Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sic dentata sibi videtur Aegle
  2. Emptis ossibus Indicoque cornu;
  3. Sic quae nigrior est cadente moro,
  4. Cerussata sibi placet Lycoris.
  5. Hac et tu ratione qua poeta es,
  6. Calvus cum fueris, eris comatus.
  1. Nullus in urbe fuit tota qui tangere vellet
  2. Uxorem gratis, Caeciliane, tuam,
  3. Dum licuit: sed nunc positis custodibus ingens
  4. Turba fututorum est: ingeniosus homo es.
  1. Moechus erat: poteras tamen hoc tu, Paula, negare.
  2. Ecce vir est: numquid, Paula, negare potes?
  1. Dimidium donare Lino quam credere totum
  2. Qui mavolt, mavolt perdere dimidium.