Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Cenabis belle, Iuli Cerialis, apud me;
  2. Condicio est melior si tibi nulla, veni.
  3. Octavam poteris servare; lavabimur una:
  4. Scis, quam sint Stephani balnea iuncta mihi.
  5. Prima tibi dabitur ventri lactuca movendo
  6. Utilis, et porris fila resecta suis,
  7. Mox vetus et tenui maior cordyla lacerto,
  8. Sed quam cum rutae frondibus ova tegant;
  9. Altera non deerunt tenui versata favilla,
  10. Et Velabrensi massa coacta foco,
  11. Et quae Picenum senserunt frigus olivae.
  12. Haec satis in gustu. Cetera nosse cupis?
  13. Mentiar, ut venias: pisces, conchylia, sumen
  14. Et chortis saturas atque paludis aves,
  15. Quae nec Stella solet rara nisi ponere cena.
  16. Plus ego polliceor: nil recitabo tibi,
  17. Ipse tuos nobis relegas licet usque Gigantas,
  18. Rura vel aeterno proxima Vergilio.