Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Si quid honorificum pagina blanda sonat,
  2. Hoc tu pingue putas et costam rodere mavis,
  3. Ilia Laurentis cum tibi demus apri.
  4. Vaticana bibas, si delectaris aceto:
  5. Non facit ad stomachum nostra lagona tuum.
  1. Omnia vis belle, Matho, dicere. Dic aliquando
  2. Et bene; dic neutrum; dic aliquando male.
  1. Vitam quae faciant beatiorem,
  2. Iucundissime Martialis, haec sunt:
  3. Res non parta labore, sed relicta;
  4. Non ingratus ager, focus perennis;
  5. Lis numquam, toga rara, mens quieta;
  6. Vires ingenuae, salubre corpus;
  7. Prudens simplicitas, pares amici;
  8. Convictus facilis, sine arte mensa;
  9. Nox non ebria, sed soluta curis;
  10. Non tristis torus, et tamen pudicus;
  11. Somnus, qui faciat breves tenebras:
  12. Quod sis, esse velis nihilque malis;
  13. Summum nec metuas diem nec optes.