Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. In sex aut septem, Caeciliane, dies
  2. 'Non habeo' dixi: sed tu causatus amici
  3. Adventum lancem paucaque vasa rogas.
  4. Stultus es? an stultum me credis, amice? negavi
  5. Mille tibi nummos, milia quinque dabo?
  1. Privignum non esse tuae te, Galle, novercae
  2. Rumor erat, coniunx dum fuit illa patris.
  3. Non tamen hoc poterat vivo genitore probari.