Alexander Severus

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.

Soles quaerere, Constantine maxime, quid sit quod hominem Syrum et alienigenam talem principem fecerit, cum tot Romani generis, tot aliarum provinciarum reperiantur improbi, impuri, crudeles, abiecti, iniusti, libidinosi. iam primum possum de bonorum virorum respondere sententia [*](curis priuatis Madvig; curas priuatis P; curas de priuatis Salm., Peter. )

p.308
potuisse natura, quae ubique una mater est, bonum principem nasci, deinde timore, quod pessimus esset occisus, hunc optimum factum, sed quia verum est suggerendum, Clementiae ac Pietati tuae lecta reserabo. notum est illud Pietati tuae, quod in Mario Maximo legisti, meliorem esse rem publicam et prope tutiorem, in qua princeps malus est, ea, in qua sunt amici principis mali, si quidem unus malus potest a plurimis bonis corrigi, multi autem mali non possunt ab uno quamvis bono ulla ratione superari. et id quidem ab Homullo ipsi Traiano dictum est, cum ille diceret Domitianum pessimum fuisse, amicos autem bonos habuisse, atque ideo illum magis odio fuisse, qui rem publicam peioris vitae hominibus mandaverit, [*]() quia melius est unum malum pati quam multos.

Sed ut ad rem redeam, Alexander quidem et ipse optimus fuit [*]() et optimae matris consiliis usus est. at tamen amicos sanctos et venerabiles habuit, non malitiosos, non furaces, non factiosos, non callidos, non ad malum consentientes, non bonorum inimicos, non libidinosos, non crudeles, non circumventores sui, non inrisores, non qui illum quasi fatuum circumducerent, sed sanctos, venerabiles, continentes, religiosos, amantes principis sui, et qui de illo nec ipsi riderent nec risui esse vellent, qui nihil venderent, [*](qui hominibus commendauerat Edit. princ.; mandauerit Ellis; quae rem p. temporis uitae ille P, susp. by Peter.) [*](After fuit P has nam hoc nemo uult nisi bonus; del. by Jordan and Peter. )

p.310
nihil mentientur, nihil fingerent, numquam deciperent existimationem principis sui sed amarent. huc accedit quod eunuchos nec in consiliis nec in ministeriis habuit, qui soli principes perdunt, dum eos more gentium aut regum Persarum volunt vivere, qui eos a populo et amicis summovent, [*]() qui internuntii sunt aliud quam respondetur saepe referentes, claudentes principem suum et agentes ante omnia, ne quid sciat, qui cum empti sint et servi fuerint, [*]() quid tandem possunt boni sapere? erat denique eius ipsius sententia, Ego de praefectorum et consulum et senatorum capitibus mancipia aere empta iudicare non patior.

Scio, imperator, quod periculo ista dicantur apud imperatorem, qui talibus serviit, sed salva re publica posteaquam intellexisti quid mali clades istae habeant et quemadmodum principes circumveniant, et tu eos eo loci habes ut nec chlamyde uti iusseris sed de necessitatibus domesticis delegaris. Iam illud insigne, quod solum intra Palatium praeter praefectum et Ulpianum quidem neminem vidit nec dedit alicui facultatem vel fumorum vendendorum de se vel sibi de alis male loquendi, maxime occiso Turino, qui illum quasi fatuum et vecordem saepe vendiderat, his accessit, quod amicos et parentes [*](amicis summouent Cod. Vaticanus 5114 (see Hohl, Klio, xiii., p. 413), Salm., Peter; amicissirmum monent P.) [*](serui fuerint Petschenig; perui fuerit P; serui euirati Peter. )

p.312
Alexander si malos repperit, aut punivit aut, si vetus vel amicitia vel necessitudo non sivit puniri, dimisit a se dicens His carior est mihi totis [*]() res publica.

Et ut scias, qui viri in eius consilio fuerint: Fabius Sabinus, Sabini insignis viri filius, Cato temporis sui; Domitius Ulpianus, iuris peritissimus; Aelius Gordianus, Gordiani imperatoris parens, vir [*]() insignis; Iulius Paulus, iuris peritissimus; Claudius Venacus, orator amplissimus 3; Catilius Severus, cognatus eius, vir omnium doctissimus; Aelius Serenianus, omnium vir sanctissimus; Quintilius Marcellus, quo meliorem ne historiae quidem continent, his tot atque aliis talibus viris quid mali potuit cogitari vel fieri, cum ad bonum consentirent? et hos quidem malorum cohors depulerat, quae circumvenerat Alexandrum primis diebus, sed prudentia iuvenis occisis atque depulsis et amicitia ista sancta convaluit, hi sunt qui bonum principem Syrum [*]() fecerunt, et item amici mali, qui Romanos pessimos etiam posteris tradiderunt, suis vitiis laborantes. [*](totis Peter; tota P; tuta Eyssenhardt, Baehrens. ) [*](parens uir Mommsen; ipsa res uiri P; filius scientia iuris Peter. ) [*]( After amplissimus the first Venice edition has: Pomponius legum peritissimus, Alphenus, Aphricanus, Florentinus, Martianus, Callistratus, Hermogenes, Venuleius, Triphonius, Metianus, Celsus, Proculus, Modestinus: hi omnes iuris professores discipuli fuere splendidissimi Papini ani, et Alexandri imperatoris familiares et socii, ut scribant Acholius et Marius Maximus; om. in P and rejected by Cas. and Peter; retained by Patzig, Byz. Zeitschr., xiii., p. 44 i ) [*](Surum Salm., Peter; suum P. )