Gordiani Tres

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.

omnia sub Persarum imperio erant, rex sane Persarum tantum Gordianum principem timuit ut, cum instructus esset et suis copiis et nostris, tamen civitatibus ipse praesidia sponte deduceret easque integras suis civibus [*]() redderet, ita ut nihil, quod ad eorum fortunas pertinet, adtaminaret. sed haec omnia per Misitheum, socerum Gordiani eundemque praefectum, gesta sunt. effectum denique est ut Persae, qui iam in Italia timebantur, in regnum suum pugnante Gordiano redirent, totumque orientem Romana res publica detineret. Exstat oratio Gordiani ad senatum, qua de rebus gestis [*]() suis scribens Misitheo praefecto suo et socero ingentes gratias agit. cuius partem indidi, ut ex eo vera cognosceres: Post haec, patres conscripti, quae, [*](inter V.) [*](ciuibus Jordan; ciuitatibus P, Peter.) [*](gestis ins. by Jordan and Peter; om. in P. )

p.432
dum iter agimus, gesta sunt quaeque ubique singulis triumphis digna sunt actitata, etiam Persas, ut brevi multa collectam, ab Antiochensium cervicibus, quas iam nexas Persico ferro gerebant, et reges Persarum et leges amovimus. Carrhas deinde ceterasque urbes imperio Romano reddidimus. Nisibin usque pervenimus et, si di faverint, Ctesiphonta usque veniemus. valeat tantum Misitheus praefectus et parens noster, cuius ductu et dispositione et haec transegimus et reliqua transigemus. vestrum est igitur supplicationes decernere, nos dis commendare, Misitheo gratias agere. His in senatu lectis quadrigae elephantorum Gordiano decretae sunt, utpote qui Persas vicisset, ut triumpho Persico triumpharet, Misitheo autem quadriga sex equorum et triumphalis currus et titulus huiusmodi: Misitheo eminenti viro, parenti principum, praefecto praetorii et totius urbis, tutori rei publicae senatus populusque Romanus vicem reddidit.

Sed ista felicitas longior esse non potuit, nam Misitheus, quantum plerique dicunt, artibus Philippi, qui post eum praefectus praetorii est factus, ut alii, morbo exstinctus est, herede Romana re publica, ut quicquid eius fuerat vectigalibus urbis accederet, cuius viri tanta in re publica dispositio [*](praefecto praetorii, † totius urbis Peter1; praetotius urbis P1 praetori totius urbis P corr.; prae fecto prae torii, tutori totius urbis Peter. )

p.434
fuit ut nulla esset umquam civitas limitanea potior et quae posset exercitum populi Romani ac principem ferre, quae totius anni in aceto, frumento et larido atque hordeo et paleis condita non haberet, minores vero urbes aliae triginta dierum, aliae quadraginta, nonnullae duum mensium, quae minimum, quindecim dierum, idem cum esset praefectus, arma militum semper inspexit, nullum senem militare passus est, nullum puerum annonas accipere, castra omnia et fossata eorum circumibat, noctibus etiam plerumque vigilias frequentabat. amabaturque ab omnibus, quod sic et rem publicam amaret et principem, tribuni eum et duces usque adeo timuerunt et amarunt ut neque vellent peccare neque ulla ex parte peccarent. Philippus eum propter pleraque vehementer timuisse fertur atque ob hoc per medicos insidias eius vitae parasse, et quidem hoc genere: cum effusione alvi Misitheus laboraret atque a medicis sistendi ventris gratia poculum iuberetur accipere, mutatis quae fuerant parata id fertur datum quo magis solveretur. atque ita exanimatus est.

Quo mortuo Arriano et Papo consulibus in eius locum praefectus praetorii factus est Philippus Arabs, humili genere natus sed superbus, qui se in novitate atque inormitate fortunae non tenuit, ita ut statim Gordiano, qui eum in locum parentis adsciverat, insidias per milites faceret, quae tales fuerunt. Misitheus tantum ubique, quantum diximus, habuerat [*](fossata eorum Salm., Peter; fossatorum P. sed om. in P. )

p.436
conditorum ut vacillare dispositio Romana non posset; verum artibus Philippi primum naves frumentariae sunt aversae, deinde in ea loca deducti sunt milites in quibus annonari non posset, hinc Gordiano infestos milites statim reddidit, non intellegentes artibus Philippi iuvenem esse deceptum, sed Philippus etiam hoc addidit ut rumorem per milites spargeret adulescentem esse Gordianum, imperium non posse regere, melius esse illum imperare qui militem gubernaret, qui rem publicam sciret, corrupit praeterea etiam principes, effectumque ut palam Philippus ad imperium posceretur. amici Gordiani primum vehementissime resistebant, sed cum milites fame vincerentur, imperium Philippo mandatum est, iussumque a militibus ut quasi tutor eius Philippus cum eodem Gordiano pariter imperaret.

Suscepto igitur imperio, cum et Philippus se contra Gordianum superbissime ageret, et ille se imperatorem atque imperatorum prolem et virum nobilissimae familiae recognosceret nec ferre posset improbitatem hominis ignobilis, apud duces et milites adstante praefecto Maecio Gordiano, adfini suo, in tribunali conquestus est, sperans posse imperium Philippo abrogari, sed hac conquestione nihil egit, cum illum incusasset, quod immemor beneficiorum eius sibi minus gratus exsisteret. et cum milites rogasset, cum aperte duces ambisset, factione Philippi minor apud omnes fuit. denique cum se videret [*](Otherwise unknown. )

p.438
minorem haberi, petiit ut aequale saltem inter eos esset imperium, nec impetravit. dehinc petiit ut loco Caesaris haberetur, neque id obtinuit, petiit etiam ut praefecti loco esset Philippo, quod et ipsum negatum est. ultimae preces fuerunt, ut eum Philippus pro duce haberet et pateretur vivere, ad quod quidem paene consenserat Philippus, ipse tacitus sed omnia per amicos agens nutibus atque consiliis. verum cum secum ipse cogitaret amore populi Romani et senatus circa Gordianum et totius Africae ac Syriae totiusque orbis Romani, cum et nobilis esset et nepos ac filius imperatorum et bellis gravibus totam rem publicam liberasset, posse fieri ut flexa quandocumque militum voluntate Gordiano redderetur imperium repetenti, cum in Gordianum irae militum famis causa vehementes essent, clamantem e conspectu duci iussit ac despoliari et occidi, quod cum primo dilatum esset, post ut iussit impletum est. ita Philippus impie non iure obtinuit imperium.