Maximini Duo
Scriptores Historiae Augustae
Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
Bibisse autem illum saepe in die vini Capitolinam amphoram constat, comedisse et quadraginta libras carnis, ut autem Cordus dicit, etiam sexaginta. quod satis constat, holeribus semper abstinuit, a frigidis prope semper, nisi cum illi potandi necessitas, sudores saepe suos excipiebat et in calices vel in vasculum mittebat, ita ut duos vel tres sextarios sui sudoris ostenderet. Hic diu sub Antonino Caracallo ordines duxit centuriatos et ceteras militares dignitates saepe tractavit. sub Macrino, quod eum qui imperatoris sui filium occiderat vehementer odisset, a militia desiit et in Thracia in vico ubi genitus fuerat possessiones comparavit ac semper cum Gothis commercia exercuit, amatus est autem unice a Getis quasi eorum civis. Alani quicumque ad ripam venerunt amicum eum donis vicissim recurrentibus adprobabant. Sed occiso Macrino cum filio suo, ubi Heliogabalum quasi Antonini filium imperatorem comperit, iam maturae aetatis ad eum venit petiitque, ut quod avus eius Severus iudicii circa se habuerat, et ipse haberet, sed [*]() apud impurum hominem valere nihil potuit. nam dicitur cum eo iocatus esse Heliogabalus [*](sed om. in P. )
Aiacem alii vocabant, a suo exercitu dimoveret. fuit igitur sub homine impurissimo tantum honore tribunatus, sed numquam ad manum eius accessit, numquam illum salutavit per totum triennium huc atque illuc discurrens; modo agris, modo otio, modo fictis languoribus occupatus est. Occiso Heliogabalo, ubi primum [*]() comperit Alexandrum principem nominatum, Romam contendit. quem Alexander miro cum gaudio, mira cum gratulatione suscepit, ita [*]() ut in senatu verba faceret talia: Maximinus, patres conscripti, tribunus, cui ego latum clavum addidi, ad me confugit, qui sub impura illa belua militare non potuit, qui apud divum parentem meum Severum tantus fuit quantum illum fama comperitis. statim denique illum tribunum legionis quartae ex tironibus, quam ipse composuerat, dedit et [*]() [*](dicens: diceris Editor; dicens P, Peter1; diceris Mommsen, Peter2.) [*](Here follows in P the misplaced portion of the Vita Alexandri, c. xliii. 1, fecisset et, to c. lviii. 1, de Isauria; see Intro, to Vol. i. p. xxxiii. The portion of the Vita Maxim, beginning comperit Alexandrum and ending omnes qui mecum, c. xviii. 2, has been similarly transferred to Max.-Balb., viii. 2, after homines vulgar es.) [*](ita om. in P. ) [*](et om. in P. )
Accepta igitur legione statim eam exercere coepit, quinta quaque die iubebat milites decurrere, inter [*]() se simulacra bellorum agere, gladios, loricas, galeas, scuta, tunicas et omnia arma illorum cottidie circumspicere; calciamenta quin etiam ipse prospiciebat, prorsus autem ut patrem militibus praeberet, sed cum eum quidam tribuni reprehenderent, dicentes, Quid tantum laboras, cum eius loci iam sis, ut ducatum possis accipere? ille dixisse fertur, Ego vero, quo maior fuero, tanto plus laborabo. exercebat cum militibus ipse luctamina, quinos, senos et septenos iam grandaevus ad terram prosternens. denique invidentibus cunctis, cum quidam tribunus superbior, magni corporis, virtutis notae atque ideo ferocior, ei dixisset, Non magnam rem facis, si tribunus tuos milites vineis, ille ait Visne congrediamur? cumque adversarius adnuisset, venientem contra se palma in pectus percussum supinum reiecit et continuo dixit, Date alium, sed tribunum. [*](inter Madvig; in P, Peter. )