Divus Claudius

Suetonius ca. 69-ca. 122

Suetonius, ca. 69-ca. 122, creator; Ihm, Max, 1863-1909, editor

Historiam in adulescentia hortante T. Liuio, Sulpicio uero Flauo etiam adiuuante, scribere adgressus est. et cum primum frequenti auditorio commisisset, aegre perlegit refrigeratus saepe a semet ipso. nam cum initio recitationis defractis compluribus subsellis obesitate cuiusdam risus exortus esset, ne sedato quidem tumultu temperare potuit, quin ex interuallo subinde facti reminisceretur cachinnosque reuocaret. in principatu quoque et scripsit plurimum et assidue recitauit per lectorem. initium autem sumpsit historiae post caedem Caesaris dictatoris, sed et transiit ad inferiora tempora coepitque a pace ciuili, cum sentiret neque libere neque uere sibi de superioribus tradendi potestatem relictam, correptus saepe et a matre et ab auia. prioris materiae duo uolumina, posterioris unum et quadraginta reliquit. composuit et 'de uita sua' octo uolumina, magis inepte quam ineleganter; item 'Ciceronis defensionem aduersus Asini Galli libros' satis eruditam. nouas etiam commentus est litteras tres ac numero ueterum quasi maxime necessarias addidit; de quarum ratione cum priuatus adhuc uolumen edidisset, mox princeps non difficulter optinuit ut in usu quoque promiscuo essent. extat talis scriptura in plerisque libris ac diurnis titulisque operum.

    Nec minore cura Graeca studia secutus est, amorem praestantiamque linguae occasione omni professus. cuidam barbaro Graece ac Latine disserenti: 'cum utroque,' inquit, 'sermone nostro sis paratus'; et in commendanda patribus conscriptis Achaia, gratam sibi prouinciam ait communium studiorum commercio; ac saepe in senatu legatis perpetua oratione respondit. multum uero pro tribunali etiam Homericis locutus est uersibus. quotiens quidem hostem uel insidiatorem ultus esset, excubitori tribuno signum de more poscenti non temere aliud dedit quam:

  1. ἄνδρ' ἀπαμύνασθαι, ὅτε τισ πρότερος χαλεπήνῃ.
  2. Denique et Graecas scripsit historias, Tyrrhenicon uiginti, Carchedoniacon octo. quarum causa ueteri Alexandriae Musio additum ex ipsius nomine nouum; institutumque ut quotannis in altero Tyrrhenicon libri, in altero Carchedoniacon diebus statutis uelut in auditorio recitarentur toti a singulis per uices.

Sub exitu uitae signa quaedam nec obscura paenitentis de matrimonio Agrippinae deque Neronis adoptione dederat, siquidem commemorantibus libertis ac laudantibus cognitionem, qua pridie quandam adulterii ream condemnarat, sibi quoque in fatis esse iactauit omnia impudica, sed non impunita matrimonia; et subinde obuium sibi Britannicum artius complexus hortatus est, ut cresceret rationemque a se omnium factorum acciperet; Graeca insuper uoce prosecutus: ὁ τρώσασ ἰάσεται. cumque impubi teneroque adhuc, quando statura permitteret, togam dare destinasset, adiecit: 'ut tandem populus R. uerum Caesarem habeat.'

non multoque post testamentum etiam conscripsit ac signis omnium magistratuum obsignauit. prius igitur quam ultra progrederetur, praeuentus est ab Agrippina, quam praeter haec conscientia quoque nec minus delatores multorum criminum arguebant.

Et ueneno quidem occisum conuenit; ubi autem et per quem dato, discrepat. quidam tradunt epulanti in arce cum sacerdotibus per Halotum spadonem praegustatorem; alii domestico conuiuio per ipsam Agrippinam, quae boletum medicatum auidissimo ciborum talium optulerat. etiam de subsequentibus diuersa fama est. multi statim hausto ueneno obmutuisse aiunt excruciatumque doloribus nocte tota defecisse prope lucem. nonnulli inter initia consopitum, deinde cibo affluente euomuisse omnia, repetitumque toxico, incertum pultine addito, cum uelut exhaustum refici cibo oporteret, an immisso per clysteram, ut quasi abundantia laboranti etiam hoc genere egestionis subueniretur.

mors eius celata est, donec circa successorem omnia ordinarentur. itaque et quasi pro aegro adhuc uota suscepta sunt et inducti per simulationem comoedi, qui uelut desiderantem oblectarent. excessit III. Id. Octob. Asinio Marcello Acilio Auiola coss. sexagesimo quarto aetatis, imperii quarto decimo anno, funeratusque est sollemni principum pompa et in numerum deorum relatus; quem honorem a Nerone destitutum abolitumque recepit mox per Vespasianum.

praesagia mortis eius praecipua fuerunt: exortus crinitae stellae, quam cometen uocant, tactumque de caelo monumentum Drusi patris, et quod eodem anno ex omnium magistratuum genere plerique mortem obierant. sed nec ipse ignorasse aut dissimulasse ultima uitae suae tempora uidetur, aliquot quidem argumentis. nam et cum consules designaret, neminem ultra mensem quo obiit designauit, et in senatu, cui nouissime interfuit, multum ad concordiam liberos suos cohortatus, utriusque aetatem suppliciter patribus commendauit, et in ultima cognitione pro tribunali accessisse ad finem mortalitatis, quanquam abominantibus qui audiebant, semel atque iterum pronuntiauit.