Maximini Duo

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.

cum igitur frustra obsideret Aquileiam Maximinus, legatos in eandem urbem misit, quibus populus paene consenserat, nisi Menophilus cum collega restitisset, dicens etiam deum Belenum per haruspices respondisse [*]() Maximinum esse vincendum. unde etiam postea Maximiniani milites iactasse dicuntur Apollinem contra se pugnasse debere, nec illam Maximi aut senatus sed deorum fuisse victoriam. quod quidam idcirco ab his fictum esse dicunt, quod erubescebant armati sic paene ab inermibus victi, ponte itaque cupis facto Maximinus fluvium transiit et de proximo Aquileiam obsidere coepit, ingens autem oppugnatio et discrimen tunc fuit, cum se cives sulphure et flammis ceterisque huiusmodi propugnaculis a militibus defenderent; quorum alii nudabantur armis, aliorum vestes incendebantur, aliorum oculi exstinguebantur, diruebantur etiam machinamenta. inter haec Maximinus cum filio adulescente, quem Caesarem appellaverat, circumire muros, quantum a teli iactu satis tutus esse posset, [*](propugnatio Salm., Peter; oppugnatio P.) [*](pondisse P; spopondisse Edit. princ. )

p.358
nunc suos verbis, nunc oppidanos rogare. verum nihil profecit, nam multa et in eum crudelitatis causa et in filium, qui speciosissimus erat, probra congesta sunt.

Quare Maximinus sperans suorum ignavia bellum trahi duces suos interemit, eo tempore quo minime oportebat, unde sibi milites etiam iratiores reddidit, huc accedebat quod deficiebatur commeatibus, quia senatus ad omnes provincias et portuum custodes litteras dederat, ne aliquid commeatuum in Maximini potestatem veniret, miserat praeterea per omnes civitates praetorios et quaestorios viros, qui ubique custodias agerent et omnia contra Maximinum de tenderent, effectum denique est ut obsessi angustias obsidens ipse pateretur, nuntiabatur inter haec orbem terrarum consensisse in odium Maximini. quare timentes milites, quorum adfectus in Albano monte erant, medio forte die, cum a proelio quiesceretur, et Maximinum et filium eius in tentorio positos occiderunt eorumque capita praefixa contis Aquileiensibus demonstrarunt. in oppido igitur vicino statim Maximini statuae atque imagines depositae sunt, et eius praefectus praetorii occisus est cum amicis clarioribus. missi etiam Romam capita sunt eorum.

Hic finis Maximinorum fuit, dignus crudelitate patris, indignus bonitate filii, quibus mortuis ingens laetitia provincialium, dolor gravissimus barbarorum. [*](See Max.-Balb., x. 1. ) [*](The Legio II. Parthica; see note to Carae, ii. 7. ) [*](Another version is given in c. xxxii. 5. ) [*](Especially the Pannonian and Thracian soldiers, who had made him emperor; see Herodian, viii. 6, 1. )

p.360
Sed milites interfectis publicis hostibus recepti sunt ab oppidanis rogantes, et primum ita ut ante imagines Maximi et Balbini et Gordiani adorarent, cum omnes dicerent priores Gordianos in deos relatos. post hoc ingens ex Aquileia commeatus in castra, quae laborabant fame, propere [*]() traductus refectisque [*]() militibus alia die ad contionem ventum est, et omnes in Maximi et Balbini verba iurarunt, Gordianos priores divos appellantes. Dici vix potest quanta laetitia fuerit, cum Romam per Italiam caput Maximini ferretur, occurrentibus cunctis ad gaudium publicum, et Maximus quidem, quem multi Pupienum putant, apud Ravennam bellum parabat per Germanorum auxilia, qui ubi [*]() comperit consensisse exercitum sibi et collegis suis, occisos autem esse Maximinos, statim [*]() dimissis Germanorum auxiliis, quae sibi contra hostem paraverat, Romam laureatas litteras misit, quae in urbe [*]() ingentem laetitiam fecerunt, ita ut omnes per aras et templa et sacella et loca religiosa gratias agerent. Balbinus autem, homo timidior natura et qui, cum Maximini nomen audiret, etiam tremeret, hecatomben fecit iussitque per omnes civitates pare sacrificio supplicari. deinde Maximus Romam venit senatumque ingressus [*](propere Peter1, Jordan; p~ P; pretio Peter2.) [*](refectisque Peter; fecistisque P.) [*](qui ubi P, Novák; atque ibi Peter. ) [*](quare statim P, Peter; quare dei. by Eyssenhardt and Novák.) [*](urbe Damsté; urbem P, Peter. )
p.362
actis sibi gratiis contionem habuit, atque inde in Palatium cum Balbino et Gordiano victores se receperunt.

Interest scire quale senatus consultum fuerit vel qui dies urbis, cum est nuntiatus interemptus Maximinus. iam primum is, qui ex Aquileiensi Romam missus fuerat, tanto impetu mutatis animalibus cucurrit, ut quarta die Romam veniret, cum apud Ravennam Maximum reliquisset, et forte dies ludorum erat, cum subito sedente Balbino et Gordiano theatrum nuntius ingressus est, atque, antequam aliquid indicaretur, omnis populus exclamavit, Maximinus occisus est. ita et nuntius praeventus et imperatores, qui aderant, gaudium publicum nutu et consensu indicaverunt. soluto igitur spectaculo omnes statim ad suas religiones convolarunt, atque inde ad senatum principes, populus ad contionem cucurrerunt.

Senatus consultum hoc fuit: Recitatis in senatu per Balbinum Augustum litteris adclamavit senatus: Hostes populi Romani [*]() di persequuntur. Iuppiter optime, tibi gratias. Apollo venerabilis, tibi gratias. Maxime Auguste, tibi gratias. Balbine Auguste, tibi gratias. Divis Gordianis templa decernimus. Maximini nomen olim erasum nunc animis eradendum. hostis publici caput in profluentem abiciatur. corpus eius nemo sepeliat, qui senatui mortem minatus est, ut [*](So P, Peter1; senatus hostes, populi E. hostes Kellerbauer, Peter2. )

p.364
merebatur, occisus est. qui senatui vincula minatus est, ut debebat, interemptus est. sanctissimi imperatores, gratias vobis agimus. Maxime, Balbine, Gordiane, di vos servent. victores hostium omnes desideramus, praesentiam Maximi omnes desideramus. Balbine Auguste, di te servent. praesentem annum consules vos ornetis. in loco Maximini Gordianus sufficiatur. post rogatus sententiam Cuspidius Celerinus haec verba habuit: Patres conscripti, eraso nomine Maximinorum appellatisque divis Gordianis victoriae causa principibus nostris Maximo, Balbino et Gordiano statuas cum elephantis decernimus, currus triumphales decernimus, statuas equestres decernimus, tropaea de- cernimus. post haec misso senatu supplicationes per totam urbem decretae, victores principes in Palatium se receperunt, de quorum vita in alio libro deinceps dicemus. MAXIMINUS IUNIOR

De1 huius genere superius dictum est, ipse autem pulchritudinis fuit tantae, ut passim amatus sit a procacioribus feminis, nonnullae etiam optaverunt de eo concipere, proceritatis videbatur posse illius esse, ut ad paternam staturam pervenire t, si quidem anno vicensimo et primo periit, in ipso flore iuventutis, ut aliqui autem dicunt octavo decimo, litteris et Graecis et Latinis imbutus ad primam disciplinam. [*](de om. in P. )

p.366
nam usus est magistro Graeco litteratore Fabillo, cuius epigrammata Graeca multa et exstant, maxime in imaginibus ipsius pueri, qui versus Graecos fecit ex illis Latinis Vergilii, cum ipsum puerum describeret: Qualis ubi Oceani perfusus lucifer unda extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit, talis erat iuvenis patrio sub nomine clarus. grammatico Latino usus est Philemone, iuris perito Modestino, oratore Titiano, filio Titiani senioris, qui provinciarum libros pulcherrimos scripsit et qui dictus est simia temporis sui, quod cuncta esset imitatus, habuit et Graecum rhetorem Eugamium sui temporis clarum. Desponsa illi erat Iunia Fadilla, proneptis Antonini; quam postea accepit Toxotius, eiusdem familiae senator, qui periit post praeturam, cuius etiam poemata exstant, manserunt autem apud eam arrae regiae, quae tales (ut Iunius Cordus loquitur, qui harum
p.368
rerum persecutor estx) fuisse dicuntur: monolinum de albis novem, reticulum cum [*]() prasinis undecim, dextrocherium cum costula de hyacinthis quattuor, praeter vestes auratas et omnes regias [*]() ceteraque insignia sponsaliorum.

Adulescens autem ipse Maximinus superbiae fuit insolentissimae, ita ut etiam, cum pater suus, homo crudelissimus, plerisque honoratis adsurgeret, ille resideret, vitae laetioris, vini parcissimus, cibi avidus, maxime silvestris, ita ut nonnisi aprunam, anates, grues et omnia captiva ederet, infamabant eum ob nimiam pulchritudinem amici Maximi et Balbini et Gordiani et maxime senatores, qui speciem illam velut divinitus lapsam incorruptam esse noluerunt. denique illo tempore quo circum Aquileiam muros circumiens cum patre deditionem urbis petebat, nihil aliud ei quam spurcities obiecta est, quae longe ab illius fuit vita. vestibus tam ad curatus fuit ut nulla mulier nitidior esset in mundo. amicis paternis inmane quantum obsecutus est, sed ut donaret ac largiretur. nam in salutationibus superbissimus erat et manum porrigebat et genua sibi osculari patiebatur, nonnumquam etiam pedes; quod numquam passus est senior Maximinus, qui dicebat: Di prohibeant, ut quisquam ingenuorum pedibus meis osculum rigat. et quoniam ad Maximinum seniorem revertimur, res iucunda praetereunda non est. nam cum esset Maximinus pedum, ut diximus, octo et prope semis, calciamentum eius, id est campagum regium, quidam in [*](qui h. r. persecutor est Lenze; h. r. persecutores P; ut h. r. persecutor est Petschenig, Peter2.) [*](cum ins. by Peter; om. in P.) [*](omnes regias P, Damsté, Lenze; gemmis ornatas Peter. )

p.370
luco, qui est inter [*]() Aquileiam et Arciam. posuerunt, quod constitit pede maius fuisse hominis vestigii mensura, unde etiam vulgo tractum est, cum de longis et ineptis hominibus diceretur caliga Maximini. quod idcirco indidi, ne quis Cordum legeret me praetermisisse crederet aliquid quod ad rem [*]() pertineret, sed redeam ad filium.