De Vita Hadriani

Scriptores Historiae Augustae

Scriptores Historiae Augustae, Volume 1. Magie, David, editor; Ballou, Susan Helen, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1922.

crederetur immittere. Antiochenses inter haec ita odio habuit ut Syriam a Phoenice separare voluerit, ne tot civitatum metropolis Antiochia diceretur.

p.44
moverunt ea tempestate et Iudaei bellum, quod vetabantur mutilare genitalia, sed in monte Casio, cum videndi solis ortus gratia nocte ascendisset, imbre orto fulmen decidens hostiam et victimarium sacrificanti adflavit. peragrata Arabia Pelusium venit et Pompeii tumulum magnificentius exstruxit. Antinoum suum, dum per Nilum navigat, perdidit, quem muliebriter flevit, de quo varia fama est, aliis eum devotum pro Hadriano adserentibus, aliis quod et forma eius ostentat et nimia voluptas Hadriani. et Graeci quidem volente Hadriano eum consecraverunt, oracula per eum dari adserentes, quae Hadrianus ipse composuisse iactatur.
p.46
Fuit enim poematum et litterarum nimium studiosis simus, arithmeticae geometriae picturae peritissimus, iam psallendi et cantandi scientiam prae se ferebat, in voluptatibus nimius; nam et de suis dilectis multa versibus composuit, amatoria carmina scripsit. [*]() idem armorum peritissimus et rei militaris scientissimus, gladiatoria quoque arma tractavit. idem severus comis, gravis lascivus, cunctator festinans, [*]() tenax liberalis, simulator simplex, [*]() saevus clemens, et semper in omnibus varius.

Amicos ditavit et quidem non petentes, cum petentibus nihil negaret. idem tamen facile de amicis, quidquid insusurrabatur, audivit atque ideo prope cunctos vel amicissimos vel eos, quos summis honoribus evexit, postea ut hostium loco habuit, ut Attianum et Nepotem et Septicium Clarum, nam Eudaemonem prius conscium imperii ad egestatem perduxit, Polaenum et Marcellum ad mortem voluntariam coegit, Heliodorum famosissimis litteris lacessivit, Titianum ut conscium tyrannidis et argui passus est et proscribi, Ummidium Quadratum et Catilium [*](Probably merely a gloss.) [*](So Novak, deleting as a gloss for comis laetus, which follows seuerus in P, and adding festinans to offset cunctator; Peter divides: seuerus laetus, comis grauis, lasciuus cunctator.) [*](simplex, omitted in P, is supplied by Peter 2, following Reimarus ad Dio LXIX, 5, p. 652; uerus Peter 1, Novak. )

p.48
Severum et Turbonem graviter insecutus est, Servianum sororis virum nonagesimum iam annum agentem, ne sibi superviveret, mori coegit; libertos denique et nonnullos milites insecutus est. et quamvis esset oratione et versu promptissimus et in omnibus artibus peritissimus, tamen professores omnium artium semper ut doctior risit contempsit obtrivit. cum his ipsis professoribus et philosophis libris vel carminibus invicem editis saepe certavit. et Favorinus quidem, cum verbum eius quondam ab Hadriano reprehensum esset, atque ille cessisset, arguentibus amicis, quod male cederet Hadriano de verbo quod idonei auctores usurpassent, risum iucundissimum movit. ait enim: Non recte suadetis, familiares, qui non patimini me illum doctiorem omnibus credere, qui habet triginta legiones .

Famae celebris Hadrianus tam cupidus fuit ut libros vitae suae scriptos a se libertis suis litteratis dederit, iubens ut eos suis nominibus publicarent. nam et Phlegontis libri Hadriani esse dicuntur. Catachannas libros obscurissimos Antimachum imitando scripsit. Floro poetae scribenti ad se:

p.50
Ego nolo Caesar esse, ambulare per Britannos, latitare per --- [*]() Scythicas pati pruinas, rescripsit: Ego nolo Florus esse, ambulare per tabernas, latitare per popinas, culices pati rotundos. amavit praeterea genus vetustum dicendi, controversias declamavit. Ciceroni Catonem, Vergilio Ennium, Sallustio Caelium praetulit eademque iactatione de Homero ac Platone iudicavit, mathesin sic scire sibi visus est ut vero [*]() kalendis Ianuariis scripserit, quid ei toto anno posset evenire, ita ut eo anno quo periit usque ad illam horam qua est mortuus scripserit quid acturus esset. Sed quamvis esset in reprehendendis musicis tragicis comicis grammaticis rhetoribus facilis, tamen omnes professores et honoravit et divites fecit, licet eos quaestionibus semper agitaverit, et cum ipse auctor esset, ut multi ab eo tristes recederent, dicebat se graviter ferre, si quem tristem videret. in summa familiaritate Epictetum et Heliodorum philosophos et, ne nominatim de omnibus dicam, grammaticos rhetores musicos geometras pictores astrologos habuit, prae ceteris, ut multi adserunt, [*](Omitted in P, but to be supplied from §) [*]((where Spengel would delete latitare per popinas, Abh. d. bayer. Akad. hist, phil. Kl. IX, p. 317).) [*](uero Meursius; sero P. )
p.52
eminente Favorino. doctores, qui professioni suae inhabiles videbantur, ditatos honoratosque a professione dimisit.

Quos in privata vita inimicos habuit, imperator tantum neglexit, ita ut uni, quem capitalem habuerat, factus imperator diceret Evasisti. iis quos ad militiam ipse per se vocavit equos mulos vestes sumptus et omnem ornatum semper exhibuit, saturnalicia et sigillaricia frequenter amicis inopinantibus misit et ipse ab his libenter accepit et alia invicem dedit. ad deprehendendas obsonatorum fraudes, cum plurimis sigmatibus pasceret, fercula de aliis mensis etiam ultimis sibi iussit adponi. [*]() omnes reges muneribus suis vicit, publice frequenter et cum omnibus lavit, ex quo ille iocus balnearis innotuit: nam cum quodam tempore veteranum quendam notum sibi in militia dorsum et ceteram partem corporis vidisset adterere parieti, [*]() percontatus, cur se marmoribus destringendum daret, ubi audivit hoc idcirco fieri quod servum non haberet, et servis eum donavit et sumptibus, verum alia die cum plures senes ad provocandam liberalitatem principis parieti se adtererent, evocari eos iussit et alium ab alio invicem defricari. fuit et plebis iactantissimus amator, peregrinationis ita cupidus ut omnia quae legerat de locis orbis terrarum praesens vellet addis- [*](sibi iussit adponi Mommsen; quibusque (quiq P a) adponi P 1; quibusque iussit adponi P corr.; quibusque adponit Peter. ) [*](parieti inserted here by Kellerbauer and accepted by Peter 2; omitted in P. )

p.54
cere, frigora et tempestates ita patienter tulit ut numquam caput tegeret. [*]() regibus multis plurimum detulit, a plerisque vero etiam pacem redemit, a nonnullis contemptus est; multis ingentia dedit munera, sed nulli maiora quam Hiberorurn, cui et elephantum et quinquagenariam cohortem post magnifica dedit dona. cum a Pharasmane ipse quoque ingentia dona [*]() accepisset atque inter haec auratas quoque chlamydes, trecentos noxios eum auratis chlamydibus in arenam misit ad eius munera deridenda.

Cum iudicaret, in consilio habuit non amicos suos aut comites solum sed iuris consultos et praecipue Iuventium [*]() Celsum, Salvium Iulianum, Neratium Priscum aliosque, quos tamen senatus omnis probasset. constituit inter cetera, ut in nulla civitate domus aliqua [*]() transferendae ad aliam urbem ullius [*]() materiae causa dirueretur. liberis proscriptorum [*](tegeret Exc. Cus. and P corr.; texeret P 1; texerit Peter. ) [*](ingentia munia dona P; munia deleted by Petrarch; munia dono Peter.) [*](Iuuentium Cas.; iulium P.) [*](aliqua dirueretur Petschenig; alique dirueretur P 1; diriperentur P corr.) [*](ullius P corr. (so Peter, but conj. illius); ullis P 1; utilis Cornelissen; uilis Mommsen. )

p.56
duodecimas bonorum concessit, maiestatis crimina non admisit, ignotorum hereditates repudiavit nec notorum accepit, si filios haberent, de thesauris ita cavit ut, si [*]() quis in suo repperisset, ipse potiretur, si quis in alieno, dimidium domino daret, si quis in publico, cum fisco aequabiliter partiretur. servos a dominis occidi vetuit eosque iussit damnari per iudices, si digni essent, lenoni et lanistae servum vel ancillam vendi vetuit causa non praestita. decoctores bonorum suorum, si suae auctoritatis essent, catomidiari in amphitheatro et dimitti iussit, ergastula servorum et liberorum tulit, lavacra pro sexibus separavit, si dominus in domo interemptus esset, non de omnibus servis quaestionem haberi sed de iis qui per vicinitatem poterant sentire praecepit.

In Etruria praeturam imperator egit. per [*](si lacking in P1, added by P corr. )

p.58
Latina oppida dictator et aedilis et duumvir fuit, apud Neapolim demarchus, in patria sua quinquennalis et item Hadriae quinquennalis, quasi in alia patria, et Athenis archon fuit. In omnibus paene urbibus et aliquid aedificavit et ludos edidit. Athenis mille ferarum venationem in stadio exhibuit, ab urbe Roma numquam ullum venatorem aut scaenicum avocavit. Romae post ceteras immensissimas voluptates in honorem socrus suae aromatica populo donavit, in honorem Traiani balsama et crocum per gradus theatri fluere iussit. fabulas omnis generis more antiquo in theatro dedit, histriones aulicos publicavit. in Circo multas feras et saepe centum leones interfecit, militares pyrrichas populo frequenter exhibuit, gladiatores frequenter spectavit, cum opera ubique infinita fecisset, numquam ipse nisi in Traiani patris templo nomen suum scripsit. Romae instauravit Pantheum, Saepta, Basil-
p.60
icam Neptuni, sacras aedes plurimas, Forum Augusti, Lavacrum Agrippae; eaque omnia propriis auctorum [*]() nominibus consecravit, fecit et sui nominis pontem et sepulchrum iuxta Tiberim et aedem Bonae Deae. transtulit et Colossum stantem atque suspensum per Decrianum architectum de eo loco in quo nunc Templum Urbis est, ingenti molimine, ita ut operi etiam elephantos viginti quattuor exhiberet, et cum hoc simulacrum post Neronis vultum, cui antea dicatum fuerat, Soli consecrasset, aliud tale Apollodoro architecto auctore facere Lunae molitus est.

In conloquiis etiam humillimorum civilissimus fuit, detestans eos qui sibi hanc voluptatem humanitatis quasi servantes [*]() fastigium principis inviderent. apud Alexandriam in Museo multas quaestiones professoribus proposuit et propositas ipse dissolvit. Marius Maximus dicit eum natura crudelem fuisse [*](auctorum Peter, from Suet. Domit. 5; ueterum P.) [*](seruantes Roos, Mn. 41, p. 144; seruantis P. )

p.62
et idcirco multa pie fecisse quod timeret, ne sibi idem quod Domitiano accidit eveniret. Et eum titulos in operibus non amaret, multas civitates Hadrianopolis appellavit, ut ipsam Carthaginem et Athenarum partem, aquarum ductus etiam infinitos hoc nomine nuncupavit. fisci advocatum primus instituit. Fuit memoriae ingentis, facultatis immensae; nam ipse et orationes dictavit et ad omnia respondit. ioca eius plurima exstant; nam fuit etiam dicaculus. unde illud quoque innotuit quod, cum cuidam canescenti quiddam negasset, eidem iterum petenti sed infecto capite respondit: Iam hoc patri tuo negavi. nomina plurimis sine nomenclatore reddidit, quae semel et congesta simul audiverat, ut nomenclatores saepius errantes emendarit. dixit et veteranorum nomina, quos aliquando dimiserat, libros statim [*]() lectos et ignotos quidem plurimis memoriter reddidit. uno tempore scripsit dictavit audivit et cum amicis fabulatus est, si potest credi. [*]() omnes publicas rationes ita complexus est ut domum privatam quivis paterfamilias diligens non satis novit. [*]() equos et canes [*](So P; strictim Peter2; raptim Novak.) [*](si potest (potes P 1) credi removed by the edd., so Haupt, Opusc. III. p. 421, but Vahlen (ind. lect. Ber. hib. 1880/1, p. 13) would retain, joining to the following. ) [*]( non satis uouit P, which Haupt would remove (loc. cit.); non setius norit Mommsen, Peter 2. )
p.64
sic amavit ut iis sepulchra constitueret, oppidum Hadrianotheras in quodam loco, quod illic et feliciter esset venatus et ursam occidisset aliquando, constituit.