Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Claudia caeruleis cum sit Rufina Britannis
  2. Edita, quam Latiae pectora gentis habet!
  3. Quale decus formae! Romanam credere matres
  4. Italides possunt, Atthides esse suam.
  5. Di bene, quod sancto peperit fecunda marito,
  6. Quod sperat generos quodque puella nurus.
  7. Sic placeat superis, ut coniuge gaudeat uno
  8. Et semper natis gaudeat illa tribus.
  1. Unguenta et casias et olentem funera murram
  2. Turaque de medio semicremata rogo
  3. Et quae de Stygio rapuisti cinnama lecto,
  4. Inprobe, de turpi, Zoile, redde sinu.
  5. A pedibus didicere manus peccare protervae.
  6. Non miror furem, qui fugitivus eras.
  1. Hortatur fieri quod te Lupus, Urbice, patrem,
  2. Ne credas; nihil est, quod minus ille velit.
  3. Ars est captandi quod nolis velle videri;
  4. Ne facias optat, quod rogat ut facias.