Maximini Duo
Scriptores Historiae Augustae
Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
cum igitur frustra obsideret Aquileiam Maximinus, legatos in eandem urbem misit, quibus populus paene consenserat, nisi Menophilus cum collega restitisset, dicens etiam deum Belenum per haruspices respondisse [*]() Maximinum esse vincendum. unde etiam postea Maximiniani milites iactasse dicuntur Apollinem contra se pugnasse debere, nec illam Maximi aut senatus sed deorum fuisse victoriam. quod quidam idcirco ab his fictum esse dicunt, quod erubescebant armati sic paene ab inermibus victi, ponte itaque cupis facto Maximinus fluvium transiit et de proximo Aquileiam obsidere coepit, ingens autem oppugnatio et discrimen tunc fuit, cum se cives sulphure et flammis ceterisque huiusmodi propugnaculis a militibus defenderent; quorum alii nudabantur armis, aliorum vestes incendebantur, aliorum oculi exstinguebantur, diruebantur etiam machinamenta. inter haec Maximinus cum filio adulescente, quem Caesarem appellaverat, circumire muros, quantum a teli iactu satis tutus esse posset, [*](propugnatio Salm., Peter; oppugnatio P.) [*](pondisse P; spopondisse Edit. princ. )
Quare Maximinus sperans suorum ignavia bellum trahi duces suos interemit, eo tempore quo minime oportebat, unde sibi milites etiam iratiores reddidit, huc accedebat quod deficiebatur commeatibus, quia senatus ad omnes provincias et portuum custodes litteras dederat, ne aliquid commeatuum in Maximini potestatem veniret, miserat praeterea per omnes civitates praetorios et quaestorios viros, qui ubique custodias agerent et omnia contra Maximinum de tenderent, effectum denique est ut obsessi angustias obsidens ipse pateretur, nuntiabatur inter haec orbem terrarum consensisse in odium Maximini. quare timentes milites, quorum adfectus in Albano monte erant, medio forte die, cum a proelio quiesceretur, et Maximinum et filium eius in tentorio positos occiderunt eorumque capita praefixa contis Aquileiensibus demonstrarunt. in oppido igitur vicino statim Maximini statuae atque imagines depositae sunt, et eius praefectus praetorii occisus est cum amicis clarioribus. missi etiam Romam capita sunt eorum.
Hic finis Maximinorum fuit, dignus crudelitate patris, indignus bonitate filii, quibus mortuis ingens laetitia provincialium, dolor gravissimus barbarorum. [*](See Max.-Balb., x. 1. ) [*](The Legio II. Parthica; see note to Carae, ii. 7. ) [*](Another version is given in c. xxxii. 5. ) [*](Especially the Pannonian and Thracian soldiers, who had made him emperor; see Herodian, viii. 6, 1. )