Gordiani Tres
Scriptores Historiae Augustae
Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
Fuerat quidem consilium, venerabilis Auguste, ut singulos quosque imperatores exemplo multorum libris singulis ad tuam Clementiam destinarem. nam id multos fecisse vel ipse videram vel lectione conceperam. sed improbum visum est vel Pietatem tuam multitudine distinere librorum vel meum laborem plurimis voluminibus occupare, quare tres Gordianos hoc libro conexui, consulens et meo labori et lectioni tuae, ne cogereris plurimos codices volvendo unam tamen paene historiam lectitare. sed ne ego, qui longitudinem librorum fugi multitudinemque verborum, in eam incurrisse videar, quam me urbane declinare contingo, iam rem adgrediar.
Gordiani non, ut quidam imperiti scriptores loquuntur, duo sed tres fuerunt, idque docente Arriano, scriptore Graecae historiae, docente item Dexippo,
Sed priusquam de imperio eius loquar, dicam pauca de moribus, adulescens cum esset Gordianus, de quo sermo est, poemata scripsit, quae omnia exstant, et quidem cuncta illa quae Cicero, id est [*]() Marium et Aratum et Alcyonas et Uxorium et Nilum. quae quidem ad hoc scripsit ut Ciceronis poemata nimis antiqua viderentur, scripsit praeterea, quemadmodum [*](graecorum P.) [*](post consulatum Peter 2; ipsos consulatum P.) [*](id est Peter; et de P. )
Praeturam nobilem gessit, post iuris dictionem consulatum primum iniit cum Antonino Cara- [*](Alexandriados Unger, Peter 2; elidos P 1; ylidos P corr.; Iliades Jordan. )
Post consulatum proconsul Africae factus est adnitentibus cunctis, qui Alexandri imperium etiam in Africa clarum per proconsulis dignitatem haberi atque esse voluerunt, exstat epistula ipsius Alexandri, qua senatui gratias agit, quod Gordianum ad Africam proconsulem destinaverit. cuius hoc exemplum est: Neque gratius mihi quicquam, patres conscripti, neque dulcius potuistis efficere, quam ut Antoninum Gordianum proconsulem ad Africam mitteretis, virum nobilem, magnanimum, disertum, iustum, continentem, bonum et reliqua, ex quo adparet quantus vir eo tempore Gordianus fuerit, amatus est ab Afris ita ut nemo antea proconsulum, ita ut eum alii Scipionem, Catonem alii, multi Mucium ac Rutilium aut Laelium dicerent, exstat eorum adclamatio, quae a Iunio in
Et erat quidem longitudine Romana, canitie decora et pompali vultu, ruber magis quam candidus, facie bene lata, oculis, ore, fronte verendus. corporis qualitate subcrassulus. moribus ita moderatus ut nihil possis dicere, quod ille aut cupide aut inmodeste aut nimie fecerit, adfectus suos unice dilexit, filium et nepotem ultra morem, filiam et neptem religiose. socero suo Annio Severo tantum detulit, ut in familiam [*]() eius quasi filium migrasse se crederet, numquam cum eo laverit, numquam illo praesente sederit ante praeturam, consul cum esset, aut in domo eius semper mansit aut, si in Pompeiana domo, ad illum vel mane vel sero processit, vini parcus, cibi parcissimus, vestitu nitidus, lavandi cupidus, ita ut et quarto et quinto in die lavaret aestate, hieme secundo, somni plurimi, ita ut in tricliniis, si forte apud amicos ederet, etiam sine pudore dormiret. quod videbatur facere per naturam, non per ebrietatem atque luxuriem.