Gordiani Tres

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.

Fuerunt sub Gordiano Romae elephanti triginta et duo, quorum ipse duodecim miserat, Alexander decem, alces decem, tigres decem, leones mansueti sexaginta, leopardi mansueti triginta, belbi, [*](aeque Petschenig; qua P; aequa Peter.) [*](pariter pateret Peter; pariter et P.) [*](ne sine usu Salm., Peter1; sine usu P; intus Peter2. )

p.444
id est hyaenae, decem, gladiatorum fiscalium paria mille, hippopotami sex, rhinoceros unus, argoleontes decem, camelopardali decem, onagri viginti, equi feri quadraginta, et cetera huius modi animalia innumera et diversa; quae omnia Philippus ludis saecularibus vel dedit vel occidit. has autem omnes feras mansuetas et praeterea efferatas parabat ad triumphum Persicum. quod votum publicum nihil valuit, nam omnia haec Philippus exhibuit saecularibus ludis et muneribus atque circensibus, cum millesimum annum in consulatu suo et filii sui celebravit. Quod de C. Caesare memoriae traditum est, hoc etiam de Gordiano Cordus evenisse perscribit, nam omnes, quicumque illum gladio adpetiverunt (qui novem fuisse dicuntur), postea interemptis Philippis sua manu suisque gladiis et iisdem quibus illum percusserant interemisse se dicuntur.

Trium igitur Gordianorum haec fuit vita, qui omnes Augusti appellati sunt, duobus in Africa interemptis, tertio in Persidis finibus. Gordiano sepulchrum milites apud Circesium castrum fecerunt in finibus Persidis, titulum huius modi addentes et Graecis et Latinis et Persicis et Iudaicis et Aegyptiacis litteris, ut ab omnibus legeretur: Divo Gordiano, victori Persarum, victori Gothorum, victori [*](quae omnia occidit del. by Peter.) [*](a Philippis P. ) [*](se om. in P; interisse Peter. tertio in ins. by Ursinus; om. in P and by Peter; duobus finibus del. by Peter. )

p.446
Sarmatarum, depulsori Romanarum seditionum, victori Germanorum, sed non victori Philipporum. quod ideo videbatur additum, quia in campis Philippis ab Alanis tumultuario proelio victus abscesserat, simul etiam quod a Philippis videbatur occisus, quem titulum evertisse Licinius dicitur eo tempore quo est nanctus imperium, cum se vellet videri a Philippis originem trahere, quae omnia, Constantine maxime, idcirco sum persecutus, [*]() ne quid tuae cognitioni deesset, quod dignum scientia videretur. [*](secutus P. )