Gordiani Tres

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.

Dexippus quidem adseverat ex filio Gordiani tertium [*](militaris P, Peter. )

p.422
Gordianum esse natum. at posteaquam constitit apud veteranos quoque solum Gordianum imperare, inter populum et milites ac veteranos pax roborata est, et hic finis belli intestini fuit, cum esset delatus Gordiano puero consulatus, sed indicium non diu imperaturi Gordiani hoc fuit quod eclipsis solis facta est, ut nox crederetur, neque sine luminibus accensis quicquam agi posset, post haec tamen voluptatibus et deliciis populus Romanus vacavit, ut ea quae fuerant aspere gesta mitigaret. Venusto et Sabino consulibus inita est factio in Africa contra Gordianum tertium duce Sabiniano; quem Gordianus per praesidem Mauretaniae obsessum a coniuratis ita oppressit ut ad eum tradendum Carthaginem omnes venirent et crimina confitentes et veniam sceleribus postulantes, finita igitur sollicitudine in Africa Gordiano iam iterum et Pompeiano consulibus bellum Persicum natum est. quando et adulescens Gordianus, priusquam ad bellum proficis- [*](Dexippus natum del. by Becker and Peter. )
p.424
ceretur, et duxit uxorem filiam Misithei, doctissimi viri. quem causa eloquentiae dignum parentela sua putavit et praefectum statim fecit, post quod non puerile iam et contemptibile videbatur imperium, si quidem et optimi soceri consiliis adiuvaretur, et ipse pro parte [*]() aliquantulum saperet nec per spadones ac ministros aulicos matris vel ignorantia vel [*]() coniventia venderetur.

Exstat denique et soceri eius ad eum epistula et ipsius Gordiani ad socerum, qua intellegitur eius saeculum emendatius ac diligentius socero adiuvante perfectum, quarum exemplum hoc est: Domino filio et Augusto Misitheus socer et praefectus, evasisse nos gravem temporum maculam, qua per spadones et per illos qui amici tibi videbantur (erant autem vehementes inimici) omnia vendebantur, voluptati est, [*]() et eo magis, quo tibi gratior emendatio est, ut, si qua vitia fuerunt, tua non fuisse satis constet, mi fili venerabilis, neque enim quisquam ferre potuit datas eunuchis suffragantibus militum praeposituras, negatum laboribus praemium, aut interemptos aut liberatos pro libidine atque mercede quos [*](parte Peter; pietate P.) [*](uel om. in P.) [*](est om. in P. )

p.426
non decebat, vacuatum aerarium, per eos qui cottidie insidiosissime frequentabant initas factiones, ut tu decipereris, cum inter se de bonis pessimi quique haberent ante consilia tibimet suggerenda, bonos pellerent, detestandos insinuarent, omnes postremo tuas fabulas venderent. dis igitur gratias, quod volente te [*]() ipso emendata res est. delectat sane boni esse principis socerum et eius qui omnia requirat et omnia velit scire et qui pepulerit homines per quos antea velut in auctione positus nundinatus est.

Item Gordiani ad ipsum: Imperator Gordianus Augustus Misitheo patri et praefecto, nisi di omnipotentes Romanum tuerentur imperium, etiam nunc per emptos spadones velut in hasta positi venderemur. denique nunc demum intellego, neque Feliciones praetorianis cohortibus praeponi debuisse, neque Serapammoni quartam legionem credendam fuisse, et, ut omnia dinumerare mittam, [*]() multa non esse facienda quae feci; sed dis gratias, quod te insinuante, qui nihil vendis, didici ea quae inclusus scire non poteram, quid enim facerem, quod et mater nos [*]() venderet et consilio cum Gaudiano et Reverendo et Montano habito vel laudaret aliquos vel vituperaret, et illorum consensu quasi testium [*](te Peter 1; in te P.) [*](ut dinumerare mittam, non fuisse Haupt, Peter2; ut dinumera em multa non esse P.) [*](et mater nos Petschenig; ad mauros P; Admau † nos Peter. )

p.428
quod dixerat ad probaret? mi pater, verum audias velim: miser est imperator apud quem vera reticentur, qui cum ipse publice ambulare non possit, necesse est ut audiat et vel audita vel a plurimis roborata confirmet. His epistulis intellectum est adulescentem soceri consiliis emendatum atque correctum. et Misithei quidem epistulam Graecam quidam fuisse dicunt, sed in hanc sententiam, tantum autem valuit eius gravitas et sanctimonia, ut ex obscurissimo praeter nobilitatem gestis etiam Gordianum clarum principem fecerit.

Fuit terrae motus eo usque gravis imperante Gordiano, ut civitates etiam terrae hiatu cum populis deperirent. ob quae sacrificia per totam urbem totumque orbem terrarum ingentia celebrata sunt. et Cordus quidem dicit inspectis libris Sibyllinis celebratisque omnibus quae illic iussa videbantur mundanum malum esse sedatum. Sedato terrae motu Praetextato et Attico consulibus Gordianus aperto Iano gemino, quod signum erat indicti belli, profectus est contra Persas cum exercitu ingenti et tanto auro, ut vel auxiliis vel militibus [*](adprobaret sugg. by Peter; adprobarem P. )

p.430
facile Persas evinceret. fecit iter in [*]() Moesiam atque in ipso procinctu quicquid hostium in Thraciis fuit delevit, fugavit, expulit atque summovit. inde per Syriam Antiochiam venit, quae a Persis iam tenebatur, illic frequentibus proeliis pugnavit et vicit Sapore Persarum rege summoto. et post Artaxansen et Antiochiam recepit et Carrhas et Nisibin, quae