Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Creta dedit magnum, maius dedit Africa nomen,
  2. Scipio quod victor quodque Metellus habet;
  3. Nobilius domito tribuit Germania Rheno,
  4. Et puer hoc dignus nomine, Caesar, eras.
  5. Frater Idumaeos meruit cum patre triumphos,
  6. Quae datur ex Chattis laurea, tota tua est.
  1. Sexte, nihil debes, nil debes, Sexte, fatemur.
  2. Debet enim, si quis solvere, Sexte, potest.
  1. O quam blandus es, Ammiane, matri!
  2. Quam blanda est tibi mater, Ammiane!
  3. Fratrem te vocat et soror vocatur.
  4. Cur vos nomina nequiora tangunt?