Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Nuntiat octavam Phariae sua turba iuvencae,
  2. Et pilata redit iamque subitque cohors.
  3. Temperat haec thermas, nimios prior hora vapores
  4. Halat, et inmodico sexta Nerone calet.
  5. Stella, Nepos, Cani, Cerialis, Flacce, venitis?
  6. Septem sigma capit, sex sumus, adde Lupum.
  7. Exoneraturas ventrem mihi vilica malvas
  8. Adtulit et varias, quas habet hortus, opes,
  9. In quibus est lactuca sedens et tonsile porrum,
  10. Nec deest ructatrix menta nec herba salax;
  11. Secta coronabunt rutatos ova lacertos,
  12. Et madidum thynni de sale sumen erit.
  13. Gustus in his; una ponetur cenula mensa,
  14. Haedus, inhumani raptus ab ore lupi,
  15. Et quae non egeant ferro structoris ofellae,
  16. Et faba fabrorum prototomique rudes;
  17. Pullus ad haec cenisque tribus iam perna superstes
  18. Addetur. Saturis mitia poma dabo,
  19. De Nomentana vinum sine faece lagona,
  20. Quae bis Frontino consule trima fuit.