De Vita Hadriani
Scriptores Historiae Augustae
Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor; Ballou, Susan Helen, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.
De iudicibus omnibus semper cuncta scrutando tamdiu requisivit quamdiu verum inveniret. libertos suos nec sciri voluit in publico nec aliquid apud se posse, dicto suo omnibus superioribus principibus vitia imputans libertorum, damnatis omnibus libertis suis, quicumque se de eo iactaverant. unde exstat etiam illud severum [*]() quidem sed prope ioculare de servis, nam cum quodam tempore servum suum inter duos senatores e conspectu ambulare vidisset, misit qui ei colaphum daret diceretque 2: Noli inter eos ambulare quorum esse adhuc potes servus. inter cibos unice amavit tetrapharmacum, quod erat de phasiano sumine perna et crustulo. Fuerunt eius temporibus fames pestilentia terrae motus, quae omnia, quantum potuit, procuravit multisque civitatibus vastatis per ista subvenit, fuit etiam Tiberis inundatio. Latium multis civitatibus dedit, tributa multis remisit. [*](seuerum Petschenig; seuero P; seuere P corr.; seue B 2, whence Peter saeue.) [*](so Mommsen; colafum daret et diceret P corr. (from P 1 colla fundar et qui); qui et collafum daret; cui Noli, etc. Bitschofsky. )
Tutores saepissime dedit, disciplinam civilem non aliter tenuit quam militarem, senatores et equites Romanos semper in publico togatos esse iussit, nisi si a cena reverterentur, ipse, cum in Italia esset, semper togatus processit, ad convivium venientes senatores stans excepit semperque aut pallio tectus discubuit aut toga. summa diligentia in dies [*]() sumptus convivii constituit et ad antiquum modum redegit. vehicula cum ingentibus sarcinis urbem ingredi prohibuit. sederi equos in civitatibus non sivit. ante octavam horam in publico neminem nisi aegrum lavari [*](nimiam P corr., Novak; nimiae P 1; nimie Peter 2.) [*](a Mesopotamiis Novak after P corr. omitting a; Mesopotamenos P 1, Peter.) [*](toga. summa diligentia in dies Mommsen; toga summissa diligentia iudices P; iudicis Peter. possession of this status meant chiefly local autonomy and the bestowal of Roman citizenship on local magistrates. )
Peragratis sane omnibus orbis partibus capite nudo et in summis plerumque imbribus atque frigoribus in morbum incidit lectualem. factusque de successore sollicitus primum de Serviano cogitavit,
Et 3 mortuo Helio Vero Caesare Hadrianus ingruente tristissima valetudine adoptavit Arrium Antoninum, qui postea Pius dictus est, et ea quidem [*]() [*](adoptationem P, Petschenig; adoptionem Peter. ) [*]( consulatus consumptibus P. ) [*]( et P; sed Cas., Peter. ) [*]( et ea quidem Jordan; et eadem P. )
Ea tempestate supervenit quaedam mulier, quae diceret somnio se monitam ut insinuaret Hadriano, ne se occideret, quod esset bene valiturus; quod cum non fecisset, esse caecatam. iussam tamen iterum Hadriano eadem dicere atque genua eius osculare, oculos [*]() recepturam si id fecisset, quod cum insomnium [*]() implesset, oculos recepit, cum aqua, quae in fano erat, ex quo venerat, oculos abluisset. venit et de Pannonia quidam vetus caecus ad febrientem Hadrianum eumque contigit, quo facto et ipse oculos recepit et Hadrianum febris reliquit, quamvis Marius Maximus haec per simulationem facta commemoret. Post haec Hadrianus Baias petiit Antonino Romae ad imperandum relicto, ubi cum nihil proficeret, arcessito Antonino in conspectu eius apud ipsas Baias periit die VI iduum Iuliarum. invisusque omnibus sepultus est in villa Ciceroniana Puteolis. Sub ipso mortis tempore et Servianum nonaginta annos agentem, ut [*]() supra dictum est, ne sibi superviveret [*]() atque, ut putabat, imperaret, mori coegit et ob leves offensas plurimos iussit occidi, quos Anton- [*](est con. P.) [*](oculos om. in P, supplied by Gleye; uisum (added after recepturam), P corr., so Peter, but see Novak I, p. 3. ) [*]( insomnium Cas.; in somnio P; somnium Novak. ) [*](ut B corr., om. in P; supra dictum est deleted by Peter. ) [*](superuiueret Petrarch; suprauiueret P, Peter. )
Statura fuit procerus, forma comptus, flexo ad pectinem capillo, promissa barba, ut vulnera, quae in facie naturalia erant, tegeret, habitudine robusta. equitavit ambulavitque plurimum armisque et pilo se semper exercuit. venatus frequentissime leonem manu sua occidit, venando autem iugulum et costam fregit, venationem semper cum amicis participavit. in convivio tragoedias comoedias Atellanas sambucas lectores poetas pro re semper exhibuit. Tiburtinam Villam mire exaedificavit, ita ut in ea et provinciarum et locorum celeberrima nomina inscriberet, velut Lyceum, Academian, Prytaneum, Canopum, Poicilen, Tempe vocaret, et, ut nihil praetermitteret, etiam inferos finxit. Signa mortis haec habuit: natali suo ultimo, cum [*](multos P; multo Peter.) [*](LXII Salm.; LXXII P. ) [*](XX Cas.; XXI P. )
In mortuum eum a multis multa sunt dicta, acta eius inrita fieri senatus volebat, nec appellatus esset [*]() divus, nisi Antoninus rogasset. templum denique ei pro sepulchro apud Puteolos constituit et quinquennale certamen et flamines et sodales et multa alia, quae ad honorem quasi numinis pertinerent. qua re, ut supra dictum est, multi putant Antoninum Pium dictum. [*](est P. )