Alexander Severus

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 2. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1924.

Interfecto Vario Heliogabalo—sic enim malumus dicere quam Antoninum, quia et nihil Antoninorum pestis illa ostendit et hoc nomen ex annalibus senatus auctoritate erasum est—ad remedium generis humani Aurelius Alexander, urbe Arcena genitus, Varii filius, Variae nepos et consobrinus ipsius Heliogabali, accepit imperium, cum ante Caesar a senatu esset appellatus, mortuo scilicet Macrino; Augustumque nomen idem recepit, addito eo ut et patris patriae nomen et ius proconsulare et tribuniciam potestatem et ius quintae relationis deferente senatu uno die adsumeret. Et ne praeceps ista honorum continuato videatur, exponam causas, quibus id et senatus coactus est facere

p.180
et ille perpeti, non enim aut gravitati senatus congruebat omnia simul deferre aut bono principi raptum ire tot simul dignitates. milites iam insueverant sibi imperatores et tumultuario iudicio facere et item facile mutare, adferentes nonnumquam ad defensionem se idcirco fecisse quod nescissent senatum principem appellasse. nam et Pescennium Nigrum et Clodium Albinum et Avidium Cassium et antea Lucium Vindicem et L. Antonium, [*]() et ipsum Severum, cum senatus iam Iulianum dixisset principem, imperatores fecerant, atque ista res bella civilia severat, quibus necesse fuit militem contra hostem paratum parricida-liter

perire, hac igitur causa festinatum est ut omnia simul Alexander quasi iam vetus imperator acciperet. huc accessit nimia et senatus et populi inclinatio post illam cladem, quae non solum Antoninorum nomen decoloravit set etiam Romanum dehonestavit imperium, certatim denique omnia decreta sunt et nominum genera et potestatum. primus denique omnium cuncta insignia et honorificentiae genera simul recepit, suffragante sibimet Caesaris nomine, quod iam ante aliquot annos meruerat, et magis suffragante vita et moribus, cum illi magnum conciliasset favorem, quod Heliogabalus occidere conatus est nec [*](Antoninum P. )

p.182
potuit et militibus repugnantibus et senatu refragante. atque haec parva sunt, nisi quod dignum se exhibuit quem senatus servaret, quem salvum milites cuperent, quem omnium bonorum sententia principem diceret.

Alexander igitur, cui Mamaea mater fuit (nam et ita dicitur a plerisque), a prima pueritia artibus bonis imbutus tam civilibus quam militaribus ne unum quidem diem sponte sua transire passus est quo se non et ad litteras et ad militiam exerceret, nam in prima pueritia liberatores habuit Valerium Cordum et Titum Veturium et Aurelium Philippum libertum patris, qui vitam eius postea in litteras misit, grammaticum in patria Graecum Nehonem, rhetorem Serapionem, philosophum Stilionem, Romae grammaticos Scaurinum Scaurini filium, doctorem celeberrimum, rhetores Iulium Frontinum et Baebium Macrianum et Iulium Granianum, cuius hodieque declamatae [*]() feruntur, sed in Latinis non multum profecit, ut ex eiusdem orationibus apparet, quas in [*]() senatu habuit, vel ex [*]() contionibus, quas apud milites vel apud populum. nec valde amavit Latinam facundiam sed amavit litteratos homines vehementer, eos etiam reformidans, ne quid de se asperum scriberent. denique quos dignos ad id esse [*]() videbat, singula quaeque, quae publice et privatim agebat, se [*](orationes declamatae P corr.) [*](in om. in P.) [*](ex om. in P.) [*](eos digno adesce P. )

p.184
ipso docente volebat addiscere, si forte ipsi non adfuissent, eaque petebat ut, si vera essent, in litteras mitterent.

Dominum se appellari vetuit, epistulas ad se quasi ad privatum scribi iussit servato tantum nomine imperatoris. gemmas de calciamentis et vestibus tulit, quibus usus fuerat Heliogabalus. veste, ut et pingitur, alba usus est nec aurata, paenulis togisque communibus, cum amicis tam familiariter vixit ut communis esset ei saepe consessus, iret ad convivia eorum, aliquos autem haberet cotidianos etiam non vocatos, salutaretur vero quasi unus e senatoribus patente velo admissionalibus remotis aut solis iis qui ministri ad fores fuerant, cum antea [*]() salutare principem non liceret, quod eos videre non poterat. Et erat eius corporis ut praeter venustatem ac virilem, [*]() quem hodieque et in pictura et in statuis videmus, decorem [*]() ei inesset staturae militaris robur, militis valetudo eius qui vim sui corporis sciret ac semper curaret, erat praeterea cunctis hominibus amabilis et ab aliis Pius appellabatur, ab omnibus certe sanctus et utilis rei publicae, huic sors in [*](cum antea ins. by Egnatius; om. in P; lacuna assumed by Peter.) [*](ac uirilem Eyssenhardt, Peter2; aculem P. ) [*](decorem ei inesset Peter2; decureum esse P. )

p.186
templo Praenestinae talis exstitit, cum illi Heliogabalus insidiaretur: Si qua fata aspera rumpas, tu Marcellus eris.