*](Herodian says nothing of this storm, but adds that Gordian's men were untrained and inadequately armed; see vii. 9, 5-6. ) [*](They reigned 20-22 days in February and March, 238. ) [*](See Max.-Balb., iv. 1-2. )

p.410

Hic Gordiani senis, proconsulis Africae, filius, qui cum patre et ab Afris et a senatu Augustus appellatus est, litteris et moribus clarus fuit praeter nobilitatem, quam, ut nonnulli, ab Antoninis, ut plurimi, ab Antoniis duxit; si quidem argumento ad probandam generis qualitatem alii hoc esse desiderant, quod Africanus Gordianus senior appellatus est cognomine Scipionum, quod domum Pompeianam in urbe habuit, quod Antoninorum cognomine semper est nuncupatus, quod Antonium filium suum ipse significari voluit in senatu; quae singula videntur familias designare. sed ego Iunium Cordum sequor, qui dicit ex omnibus his familiis Gordianorum coaluisse nobilitatem, idem igitur natus patri primus ex Fabia Orestilla, Antonini pronepte, unde Caesarum quoque familiam contingere videbatur, et primis diebus sui natalis Antoninus est appellatus, mox in senatu Antonii nomen est editum, vulgo deinde Gordianus haberi coeptus.

In studiis gravissimae opinionis fuit, forma conspicuus, memoriae singularis, bonitatis insignis, adeo ut semper in scholis, si quis puerorum verbera- [*](quam ins. in Edit. princ. and by Jordan; om. in P and by Peter. ut nonnulli duxit del. by Peter. desiderant P, Novák; disserant Peter. Antonii Ursinus, Peter; Antonini P. )

p.412
retur, ille lacrimas non teneret. Sereno Sammonico, qui patris eius amicissimus, sibi autem praeceptor fuit, nimis acceptus et carus usque adeo ut omnes libros Sereni Sammonici patris sui, qui censebantur ad sexaginta et duo milia, Gordiano minori moriens ille re- linqueret. quod eum ad caelum tulit, si quidem tantae bibliothecae copia et splendore donatus in famam hominum litterarum decore pervenit. Quaesturam Heliogabalo auctore promeruit, idcirco quod luxurioso imperatori lascivia iuvenis, non tamen luxuriosa neque infamis, praedicata est. praeturam Alexandro auctore urbanam tenuit, in qua tantus iuris dictionis gratia fuit ut statim consulatum, quem pater sero acceperat, mereretur. Maximini seu eiusdem Alexandri temporibus ad proconsulatum patris missus legatus est obsecutus, atque illic ea quae superius dicta sunt contigerunt.

Fuit vini cupidior, semper tamen undecumque conditi, nunc rosa, nunc mastice, nunc absentio ceterisque rebus, quibus gula maxime delectatur, cibi parcus, ita ut intra punctum temporis vel prandium, si pranderet, vel cenam finiret. mulierum cupidissimus; habuisse enim decretas sibi concubinas viginti et duas fertur, ex quibus omnibus ternos et quaternos filios dereliquit, appellatusque est sui temporis Priamus, quem vulgo iocantes, quod esset natura propensior, Priapum, non Priamum, saepe vocitarunt. [*](qui Gordiano P. obsecutus P, Peter, Bitschofsky; ab senatu Madvig, Peter. )

p.414
vixit in deliciis, in hortis, in balneis, in amoenissimis nemoribus, nec pater aspernatus est, saepissime dicens illum quandoque in summa claritate cito esse moriturum, nec tamen vita sua fortitudine a bonis umquam degeneravit, semperque inter inlustrissimos fuit cives nec rei publicae ad consultationem defuit. denique etiam senatus libentissime illum Augustum appellavit atque in eo spem publicam posuit, vestitu cultissimus, servis et omnibus suis carus. Cordus dicit uxorem eum numquam habere voluisse, contra Dexippus putat eius filium esse Gordianum tertium, qui post hoc cum Balbino et Pupieno sive Maximo puerulus est adeptus imperium.

Cum senior Gordianus mathematicum aliquando consuleret de genitura huius, respondisse ille dicitur hunc et filium imperatoris et patrem et ipsum imperatorem futurum. et cum senior Gordianus rideret, ostendisse constellationem mathematicum ferunt et de libris veteribus dictasse, ita ut probaret se vera dixisse, qui quidem et seni et iuveni et diem et genus mortis et loca, quibus essent perituri, obstinata constantia e veritate praedixit, quae omnia postea Gordianus senior in Africa, iam imperator et quando nihil timebat, narrasse perhibetur, de morte quin etiam sua filiique et de genere mortis dixisse. cantabat praeterea versus senex, cum Gordianum filium vidisset, hos saepissime: [*](So (in general) Salm.; uita sua nec tamen fortitudinem bonis P, regarded as corrupt by Peter. et om. in P. )

p.416
Ostenderit terris hunc tantum fata neque ultra esse sinent. nimium vobis Romana propago visa potens, superi, propria haec si dona fuissent. Exstant dicta et soluta oratione et versibus Gordiani iunioris, quae hodie ab eius adfinibus frequentantur, non magna, non minima sed media et quae appareant hominis esse ingeniosi sed luxuriantis et suum deserentis ingenium.