Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quos cuperet Phlegraea suos victoria ludos,
  2. Indica quos cuperet pompa, Lyaee, tuos,
  3. Fecit Hyperborei celebrator Stella triumphi,
  4. O pudor! o pietas! et putat esse parum.
  5. Non illi satis est turbato sordidus auro
  6. Hermus et Hesperio qui sonat orbe Tagus.
  7. Omnis habet sua dona dies: nec linea dives
  8. Cessat, et in populum multa rapina cadit;
  9. Nunc veniunt subitis lasciva nomismata nimbis,
  10. Nunc dat spectatas tessera larga feras,
  11. Nunc implere sinus securos gaudet et absens
  12. Sortitur dominos, ne laceretur, avis.
  13. Quid numerem currus ter denaque praemia palmae,
  14. Quae dare non semper consul uterque solet?
  15. Omnia sed, Caesar, tanto superantur honore,
  16. Quod spectatorem te tua laurus habet.