Maximini Duo

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.

Interest scire quale senatus consultum fuerit vel qui dies urbis, cum est nuntiatus interemptus Maximinus. iam primum is, qui ex Aquileiensi Romam missus fuerat, tanto impetu mutatis animalibus cucurrit, ut quarta die Romam veniret, cum apud Ravennam Maximum reliquisset, et forte dies ludorum erat, cum subito sedente Balbino et Gordiano theatrum nuntius ingressus est, atque, antequam aliquid indicaretur, omnis populus exclamavit, Maximinus occisus est. ita et nuntius praeventus et imperatores, qui aderant, gaudium publicum nutu et consensu indicaverunt. soluto igitur spectaculo omnes statim ad suas religiones convolarunt, atque inde ad senatum principes, populus ad contionem cucurrerunt.

Senatus consultum hoc fuit: Recitatis in senatu per Balbinum Augustum litteris adclamavit senatus: Hostes populi Romani [*]() di persequuntur. Iuppiter optime, tibi gratias. Apollo venerabilis, tibi gratias. Maxime Auguste, tibi gratias. Balbine Auguste, tibi gratias. Divis Gordianis templa decernimus. Maximini nomen olim erasum nunc animis eradendum. hostis publici caput in profluentem abiciatur. corpus eius nemo sepeliat, qui senatui mortem minatus est, ut [*](So P, Peter1; senatus hostes, populi E. hostes Kellerbauer, Peter2. )

p.364
merebatur, occisus est. qui senatui vincula minatus est, ut debebat, interemptus est. sanctissimi imperatores, gratias vobis agimus. Maxime, Balbine, Gordiane, di vos servent. victores hostium omnes desideramus, praesentiam Maximi omnes desideramus. Balbine Auguste, di te servent. praesentem annum consules vos ornetis. in loco Maximini Gordianus sufficiatur. post rogatus sententiam Cuspidius Celerinus haec verba habuit: Patres conscripti, eraso nomine Maximinorum appellatisque divis Gordianis victoriae causa principibus nostris Maximo, Balbino et Gordiano statuas cum elephantis decernimus, currus triumphales decernimus, statuas equestres decernimus, tropaea de- cernimus. post haec misso senatu supplicationes per totam urbem decretae, victores principes in Palatium se receperunt, de quorum vita in alio libro deinceps dicemus. MAXIMINUS IUNIOR

De1 huius genere superius dictum est, ipse autem pulchritudinis fuit tantae, ut passim amatus sit a procacioribus feminis, nonnullae etiam optaverunt de eo concipere, proceritatis videbatur posse illius esse, ut ad paternam staturam pervenire t, si quidem anno vicensimo et primo periit, in ipso flore iuventutis, ut aliqui autem dicunt octavo decimo, litteris et Graecis et Latinis imbutus ad primam disciplinam. [*](de om. in P. )

p.366
nam usus est magistro Graeco litteratore Fabillo, cuius epigrammata Graeca multa et exstant, maxime in imaginibus ipsius pueri, qui versus Graecos fecit ex illis Latinis Vergilii, cum ipsum puerum describeret: Qualis ubi Oceani perfusus lucifer unda extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit, talis erat iuvenis patrio sub nomine clarus. grammatico Latino usus est Philemone, iuris perito Modestino, oratore Titiano, filio Titiani senioris, qui provinciarum libros pulcherrimos scripsit et qui dictus est simia temporis sui, quod cuncta esset imitatus, habuit et Graecum rhetorem Eugamium sui temporis clarum. Desponsa illi erat Iunia Fadilla, proneptis Antonini; quam postea accepit Toxotius, eiusdem familiae senator, qui periit post praeturam, cuius etiam poemata exstant, manserunt autem apud eam arrae regiae, quae tales (ut Iunius Cordus loquitur, qui harum
p.368
rerum persecutor estx) fuisse dicuntur: monolinum de albis novem, reticulum cum [*]() prasinis undecim, dextrocherium cum costula de hyacinthis quattuor, praeter vestes auratas et omnes regias [*]() ceteraque insignia sponsaliorum.