Imperavit Gordianus annis sex. atque dum haec agerentur, Argunt Scytharum rex finitimorum regna vastabat, maxime quod compererat Misitheum perisse, cuius consilio res publica fuerat gubernata. Philippus autem, ne a crudelitate nancisci videretur imperium, Romam litteras misit, quibus scripsit Gordi- [*](flexa Peter; ficta P; uicta Walter. repetenti Peter; //// recenti P; re recenti B, Peter.2 )
p.440
anum morbo perisse seque a cunctis militibus electum, nec defuit ut senatus de his rebus, quas non noverat, falleretur. appellato igitur principe Philippo et Augusto nuncupato Gordianum adulescentem inter deos rettulit. Fuit iuvenis laetus, pulcher, amabilis, gratus omnibus, in vita iucundus, in litteris nobilis, prorsus ut nihil praeter aetatem deesset imperio, amatus est a populo et senatu et militibus ante Philippi factionem ita ut nemo principum. Cordus dicit omnes milites eum filium appellasse, ab omni senatu filium dictum, omnem populum delicias suas Gordianum dixisse. denique Philippus, cum eum interfecisset, neque imagines eius tollere neque statuas deponere neque nomen abradere, sed divum semper appellans etiam apud ipsos milites, cum quibus factionem fecerat, serio animo et peregrina calliditate veneratus est.
Domus Gordianorum etiam nunc exstat, quam iste Gordianus pulcherrime exornavit. est villa eorum Via Praenestina ducentas columnas in tetrastylo [*]() habens, quarum quinquaginta Carysteae, quinquaginta Claudianae, quinquaginta Synnades, [*](tetrastylo Salm., Peter; intra stylo P. quinquaginta om. in P. )
p.442
quinquaginta Numidicae pari mensura sunt, in qua basilicae centenariae tres, cetera huic operi convenientia, et thermae quales praeter urbem, ut tunc, nusquam in orbe terrarum. Familiae Gordiani hoc senatus decrevit ut a tutelis atque a legationibus et a publicis necessitatibus, nisi si vellent, posteri eius semper vacarent. Opera Gordiani Romae nulla exstant praeter quaedam nymphia et balneas. sed balneae privatis hominibus fuerunt et ab eo in usum privatum exornatae sunt. instituerat porticum in Campo Martio sub colle pedum mille, ita ut ab altera parte aeque
[*]() mille pedum porticus fieret, atque inter eas pariter pateret
[*]() spatium pedum quingentorum; cuius spatii hinc atque inde viridiaria essent, lauro, myrto et buxo frequentata, medium vero lithostrotum brevibus columnis altrinsecus positis et sigillis per pedes mille, quod esset deambulatorium, ita ut in capite basilica esset pedum quingentorum, cogitaverat praeterea cum Misitheo, ut post basilicam thermas aestivas sui nominis faceret, ita ut hiemales in principio porticuum poneret, ne sine usu
[*]() essent vel viridiaria vel porticus. sed haec omnia nunc privatorum et possessionibus et hortis et aedificiis occupata sunt.