Maximini Duo
Scriptores Historiae Augustae
Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
a senatu Augusti, interfecti deinde omnes delatores, omnes accusatores, omnes amici Maximini. interfectus est Sabinus praefectus urbis percussus in populo. Ubi haec gesta sunt, senatus magis timens Maximinum aperte ac libere hostes appellat Maximinum et eius filium, litteras deinde mittit ad omnes provincias, ut communi saluti libertatique subveniant; quae auditae sunt ab omnibus, denique ubique amici et administratores et duces, tribuni et milites Maximini interfecti sunt; paucae civitates fidem hosti publico servaverunt, quae proditis iis qui missi ad eos fuerant ad Maximinum cito per indices detulerunt. Litterarum senatus exemplum hoc fuit: Senatus populusque Romanus per Gordianos principes a tristissima belua liberari coeptus proconsulibus, praesidibus, legatis, ducibus, tribunis, magistratibus ac singulis civitatibus et municipiis et oppidis et vicis et castellis salutem, quam nunc primum recipere coepit, dicit. dis faventibus Gordianum proconsularem, virum sanctissimum et gravissimum senatorem, principem meruimus, Augustum appellavimus, nec solum illum, sed etiam in subsidium rei publicae filium eius Gordianum nobilem iuvenem, vestrum nunc est consentire ad salutem rei publicae obtinendam et ad scelera defendenda et ad illam beluam atque illius amicos, ubicumque
Senatus consultum autem hoc fuit: Cum ventum esset in Aedem Castorum die VI kal. Iuliarum, acceptas litteras Iunius Silanus consul ex Africa Gordiani imperatoris, patris patriae, proconsulis recitavit: Invitum me, patres conscripti, iuvenes, quibus Africa tuenda commissa est, ad imperium vocarunt. sed intuitu vestri necessitatem libens sustineo, vestrum est aestimare quid velitis, nam ego usque ad senatus iudicium incertus et varius fluctuabo. lectis litteris statim senatus adclamavit: Gordiane Auguste, di te servent. felix imperes, tu nos liberasti, salvus imperes, tu nos liberasti, per te salva res publica, omnes tibi gratias agimus. item consul rettulit: Patres conscripti, de Maximinis quid placet? responsum est: Hostes, hostes, qui eos occiderit, praemium merebitur. item consul dixit: De amicis Maximini quid videtur? adclamatum est: Hostes, hostes. qui eos occiderit, praemium merebitur. item adclamatum est: Inimicus senatus in crucem tollatur, hostis senatus ubicumque feriatur. inimici senatus vivi exurantur. Gordiani Augusti, di vos servent. ambo feliciter agatis, ambo feliciter imperetis. nepoti Gordiani praeturam decernimus, nepoti Gordiani con- [*](At the southern corner of the Forum; three of its columns are still standing. ) [*](This date is incorrect; see note to Max.-Balb., xv. 7. ) [*](For other acclamations see note to Alex., vi. 1. ) [*](See c. xx. 2 and note. )
Ubi hoc senatus consultum Maximinus accepit, homo natura ferus, sic exarsit, ut non hominem sed beluam putares, iaciebat se in parietes, nonnumquam terrae se prosternebat, exclamabat incondite, arripiebat gladium, quasi senatum posset occidere, conscindebat vestem regiam, aulicos [*]() verberibus adficiebat, et nisi de medio recessisset, ut quidam sunt auctores, oculos filio adulescentulo sustulisset. causa autem iracundiae contra filium haec fuit, quod eum Romam ire iusserat, cum primum imperator factus est, et ille patris nimio amore neglexerat. putabat autem quod, si ille Romae fuisset, nihil [*]() ausurus esset senatus. [*]() ardentem igitur iracundia amici intra cubiculum receperunt, sed cum furorem suum tenere non posset, ut oblivionem cogitationis acciperet, vino se primo die obruisse dicitur eo usque ut quid actum esset ignoraret. alia die admissis amicis, qui eum videre non poterant sed tacebant atque [*]() factum senatus tacite laudabant, consilium habuit quid facto opus esset, de [*]() consilio ad contionem processit, in qua contione multa in Afros, multa in Gordianum, plura in senatum dixit, cohortatusque milites ad communes iniurias vindicandas. [*](aulicos Kellerbauer; alios P, Peter.) [*](et nihil P, Peter. ) [*](senatus om. in P.) [*](atque Obrecht; et qui P, Peter. ) [*](sed P. )
Contio denique omnis militaris fuit, cuius hoc exemplum est: Conmilitones, rem vobis notam proferimus. Afri fidem fregerunt, nam quando tenuerunt? Gordianus senex debilis et morti vicinus sumpsit imperium. sanctissimi autem patres conscripti illi, qui et Romulum et Caesarem occiderunt, me hostem iudicaverunt, cum pro his pugnarem et ipsis vincerem, nec solum me sed etiam vos et omnes qui mecum [*]() sentiunt, et Gordianos, patrem ac filium, Augustos vocarunt. ergo si viri estis, si vires habetis, eamus contra senatum et Afros, quorum omnium bona vos habebitis. dato igitur stipendio, et quidem ingenti, Romam versus cum exercitu proficisci coepit.
Sed Gordianus in Africa primum a Capeliano quodam agitari coepit, cui Mauros regenti successorem dederat, contra quem filium iuvenem cum misisset, acerrima pugna interfecto filio ipse laqueo vitam finiit, sciens et in Maximino multum esse roboris et in Afris nihil virium, multum quin immo perfidiae, tunc Capelianus victor pro Maximino omnes Gordiani mortui [*]() partium in Africa interemit atque proscripsit nec cuiquam pepercit, prorsus ut ex animo Maximini videretur haec facere, civitates denique subdidit, [*]() fana [*](Here ends the portion of this Vita that has been transferred in P to Max.-Balb., viii. 2; see note to c. v. 3. ) [*](mortui Lenze; metu P, Peter; metu dei. by Cas.) [*](subdidit Peter; subiit P1; subuertit P corr. )
Haec ubi Romam nuntiata sunt senatus, Maximini et naturalem et iam necessariam crudelitatem timens mortuis duobus Gordianis, Maximum ex praefecto urbi et qui plurimas dignitates praecipue gessisset, ignobilem genere sed virtutibus clarum, et Balbinum, [*]() moribus delicatiorem, imperatores creavit. quibus a populo Augustis appellatis per milites et eundem populum etiam parvulus nepos Gordiani Caesar est dictus, tribus igitur imperatoribus contra Maximinum fulta res publica est. horum tamen Maximus vita severior, prudentia gravior, virtute constantior. denique ipsi contra Maximinum et senatus et Balbinus bellum crediderunt, profecto igitur ad bellum Maximo contra Maximinum Balbinus Romae bellis intestinis et domesticis seditionibus urguebatur [*](et Balbinum om. in P1; et Clodium Balbinum (cf. Gord., x. 1; xxii. 1) P corr., Peter. )
acrior denique Italiam ingressus est. ubi cum comperisset Maximum contra se missum, vehementius saeviens quadrato agmine Emonam venit, sed provincialium omnium consilium hoc fuit, ut sublatis omnibus quae victum praebere possent intra civitates se reciperent, ut Maximinus cum exercitu fame urgueretur. denique ubi primum castra in campo posuit neque quicquam commeatuum repperit, incensus contra eum exercitus suus, quod fame in Italia laboraret, in qua post Alpes recreari se posse credebat, murmurare primum coepit, deinde etiam aliqua libere dicere, haec cum vellet vindicare, multum exarsit exercitus sed [*]() odium tacitum in tempus distulit, quod loco suo statim prodidit, plerique sane dicunt ipsam Emonam vacuam et desertam inventam esse a Maximino, stulte laetante quod quasi sibi civitas tota cessisset. [*](Peter suggests as a reading to fill the lacuna: praecipue duobus praetorianis a Gallicano et Maecenate et instantibus contra praetorianos per populum; cf. Gord., xxii. 8. ) [*](sed Peter; et P. )