Alexander Severus

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.

Alexandri nomen accepit quod in templo dicato apud Arcenam urbem Alexandro Magno natus esset, cum casu illuc die festo Alexandri cum uxore pater isset [*]() sollemnitatis implendae causa, cui rei argumentum est quod eadem die natalem habet hic Mamaeae Alexander qua ille Magnus excessit e vita. delatum sibi Antonini nomen a senatu recusavit, cum [*]() hic magis adfinitate Caracallo [*]() iungeretur, quam ille subditivus; si quidem, ut Marius Maximus dixit in Vita Severi, nobilem orientis mulierem Severus, cuius hanc genituram esse compererat ut uxor imperatoris esset, adhuc privatus et non magni satis loci, duxit uxorem, ex qua adfinitate hic Alexander fuit, cui vere per matrem suam consobrinus Varius Heliogabalus fuit. recusavit et Magni nomen ei quasi Alexandro oblatum [*]() senatus iudicio.

Interest relegere orationem, qua nomen [*](pater isset Petschenig, Peter2; patris P.) [*](cum om. in P.) [*](Caracallo Lessing, Petschenig; Caracalli P, Peter. ) [*](est oblatum P; est dei. by Gruter and Peter. )

p.188
Antonini et Magni delatum sibi a senatu recusavit. quam priusquam praeferam innectam [*]() adclamationes senatus, quibus id decretum est. ex actis urbis: A. d. pridie nonas Martias, cum senatus frequens in curiam, hoc est in Aedem Concordiae templumque inauguratum, convenisset, rogatusque esset Aurelius Alexander Caesar Augustus ut eo veniret, [*]() ac primo recusasset, quod sciret de honoribus suis agendum, deinde postea venisset, adclamatum: Auguste innocens, di te servent. Alexander imperator, di te servent. di te nobis dederunt, di conservent. di te ex manibus impuri eripuerunt, di te perpetuent. impurum tyrannum et tu perpessus es, impurum et obscenum et tu vivere doluisti. di illum eradicarunt, di te servarunt. infamis imperator rite damnatus, felices nos imperio tuo, felicem rem publicam, infamis unco tractus est ad exemplum timoris. luxuriosus imperator iure punitus est, contaminator honorum iure punitus est. di immortales Alexandro vitam, iudicia deorum hinc apparent.

et cum egisset gratias Alexander, adclamatum est: Antonine Alexander, di te servent. [*](innectam Kellerbauer, Peter2; etiam P.) [*](ut eo ueniret Peter; ut contineret P. )

p.190
Antonine Aureli, di te servent. Antonine Pie, di te servent. Antonini nomen suscipias rogamus, praesta bonis imperatoribus ut Antoninus dicaris. nomen Antoninorum tu purifica. quod ille infamavit tu purifica. redde in integrum nomen Antoninorum. sanguis Antoninorum se cognoscat, iniuriam Marci tu vindica, iniuriam Veri tu vindica, iniuriam Bassiani tu vindica, peior Commodo solus Heliogabalus, nec imperator nec Antoninus nec civis nec senator nec nobilis nec Romanus, in te salus, in te vita. ut vivere delectet, Antoninorum Alexandro vitam, ut vivere delectet, [*]() Antoninus vocetur. Antoninorum templa Antoninus dedicet. Parthos et Persas Antoninus vincat, sacrum nomen sacratus accipiat, sacrum nomen castus accipiat. Antonini nomen di [*]() cognoscant, Antoninorum honorem di conservent. in te omnia, per te omnia. Antonine, aveas.

Et post adclamationes Aurelius Alexander Caesar Augustus: Gratias vobis, patres conscripti, non nunc primum sed et de Caesareano nomine et de vita servata et Augusti nomine addito et de pontificatu maximo et de tribunicia potestate et proconsulari imperio, quae omnia novo exemplo uno die in me contulistis. et cum diceret, adclamatum: Haec [*](delectet et P.) [*](di Jordan, Peter; ut P. )

p.192
suscepisti, Antonini nomen suscipe, mereatur senatus, Antonini mereantur. Antonine Auguste, di te servent, di te Antoninum conservent. monetae nomen Antonini reddatur, templa Antoninorum Antoninus consecret. Aurelius Alexander Augustus: Ne quaeso, patres conscripti, ne me ad hanc certaminis necessitatem vocetis, ut ego cogar tanto nomini satis facere, cum etiam hoc ipsum nomen licet peregrinum tamen gravare videatur, haec enim nomina insignia onerosa sunt. quis enim Ciceronem diceret mutum? quis indoctum Varronem? quis impium Metellum? et, ut hoc di avertant, quis non aequantem nomina ferat degentem [*]() in clarissima specie dignitatum?