Sed boni mores nihil ei profuerunt, hac enim vita venerabilis, cum Platone semper, cum Aristotele, [*](litteras Jordan, Lessing; litteris P, Peter.) [*](familiam Damsté; familia P, Peter. )
p.392
cum Tullio, cum Vergilio ceterisque veteribus agens alium quam merebatur exitum passus est. Nam cum temporibus Maximini, hominis saevi atque truculenti, pro consule Africam regeret, filio
[*]() iam ex consulibus sibimet legato a senatu dato, cumque quidam rationalis acrius contra plurimos Afrorum saeviret quam Maximinus ipse pateretur, proscribens plurimos, interficiens multos et sibi ultra procuratorem omnia vindicans, retunsus deinde a proconsule atque legato nobilibus et consularibus viris ipsis minaretur excidium, Afri tam insolentes iniurias ferre nequiverunt et primum ipsum rationalem adiunctis sibi plerisque militibus occiderunt, occiso deinde eo, cum iam orbis terrarum odio contra Maximinum arderet, coeperunt cogitare quemadmodum seditio inter Maximinianos et rusticos vel Afros orta placaretur. tunc quidam Mauritius nomine, potens apud Afros decurio, iuxta Thysdrum nobilissima posthac oratione apud plebem vel urbanam vel rusticanam in
agro suo velut contionabundus est locutus: Gratias dis inmortalibus, cives, quod occasionem dederunt, et quidem necessariam, providendi nobis contra hominem furiosissimum Maximinum. nos enim, qui procuratorem eius moribus et vitae consimilem occidimus, [*](filio ins. by Salm. and Peter; om. in P. )
p.394
nisi facto imperatore salvi esse non possumus, quocirca, si placet, quoniam non longe est nobilissimus vir pro consule cum filio, consulari legato, quorum utrique mortem pestis illa est minata, sublata de vexillis purpura imperatores eos dicemus adhibitisque insignibus Romano iure firmabimus. tunc adclamatum est, Aequum est, iustum est. Gordiane Auguste, di te servent. feliciter imperes, cum filio imperes. His actis propere ventum est ad oppidum Thysdrum, inventusque senex venerabilis post iuris dictionem iacens in lectulo, qui circumfusus purpura humi se abiecit ac retrectans elevatus est. et cum aliud facere nihil posset, evitandi periculi gratia, quod a Maximinianis dubie, a fautoribus necessario
[*]() imminebat, imperatorem se appellari senex passus est.
erat autem iam octogenarius et plurimis provinciis, ut diximus, ante praefuerat; populo Romano ita commendatus suis actibus erat ut toto dignus videretur imperio. de rationali quidem occiso Gordianus [*]() ante nescierat. sed ubi rem comperit, iam mortis vicinus et filio magis timens, maluit honestas causas habere moriendi quam dedi vinculis et carceri Maximini. Appellato igitur Gordiano imperatore iuvenes, qui auctores huius facinoris erant, statuas Maximini deiecerunt, imagines perfregerunt, nomen publicitus [*](So Peter2, following Herodian, vii. 5, 5; quod Maximinianis necessario fautoribus dubie P.) [*](So Baehrens; alii quidem occiso Gordianus P, Peter. )
p.396
eraserunt. ipsum etiam Gordianum Africanum appellaverunt, addunt quidam Africam cognomen- tum Gordiano idcirco inditum, non quod in Africa imperare coepisset, sed quod de Scipionum familia originem traheret. in plurimis autem libris invenio et hunc Gordianum et filium eius pariter imperatores appellatos et Antoninos cognominatos, in aliis
[*]() vero Antonios. Post hoc Carthaginem ventum cum pompa regali et fascibus laureatis, filiusque legatus patris, exemplo Scipionum, ut Dexippus Graecae historiae scriptor
[*]() auctor est, pari
[*]() potestate succinctus est. missa deinceps legatio Romam est cum litteris Gordianorum haec, quae gesta fuerant in Africa, indicans, quae per Valerianum, principem senatus, qui postea imperavit, gratanter accepta est. missae sunt et ad amicos nobiles litterae, ut homines potentes et rem probarent et amiciores fierent ex amicis.
Sed tanta gratulatione factos contra Maximinum imperatores senatus accepit, ut non solum gesta haec probarent sed etiam viginti viros eligerent, inter quos erat Maximus sive Pupienus et Clodius Balbinus. qui ambo imperatores sunt creati, posteaquam Gordiani duo in Africa interempti sunt. illos sane [*](in aliis Peter; alii P.) [*](scriptor ins. by Eyssenhardt and Peter; om. in P.) [*](pari Peter; erased in P; erarii P corr.; rari B. )
p.398
viginti senatus ad hoc creaverat, ut divideret his Italicas regiones contra Maximinum pro Gordianis tuendas. tunc legationes a Maximino Romam venerunt abolitionem praeteritorum spondentes. sed vicit Gordianorum legatio, quae bona omnia pollicebatur, ita ut eidem crederetur et ingens militibus stipendium et populo agros atque congiaria promittenti. usque adeo autem magis Gordianis quam Maximinis est creditum, ut Vitalianus quidam, qui praetorianis militibus praeerat, per audacissimos quaestorem et milites iussu senatus occideretur, quod se antea crudeliter egerat, et tunc eius magis inmanitas timebatur, amica et familiaris moribus Maximini. de cuius morte haec fabella fertur, fictae sunt litterae Maximini, signatae quasi eiusdem anulo, et missi cum quaestore milites, qui eas ferrent, addentes quaedam praeter litteras secreto esse dicenda. longam igitur porticum petiverunt, et cum ille ea quae sibi erant secreto dicenda perquirere!, hortantibus ut prius signum inspiceret epistulae, dum considerat, interemptus est. persuasum deinde est militibus iussu Maximini Vitalianum interemptum. peractisque rebus in Castris Gordianorum et litterae et vultus sunt propositi.
Interest, ut senatus consultum, quo1 Gordiani imperatores appellati sunt et Maximinus hostis, litteris [*](quo om. in P. )
p.400
propagetur. non legitimo sed indicto senatus die consul iam domi conventus cum praetoribus, aedilibus et tribunis plebis venit in Curiam, praefectus urbi, cui nescio quid redoluerat, et qui publicas litteras non acceperat, a conventu se abstinuit. sed profuit, nam consul ante solitas adclamationes, priusquam aliquid in Maximinum feliciter diceretur, ait: Patres conscripti, Gordiani duo, pater et filius, ambo ex consulibus, unus vester pro consule, alter vester legatus, magno Afrorum consilio imperatores sunt appellati, gratias igitur agamus Thysdritanae iuventuti, gratias Carthaginiensi populo semper de voto; ab inmani nos belua, ab illa fera vindicaverunt. quid timide auditis? quid circumspicitis? quid cunctamini? hoc est quod semper optastis. hostis est Maximinus; di facient ut esse iam desinat, et Gordiani senis felicitatem atque prudentiam, iuvenis virtutem atque constantiam laeti experiamus. post haec litteras legit Gordianorum ad senatum et ad se missas, tunc adclamavit senatus: Di, vobis gratias, liberati ab hostibus sumus, sic penitus liberemur. Maximinum hostem omnes iudicamus. Maximinum cum filio dis in feris devovemus. Gordianos Augustos appellamus. Gordianos principes agnoscimus. imperatores de
[*](adclamauit Peter; clamauit P. sic Mommsen; si P, Peter. ) p.402
senatu di conservent, imperatores nobiles victores videamus, imperatores nostros Roma videat, hostes publicos qui occiderit, praemium meretur.
Dicit Iunius Cordus tacitum senatus consultum fuisse, quod quale sit aut quare sic appellatum, brevi exponam: omnino exemplum senatus consulti taciti non aliud est hodie, quam quo vestra Clementia convocatis ad interiora maioribus ea disponit quae non sunt omnibus publicanda. de quibus adiurare etiam soletis, ne quis ante rem completam quicquam vel audiat vel intellegat. hunc autem morem apud veteres necessitates publicae reppererunt, ut, si forte aliqua vis ab hostibus inmineret, quae cogeret vel humilia captare consilia vel aliqua constituere, quae non prius oporteret dici quam effici, vel si nollent ad amicos aliqua permanare, senatus consultum tacitum fieret, ita ut non scribae, non servi publici, non censuales illis actibus interessent, senatores exciperent, senatores omnium officia censu alium scribarumque complerent, ne quid forte proderetur. factum est ergo senatus consultum tacitum, ne res ad Maximinum pervenire!