Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Protinus a laeva clari tibi fronte Penates
  2. Atriaque excelsae sunt adeunda domus.
  3. Hanc pete: ne metuas fastus limenque superbum:
  4. Nulla magis toto ianua poste patet,
  5. Nec propior quam Phoebus amet doctaeque sorores.
  6. Si dicet 'Quare non tamen ipse venit?',
  7. Sic licet excuses 'Quia qualiacumque leguntur
  8. Ista, salutator scribere non potuit.'
  1. Laevia sex cyathis, septem Iustina bibatur,
  2. Quinque Lycas, Lyde quattuor, Ida tribus.
  3. Omnis ab infuso numeretur amica Falerno,
  4. Et quia nulla venit, tu mihi, Somne, veni.
  1. Nostris versibus esse te poetam,
  2. Fidentine, putas cupisque credi?