Alexandri nomen accepit quod in templo dicato apud Arcenam urbem Alexandro Magno natus esset, cum casu illuc die festo Alexandri cum uxore pater isset [*]() sollemnitatis implendae causa, cui rei argumentum est quod eadem die natalem habet hic Mamaeae Alexander qua ille Magnus excessit e vita. delatum sibi Antonini nomen a senatu recusavit, cum [*]() hic magis adfinitate Caracallo [*]() iungeretur, quam ille subditivus; si quidem, ut Marius Maximus dixit in Vita Severi, nobilem orientis mulierem Severus, cuius hanc genituram esse compererat ut uxor imperatoris esset, adhuc privatus et non magni satis loci, duxit uxorem, ex qua adfinitate hic Alexander fuit, cui vere per matrem suam consobrinus Varius Heliogabalus fuit. recusavit et Magni nomen ei quasi Alexandro oblatum [*]() senatus iudicio.
Interest relegere orationem, qua nomen [*](pater isset Petschenig, Peter2; patris P.) [*](cum om. in P.) [*](Caracallo Lessing, Petschenig; Caracalli P, Peter. ) [*](est oblatum P; est dei. by Gruter and Peter. )
p.188
Antonini et Magni delatum sibi a senatu recusavit. quam priusquam praeferam innectam
[*]() adclamationes senatus, quibus id decretum est. ex actis urbis: A. d. pridie nonas Martias, cum senatus frequens in curiam, hoc est in Aedem Concordiae templumque inauguratum, convenisset, rogatusque esset Aurelius Alexander Caesar Augustus ut eo veniret,
[*]() ac primo recusasset, quod sciret de honoribus suis agendum, deinde postea venisset, adclamatum: Auguste innocens, di te servent. Alexander imperator, di te servent. di te nobis dederunt, di conservent. di te ex manibus impuri eripuerunt, di te perpetuent. impurum tyrannum et tu perpessus es, impurum et obscenum et tu vivere doluisti. di illum eradicarunt, di te servarunt. infamis imperator rite damnatus, felices nos imperio tuo, felicem rem publicam, infamis unco tractus est ad exemplum timoris. luxuriosus imperator iure punitus est, contaminator honorum iure punitus est. di immortales Alexandro vitam, iudicia deorum hinc apparent.
et cum egisset gratias Alexander, adclamatum est: Antonine Alexander, di te servent. [*](innectam Kellerbauer, Peter2; etiam P.) [*](ut eo ueniret Peter; ut contineret P. )
p.190
Antonine Aureli, di te servent. Antonine Pie, di te servent. Antonini nomen suscipias rogamus, praesta bonis imperatoribus ut Antoninus dicaris. nomen Antoninorum tu purifica. quod ille infamavit tu purifica. redde in integrum nomen Antoninorum. sanguis Antoninorum se cognoscat, iniuriam Marci tu vindica, iniuriam Veri tu vindica, iniuriam Bassiani tu vindica, peior Commodo solus Heliogabalus, nec imperator nec Antoninus nec civis nec senator nec nobilis nec Romanus, in te salus, in te vita. ut vivere delectet, Antoninorum Alexandro vitam, ut vivere delectet,
[*]() Antoninus vocetur. Antoninorum templa Antoninus dedicet. Parthos et Persas Antoninus vincat, sacrum nomen sacratus accipiat, sacrum nomen castus accipiat. Antonini nomen di
[*]() cognoscant, Antoninorum honorem di conservent. in te omnia, per te omnia. Antonine, aveas.
Et post adclamationes Aurelius Alexander Caesar Augustus: Gratias vobis, patres conscripti, non nunc primum sed et de Caesareano nomine et de vita servata et Augusti nomine addito et de pontificatu maximo et de tribunicia potestate et proconsulari imperio, quae omnia novo exemplo uno die in me contulistis. et cum diceret, adclamatum: Haec [*](delectet et P.) [*](di Jordan, Peter; ut P. )
p.192
suscepisti, Antonini nomen suscipe, mereatur senatus, Antonini mereantur. Antonine Auguste, di te servent, di te Antoninum conservent. monetae nomen Antonini reddatur, templa Antoninorum Antoninus consecret. Aurelius Alexander Augustus: Ne quaeso, patres conscripti, ne me ad hanc certaminis necessitatem vocetis, ut ego cogar tanto nomini satis facere, cum etiam hoc ipsum nomen licet peregrinum tamen gravare videatur, haec enim nomina insignia onerosa sunt. quis enim Ciceronem diceret mutum? quis indoctum Varronem? quis impium Metellum? et, ut hoc di avertant, quis non aequantem nomina ferat degentem
[*]() in clarissima specie dignitatum?
item adclamata quae supra, item imperator dixit: Antoninorum nomen [*]() vel iam numen potius quantum [*]() fuerit, meminit vestra Clementia, si pietatem, quid Pio sanctius? si doctrinam, quid Marco prudentius? si innocentiam, quid Vero simplicius? si fortitudinem, quid Bassiano fortius? nam Commodi meminisse nolo, qui hoc ipso [*]() deterior fuit quod cum illis moribus Antonini nomen obtinuit. Diadumenus autem nec tempus habuit nec aetatem et arte patris hoc nomen [*](degentem Gruter, Peter; digerentem P.) [*](nomen om. in P.) [*](quantum Baehrens, Peter2; quam P.) [*](si hoc ipse P. )
p.194
incurrit. item adclamatum ut supra, item imperator dixit: Nuper certe, patres conscripti, meministis, cum ille omnium non solum bipedum sed etiam quadrupedum spurcissimus Antonini nomen praeferret et in turpitudine atque luxuria Nerones, Vitellios, Commodos vinceret, qui gemitus omnium fuerit, cum per populi et honestorum coronas una vox esset, hunc impie
[*]() Antoninum dici, per hanc pestem tantum
[*]() violari nomen. et cum diceret, adclamatum est: Di mala prohibeant. haec te imperante non time- mus, de his te duce securi sumus, vicisti vitia, vicisti crimina, vicisti dedecora. Antonini nomen ornabis. id certe scimus,
[*]() bene praesumimus. nos te et a pueritia probavimus et nunc probamus. item imperator: Neque ego, patres conscripti, idcirco timeo istud venerabile omnibus nomen accipere, quod verear in haec vitia delabatur vita, ut
[*]() nos nominis pudeat, sed primum displicet alienae familiae nomen adsumere, deinde quod gravari me credo.
et cum diceret, adclamatum est ut supra, item dixit: Si enim Antonini nomen accipio, possum et Traiani, possum et Titi, possum et Vespasiani. et cum diceret, adclamatum est: Quomodo Augustus, sic et Antoninus. et imperator: Video, patres [*](inpie Petschenig; inte P; inepte Peter.) [*](tantum P corr.; tactum P1; sanctum Salm.,, Peter.) [*](ornabis. id certe scimus Baehrens, Petschenig; ornauisti. certe sumus P; ornabis. certe praesumimus Peter.) [*](ut Peter; aut P. )
p.196
conscripti, quod vos moveat
[*]() ad hoc nobis nomen addendum. Augustus primus primus est huius auctor imperii, et in eius nomen
[*]() omnes velut quadam adoptione aut iure hereditario succedimus. Antonini ipsi Augusti dicti sunt. Antoninus item primus
[*]() Marcum et item Verum iure adoptionis vocavit, Commodi autem hereditarium fuit, susceptum Diadumeno, adfectatum in Bassiano, ridiculum in Aurelio. et cum diceret, adclamatum est: Alexander Auguste, di te servent. di immortales faveant
[*]() verecundiae tuae, prudentiae tuae, innocentiae tuae, castitati tuae. hinc intellegimus qualis futurus sis, hinc probamus. tu facies ut senatus bene principes eligat. tu facies optimum esse iudicium senatus. Alexander Auguste, di te servent. templa Antoninorum Alexander Augustus dedicet. Caesar noster, Augustus noster, imperator noster, di te servent. vincas, valeas, multis annis imperes.
Alexander imperator dixit: Intellego, patres conscripti, me obtinuisse quod volui et in acceptum refero, plurimas gratias [*]() et agens et habens, enisurus ut et hoc nomen, quod in imperium detulimus, tale sit, ut et ab aliis desideretur et bonis vestrae pietatis iudiciis offeratur. Post haec adclamatum est: Magne Alexander, di te servent. si Antonini nomen repudiasti, Magni [*](moueat om. in P.) [*](nomen om. in P.) [*](primus Peter; saepius P.) [*](di faueant Flor. Cusanum (see Mommsen, Ges. Schr., vii. p. 301); om by P and Peter. ) [*](plurimas gratias sed P corr.; plurimas sed P1; plurimas et Peter. )
p.198
praenomen suscipe. Magne Alexander, di te servent. et cum saepius dicerent, Alexander Augustus: Facilius fuit, patres conscripti, ut Antoninorum nomen acciperem, aliquid enim vel adfinitati deferrem vel consorationi nominis imperialis. Magni vero nomen cur accipiam1? quid enim iam magnum feci? cum id Alexander post magna gesta, Pompeius vero post magnos triumphos acceperit, quiescite igitur, venerandi patres, et vos ipsi magnifici unum me de vobis esse censete, quam Magni nomen ingerite.
post haec adclamatum est: Aureli Alexander Auguste, di te servent et reliqua ex more. Dimisso senatu, cum et alia multa eo die essent acta, quasi triumphans domum se recepit, multo clarior visus est alienis nominibus non receptis quam si recepisset, atque ex eo constantiae ac plenae gravitatis famam obtinuit, si quidem uni viro [*]() vel adulescenti potius senatus totus persuadere non potuit. sed quamvis senatu rogante non potuerit persuaderi, ut vel Antonini vel Magni nomina susciperet, tamen ob ingentem vigorem animi et mirandam singularemque constantiam contra militum insolentiam Severi nomen a militibus eidem inditum est. quod [*](accipiam Peter; accepi P.) [*](uiro ins. by Peter; om. in P. )
p.200
illi ingentem in praesentia reverentiam, magnam apud posteros gloriam peperit, cum eo accessisset ut de animi virtute nomen acceperit, si quidem solus inventus sit, qui tumultuantes legiones exauctoraverit, ut suo loco ostendetur, in milites autem gravissime animadverterit, qui forte incurrerunt
[*]() aliquid quod
[*]() videretur iniustum, ut et ipsum locis suis declarabimus.