Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Ter centena quidem poteras epigrammata ferre,
  2. Sed quis te ferret perlegeretque, liber?
  3. At nunc succincti quae sint bona disce libelli.
  4. Hoc primum est, brevior quod mihi charta perit;
  5. Deinde, quod haec una peraget librarius hora,
  6. Nec tantum nugis serviet ille meis;
  7. Tertia res haec est, quod si cui forte legeris,
  8. Sis licet usque malus, non odiosus eris.
  9. Te conviva leget mixto quincunce, sed ante
  10. Incipiat positus quam tepuisse calix.
  11. Esse tibi tanta cautus brevitate videris?
  12. Ei mihi, quam multis sic quoque longus eris!