Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. 'Dic verum mihi, Marce, dic amabo;
  2. Nil est, quod magis audiam libenter.'
  3. Sic et cum recitas tuos libellos,
  4. Et causam quotiens agis clientis,
  5. Oras, Gallice, me rogasque semper.
  6. Durum est me tibi, quod petis, negare.
  7. Vero verius ergo quid sit, audi:
  8. Verum, Gallice, non libenter audis.
  1. Liber, amicorum dulcissima cura tuorum,
  2. Liber, in aeterna vivere digne rosa,
  3. Si sapis, Assyrio semper tibi crinis amomo
  4. Splendeat et cingant florea serta caput;
  5. Candida nigrescant vetulo crystalla Falerno
  6. Et caleat blando mollis amore torus.
  7. Qui sic vel medio finitus vixit in aevo,
  8. Longior huic facta est, quam data vita fuit.