Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Iam nusquam pater est, Galle, noverca domi est.
  2. Magnus ab infernis revocetur Tullius umbris
  3. Et te defendat Regulus ipse licet,
  4. Non potes absolvi: nam quae non desinit esse
  5. Post patrem, numquam, Galle, noverca fuit.
  1. Facere in Lyciscam, Paule, me iubes versus,
  2. Quibus illa lectis rubeat et sit irata.
  3. O Paule, malus es: irrumare vis solus.