Alexander Severus
Scriptores Historiae Augustae
Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.
Sed haec omnia vehementissime contempsit, profectusque ad bellum in loco supra dicto ita occisus est: pranderat forte publico, ut solebat, convivio, id est apertis papilionibus cibo militari accepto, neque enim aliud a discutientibus militibus in tentoriis est repertum, et cum quiesceret post convivium, hora diei ferme septima, unus ex Germanis, qui scurrarum officium sustinebat, ingressus dormientibus cunctis, solo tamen imperatore intervigilante visus est; cui [*](cuiusdam P corr.; cunis P 1; eius Peter.) [*](et om. in P. )
Contempsisse Alexandrum mortem cum ferocitas mentis, qua militem semper adtrivit, tum etiam illa declarant. Thrasybulus mathematicus illi amicissimus fuit. qui cum ei dixisset necessitatem esse ut gladio barbarico periret, primo laetatus est, quod sibi mortem bellicam et imperatoriam crederet inminere; deinde disputavit ostenditque optimos quosque violenta morte consumptos, cum diceret ipsum Alexandrum, cuius nomen teneret, Pompeium, Caesarem, Demosthenem, Tullium et ceteros insignes viros qui non quieta morte oppetissent. tantumque animi habuit, ut putaret se diis comparandum, si in [*](est hoc Petschenig; est hic P; istic Jordan, Peter.) [*](et om. in P.) [*](dimiserunt ins. after optimum in P corr.; lacuna assumed by Peter. )
Mortem eius milites et qui exauctorati ab eo quondam fuerant gravissime tulerunt atque auctores caedis trucidarunt. populus vero Romanus senatusque omnis cum provincialibus cunctis neque tristius umquam neque asperius acceperunt, simul quod successoris asperitas atque rusticitas Maximini, utpote hominis militaris, cui cum filio post eum imperium delatum est, graviorem fati necessitatem videbatur ostendere, senatus eum in deos rettulit, cenotaphium in Gallia, Romae sepulcrum amplissimum meruit, dati sunt et sodales, qui Alexandrini appellati sunt; addita et festi vitas matris nomine atque ipsius, quae hodieque Romae religiosissime celebratur natali eius die. Causa occidendi eius ab aliis haec fuisse perhibetur, quod mater eius relicto bello Germanico orientem ad iactantiam sui vellet redire, atque ob hoc esset iratus exercitus, sed haec ab amatoribus Maximini ficta sunt, qui videri noluerunt imperatorem optimum ab amico suo interfectum contra iura humana [*]() atque divina.
Hactenus imperium populi Romani eum [*](romana P. )